Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2455-2459:


2455. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

meae facultatis viriumque tenuitate, quod tanto oneri suscipiendo ferendoque imparem facit, atque ab hujusmodi aggrediendo labore magis deterret. Tantus enim vir ille semper est a me habitus, ut quid de illo tacitus sentiebam, facilius ego intelligerem, quam sperarem aliis posse dicendo explicare. Quod quum dico, nolim existimetis, patres conscripti, propterea dicere, quod aut vestram auctoritatem parvi faciam, quae mihi semper gravissima fuit, eritque, dum vivam, aut laborem hunc dicendi inertiae desidiaeque gratia, quae est


2456. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

aciem hebescere; sed audiendo magistrorum institutiones, sed libros volutando, sed commentando, scribendoque studuit quotidie magis acuere. Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in Themistocle inprimis legimus, cui difficilius erat oblivisci ea, quae vellet, quam recordari. Nihil erat in historia, quod ille non meminisset, nihil notatu dignum in eloquentia, quod ipsum latuisset, nihil in poesi belle excogitatum, quo non


2457. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

ac Parisiensis multo ceteris locupletior ac emendatior. eaque coepit et doceri et propugnari in florentissimis Europae academiis cum Boscovichiani ac Rhacusini nominis laude singulari. Jam vero ab eo tot tantisque editis ingenii monumentis, pluribusque aliis vobis non ignotis, quis de ejusdem celebritate potest dubitare? Quam tamen dicam breviter, patres conscripti, fuisse tantam, quam maxima esse potuit; Romamque illam ipsam, in qua privatus degebat, et veteris potentiae et novae religionis majestate superbam, eidem


2458. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

illi Romanae ditionis perlustrandae describendaeque cum magno instrumentorum apparatu, duosque telluris gradus magno cum labore per Apennini juga magnoque cum sumptu dimetiendi curam demandavit. Illum idem in urbe retinendum censuit, quum Joannes V. Lusitaniae rex cum aliis ipsum invitasset, ut in Brasiliam navigaret, easque Americae describeret et metiretur trans Oceanum semotissimas regiones, quas cum Hispaniarum rege statuerat permutare. Illum denique Sylvii Cardinalis Valentii nobilissimi atque ad omnia magna nati, vestri


2459. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

ubique laudibus est prosequuta; illum Gallia hominum doctissimorum copia referta jam tum suis sedibus dignum ac nomine censuit; illum Britannia Comitis Macclesfieldii, praesidis Societatis Londinensis, studio fuit etiam rogatus, ut cum aliis Societatis Londinensis astronomis in Californiam trajiceret Veneris transitum sub Solis disco observaturus; sed quum id facere Rogerius statuisset Constantinopoli, ire illuc recusavit. alium tamquam civem suum Neutonium et suspexit, et in sapientiae


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.