Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 561-566:


561. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Vt satis Euristei faceret imperio, Diomedis, Thracum regis, equos, quos ille hospitum carnibus alebat — neque enim minor tyranno sęuitia quam armentis eius ferocitas inerat — captos abduxit, cum iam illum inuadens interemisset proiecissetque iisdem equis laniandum. Aequum est enim, ut, qui aliis mala iniuste inferunt, eadem et ipsi patiantur. Eos autem equos Euristeus, cum sibi pręsentati essent, Iunoni consecrauit. (Baltheus Hippolites IX) Post hęc iubente rege, ut baltheum, quo Hippolite, Amazonum regina, pręcingebatur, afferret, in Thraciam


562. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

tamen corporis uires a nobis exigit Dominus, sed animi in capessendis uirtutibus stabilitatem atque constantiam. Cole iustitiam, pietatem serua, Deum obsequio promerere, indigenti succurre, miserum subleua, hęc ut agamus, lex diuina iubet, non ut cum leonibus aut aliis feris belluis colluctemur. Lucta nobis assidua est cum diabolo. Ipse etiam tanquam leo rugiens circuit quęrens, quem deuoret. Cui resistite, inquit apostolus, fortes in fide! Non dixit: fortes in corpore, quia corporeę fortitudinis ui non uincitur diabolus, sed fidei uirtute superatur.


563. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est matrimonio diuina lege constituto modeste ac temperanter frui et de Euangelio sati seminis fructum carpere trigesimum. Si ergo in matrimonio honeste, pudenter pudiceque uixeris, a Domino accipies mercedem, qualem nunquam Hercules recepisse creditur ab Euristeo, nisi eo forte tempore, ut ab aliis audiui et tu subticuisti, quando in Lydia in Omphales gratiam muliebrem operam exibuit, posita claua colum fusumque suscipiendo et manu illa, qua monstra domuerat, molliter effoeminateque nendo. Sed si parum fuerit, dicet aliquis, foeminas pręlio uicisse, Geryona etiam tergeminum


564. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fabulosum est et melius atque uerius a nostris quam ab Hercule obseruatum. Quid est enim ad inferos descendere nisi damnatorum supplicia nunquam finienda consyderare? Quid est trifaucem Cerberum de baratro tractum hominibus pręsentare nisi uictis diaboli tentationibus bene uiuendo aliis documento esse, ut ad bonum disponantur et de uitio transmigrent ad uirtutem? Trium autem faucium est Cerberus, quia diabolus tribus nos subuertere nititur modis. Aut enim suadendo aut blandiendo aut terrendo fallit. Cerberum ergo ligauit Hercules tuus, o poeta. Nostri, quod maius est,


565. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uigilando, orando, semper aliquid operis agendo, ut spiritum a cupidinibus illęsum seruet. Ocio enim hic Erix noster lasciuit et exultat et in nos dominari expetit, nisi talium cestuum uerbere perdometur. Atque hoc illud est, quod Apostolus ait: Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis prędicans ipse reprobus inueniar. (Siculi) Hercules, inquis, et Sicanis ipsis imperauit. Regnet Hercules in terra, dum nostri multo felicius regnaturi sint in cęlo. Quibus dicturus est Christus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a


566. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

compescit. Ita Iolen Eurito filiisque eius ereptam et rationi mentis copulatam perpetuo amore complectitur, studens rem gratam suo efficere autori. Hoc idem uel huic simile superius disseruimus, si memoria tenes, in Pasiphes tauro, in Olympię ludis, in Ericis pugna, fortasse et in quibusdam aliis. Nec piget sępius repetere, quod semper plurimum prodest obseruare. POETA: Recreasti me oratione tua, o theologe, ita ut, si optio mihi detur, multo malim me esse Christianum quam esse Herculem. THEOLOGVS:


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.