Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 578-607:


578. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

dono misi, ut tu scilicet, perinde ac liberos ex neccessario tuo genitos tuaeque tutelae commissos, ita in domum tuam excipias atque apud te habeas, ut posteris quoque iuditium de te meum testatum sit. Nam tametsi dicendi genere nihil fere laudis assequi debeam, nisi quod ad exequendam hystoriam aliis materiam subiecisse uidear, attamen, praeterquam quod nuda quoque rerum narratione legentes delectantur, amore in te meo quam notissimus esse cupio. Vale. Ludouici


579. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

a pontifice Romano ad Matthiam missus fuerat, dextra filium regis ex pellice natum, leua Hippolitum Estensem, admodum puerum, Strigoniensem pontificem designatum, habens cum omnibus presulibus aderat. Hoc ordine aedem Virginis ingressi sunt, in qua diuus rex Stephanus cum quibusdam aliis regibus sepultus iacet, ubi Matthiam quoque sexdecim ante diebus clam noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei regio condi sepulcro non obtigit, monimento nondum perfecto, quod quidem uiuens ingenti sumptu et magnificentia struere aggressus erat, marmore e Transistrana


580. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

quanta indignatione gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret? Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni unquam alium regem quam Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam Chugniadem, quem Italorum assentatio Coruinum uocauit, pene in solio collocatum aspernati sunt, ei


581. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum, domicilium, ubi aetate nostra, quod quidem neminem uestrum latere puto, non nisi Italus, aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis


582. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo


583. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

de religione lucra sectatur et alienam simplicitatem quaestui habet. Nec equidem haec scriptis inserui, ac si ambigerem siue astu Iani pontificis siue Batheris inconstantia Vuladislauum ab Hungaris in regem acceptum repulsumue Albertum, quippe qui, praeterquam quod ab aliis accepta transcribo, ex sacris literis didici Dei uoluntate ac decreto principatum dari, sed ne quid ex his, quę tunc fama ferebantur, consulto uidear subduxisse. Licet enim affirmare, quoniam quandoque, ut sapientes


584. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

Illyrico, Hungaris domestico bello impeditis, Bossinensis regni titulum Hungarorum reges nequaquam deposuerunt, eum non minus recte nunc quam antea usurpantes, quandoquidem ductu regis Matthiae Chugniadis sedem Bosinensium regum, quam incolę Iäizam uocant, cum multis aliis oppidis de Turcis recuperarunt. Spondent igitur regulo, si in animum induceret permittere sese in senatus potestatem, totam Illyrici regionem, quae Hungarorum imperio subiecta erat, cum bani nomine, quod paulo a regio distat, additis insuper multis principum


585. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

oblitos non modo auro capi, sed etiam in omnes malas artes impelli uidemus. Vsus est autem Vuladislauus imprimis familiaritate Thomae Herdonii, qui in cardinalem adscitus fuit; cuius quidem cupiditatem Strigoniensis pontificatus cum quinque et uiginti aliis sacerdotiis explere nequiuit. Legati Hungarorum ad Vuladislauum regem; Iani Varadinensis praesulis ad eundem oratio. Caeterum pace, ut supra dictum est, cum Matthiae Coruini filio composita, senatus Hungarus


586. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

magnificentię. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est, statum alio statu permutat, nisi studio perfectioris uitae. Sed quod genus uitę perfectius quam praesulum? Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem. Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt. Cur igitur, Iane, me in Hungaria regnaturum deseris, remque mihi laetissimam tristem facis? Quae enim ulla regnandi uoluptas cuiquam esse potest, amicis destituto? Cur me ipsum fugiens inde abire paras, ubi sub


587. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Danubium peruenit, non procul a Strigonio in ulteriori fluminis ripa subsistit, quoad missus Budam nuntius de suo aduentu principes Hungarorum certiores facturus reuerteretur. Ibi eum Stephanus Bather et Thomas Herdonius, id temporis Iauriensium praesul, cum quibusdam aliis primariis uiris, qui honoris ac officii gratia ei obuiam processerant, conuenere. Quem posteaquam regem salutarunt, quidam procerum Hungarorum ex composito tentans illum, ut, quid animi in Beatricem haberet, eliceret: communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem


588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

Peïsonem, ni mendum sit in codice, uocari suspicor. Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro admodum congelascens, continuis ferme anni temporibus pisces subministrat. Campi ei adiacentes sicut frugibus sunt foecundi, ita et colles ripis eius


589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

et Maximilianum demissurum animum audita celeri Albae deditione, et de improba Alberthi spe multum demptum iri. Sed ubi rex caduceatorem in urbem haud admissum intellexi, iubet partem exercitus, obiectis aduersus hostem longis Boëmicis scutis, muris succedere, quum pluribus aliis locis, tum praesertim qua pons ligneus ante portas urbis fossae iniectus aditum in urbem dabat, et quid animi ad sese tutandos hostes haberent, missilibus lacessendo atque ad leuia certamina, pari numero extra oppidum


590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

suscepto excedam negotio, repetamque eius urbis primordia, et quemadmodum ea tandem, una cum reliqua Dalmatia, in Hungarorum regum concesserit ditionem aperiam. Nec equidem aut fabulas ab aliis confictas sequar, aut ipse nouas componam, per studium huius urbis clariore origine nobilitandae ― quum nulla prorsus ciuitati a re militari abhorrenti solique mercaturae deditae dari possit nobilitas ― uerum omnia


591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

clari, ad hanc durant diem. Caeterum quum ciuitas soli asperitate frumento anguste uteretur, nauigationi multo enixius quam antea inopia cogente incumbere coepit, frugesque nauibus conuehere, nec non alias merces aliis, ut fieri solet, permutare. Ex qua profecto re et ingentes breui compararunt opes, et Illyricis regulis mercibus aduectis, magno simul usui, simul uoluptati esse. Sane prisci Rhacusani finitimos reges omnibus officiis


592. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

Sat emolumenti atque gloriae Balyn Marconium e Polonia reportasse pro se quisque apud regem contendebat, atque haud esse aequum, neque ex usu regio fore, uni duntaxat tantam splendoris materiam praeberi, quum gloria immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo exteris nationibus testatum sit non unum duntaxat, sed complures esse apud Turcarum regem duces, qui aliqua polleant uirtute. Quum his uocibus, quas scilicet cuique sua cupiditas, aut alienae gloriae dolor effuderat, regem moueri


593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

institutis inseruero rebus ― tametsi alterius exitum superius attigerim tantummodo ― quandoquidem ea res neque ab historia nostra tempore disiuncta sit, et Dei prouidentiam, assertorisque humani generis Christi illud dictum, quo affirmauit unicuique eadem mensura, qua quis aliis mensus fuerit, remensum iri apertissime comprobet. Educatio pessima Ioannis Galeacii; Ludouici Sfortiae malae artes et ambitio; Isabellae Hispanae ad patrem Alfonsum


594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

quinque et uiginti sarcinariis mulis imposito in Germaniam ad Maximilianum, Friderici Caesaris filium confugit, relicto hostibus regno, quod quatuor fere annos post mortem fratris filii obtinuerat, omnibus auaritiae ac crudelitatis operibus in suos aeditis, ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus illud parauerat, gereret. Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum


595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc


596. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

quia praeterquam quod Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent. Hortatur eos ad operam sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit uirtus) ad magnae cuiuslibet fortunae gradum obfuturam affirmat; segnes contra asperis increpat uerbis, mortemque timidis minatur. Succedunt ergo ad murorum


597. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles sortitus est: latet is in praetorio abditus, procul a proelio submotus, ne conspectus quidem hostilis patiens. Nimirum Venetus est ciuis, cuius proprium est merces alias aliis permutare mercibus, et postea quam mercaturae munus obierit, ueneri et gulae indulgere, omnique luxus genere etiam cum perditissimis certare. Oppidanorum tandem ignauia Methone potiuntur. Quum his


598. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce Iaüros, hoc est Allucinantes nuncupant,


599. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

sex circiter millibus passuum ab castris suis abesse cognouit, et ipse obuiam hosti acie instructa proficiscitur. Postquam eo uentum est, unde praelium committi posset, Mussias, quem captum atque in amicorum numerum recoeptum ab Achimathe supra demonstrauimus, cum tribus aliis insignibus uiris, equis admissis auersisque transfugarum ritu lancearum cuspidibus ad Selynem transfugiunt, eo consilio repentene capto, an ex composito, parum comperii. Transfugae ab Selyne benigne excępti monent, iubeat suos clamorem tollere, pugnamque confestim inire,


600. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum caesa, e queis partim gladiis sagittisque, ac lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a corpore diuulsa erant, quibusdam per pectus et costas pila lapidea traiecta effusis ac disiectis uisceribus totum corporis positum ac figuram confuderat. Nec minus foeda equorum caeterorumque iumentorum strages cernebatur. Caeterum, quamquam Selynes


601. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

coactis octo millibus equitum, hosti obuiam magnis itineribus contendit. Plures autem eo numero equites confici nequiuerunt, propterea quod superioribus annis multi ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in locum eorum, qui absumpti fuerant, alii ueteri instituto suffecti erant, principibus ob intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus. Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum


602. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

commitendam, statuit dolo et moenibus uim hostium arcere. Itaque qua hostem muris successurum arbitratus est, crebras fossas perducit, puluere accensibili quasdam replet, ut quum eo Turcae peruenissent, iniecto igni homines pariter et equi comburerentur; in aliis sudes, stipites acutos defigit, atque hęc leuibus cratibus terraque occultanda fraude contegit. Iam coeperat admouere exercitum ad urbem Selynes copiam pugnae hostibus pro portis facturus, aut Cercassis certamen detrectantibus ui in urbem nulla fossa propugnaculisue munitam


603. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

aedebatur. Stabant obnixi Cercassi haud pauciora inferentes quam accipientes uulnera: tandem Turcarum multitudine circumfusi, telisque pene obruti ac confixi, relictis portis in domos ac tecta refugientes lapidibus telisque aliis, et imprimis plumbo igni colliquato hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus Turcaici imperii plumbum exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi,


604. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

saeuitiam ac immensam dominandi cupiditatem ne alieno quidem abstinuit, propterea quod auaritiae stimulis agitatus quosdam ex ditibus purpuratis, ut eorum bona inuaderet, interfecit, obiciens eis rapacitatem, quasi ingentes opes inique congessissent. In aliis laudare licet hominem. Praeter morem Othomanorum regum neminem ad se adeuntem procumbere, aut genibus positis se uenerare passus est. Cibi et uini parcus fuit, somni etiam minimi, laboris, frigoris, caloris, inediae patientissimus,


605. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

fere sita, Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo huberis soli, ut omni copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest auctoritas, ad edictum pauci admodum conuenere. Quidam enim, diutino ocio desides, militiam detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis parcerent, paucis in spetiem militibus ad regem missis, ne dicto non audientes uiderentur, et ob id proditionis


606. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

trabibusque de naui in nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim fluminis satis firmauit, asseribus ualidis roboreis iniectis superinstrauit, quorum capitibus utraque ex parte aliis trabibus compressis ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus tormentis aeneis onustos pons sustineret. Quem praeterea firmis catenis ad utramque fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset, pontem


607. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

M ** Drilonem Zg: Dirilonem AK: ex emend. haud satis certum est an Dirlonem aut Dirilonem hic et in aliis locis scribere uoluerit auctor M: * ostiis (e hostiis emend.) K: hostiis MA


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.