Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 391-402:


391. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam animae habeamus. Videndum est enim, ne cui liberiorem peccandi licentiam nostra praestet indulgentia. Sic ergo amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc efficere non possumus, saltem ne deterius peccet. DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique


392. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

a mortuis caelum ascendit. Inde, ut se sequamur, clamat dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos ; non pane terreno neque cibo corruptibili, sed pabulo immortalitatis epulisque beatitudinis aeternae. Ea uocantis uox aliis tam dulcis est, ut, dum ipsum adire contendunt, itineris asperitatem ne sentire quidem uidentur spe tam immensi boni, quod a Domino accepturi sunt, sustentati. Alii autem econtrario nec uocem pastoris audire uolunt nec, quanta sibi promittantur, attendere


393. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

coguntur. Talis uitae exitus illos manet, qui mundum magis quam mundi dominum diligunt. DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X Quidam dum piscarentur, alii in mari magnos optimosque pisces capiebant, aliis in littore stantibus algam tantum colligere curae erat. Et hi quidem omnium stultissimi reputabantur, dum inutiliter laborare putarentur. At uero postquam algam illam miscendo euertendoque auri massam inuenissent, apparuit non esse stultos, qui multo plus lucri fecerant in


394. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut, quantulumcunque possidet, commune cum aliis sit, si nolit. Quisquis ergo tuorum operum huberiorem fructum percipere concupiscis, desine esse tuus, totum te patri trade Deo, nihil in te reserua, quod mundus dicere possit esse suum. Qui uult post me uenire, inquit, abneget semetipsum et tollat crucem suam,


395. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tandem coniectos perpetuis afficit suppliciis, ueluti si semper suo nomini infidi infensique extitissent. Rebelles autem et inimicos ire sinit illaesos, quin immo blanditiis lactat, benignitate allicit, ut, cum sibi seruire coeperint, et ipsos repente perdat. Non enim aliis nocet, nisi quos sibi amicos fecerit; adeo peruersi animi est malignaeque naturae. Tyrannus iste diabolus est, notae impietatis. Ei sane obsequuntur et obtemperant, qui uitiis seruiunt. Quid enim aliud ab hominibus exigit, nisi ut superbiant,


396. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dare, et nisi paratus esset tribuere, postulare non praecepisset. DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret. Haec parabola elemosinae fructum commendat. Qui enim miseretur


397. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quisquis ante fuerit deceptus. Ab illo maxime mendacio declinandum est, quo uel uera religio peruerti posset uel proximus offendi. De eiusmodi genere mendacii dictum est: Os, quod mentitur, occidit animam. DE ALIIS NON IVDICANDIS Parabola XXXI Rusticus omnium insulsissimus asellum cum oue in pascuis relictum cum non inuenisset, ab ouicula putauit deglutitum et in furorem uersus fuste protinus arrepto male acceptam delumbauit atque abiit. Postea, ne saltem pellem humano usui aptam perderet,


398. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. Non quod et ipsi peruerso iudicabuntur iudicio- iustus est enim Dominus et rectum iudicium eius- sed quia merito damnandi sunt, qui aliis immerito detrahere non uerentur. DE VICTVS MODERATIONE Parabola XXXII Duo rustici suum quisque iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus, ut his ibi diuenditis pecuniam secum referrent. Sed unius iumentum


399. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est quilibet malignae mentis improbique ingenii uir. Quoties alium laedere parat, semper seipsum grauius offendit; dum alterum uerbis petulantibus lacessit, plus sibi quam illi nocet; iisdem ictibus, quos in alienum corpus nequiter dirigit, suam lethaliter configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus


400. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus intantum illi pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis crimine mulctatum dimitteret. Terreat haec


401. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus intantum illi pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis crimine mulctatum dimitteret. Terreat haec parabola


402. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dixerunt, in pedibus metum; ideo uictoriam aduersariis reliquisse. Rex, ubi accepit ducis culpa rem male gestam, urbe electum exilio mulctauit. Haec parabola illos respicit praedicatores, qui, quod uerbis aedificant, exemplo destruunt, et quod alios exposcunt, ipsi minime praestant. Aliis onera grauia imponunt, ipsi ne digito quidem ea tangere uolunt. Longe enim dissimiliter uiuunt atque uiuendum praecipiunt. Moresque eorum cum oratione, cum dictis facta repugnant. Proindeque illud, quod suadent, non persuadent. Cum enim ad capescendam uirtutem caeteros


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.