Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 660-664:


660. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

quae non solum ipsa per se sit satis gravis et erumnosa, sed etiam quod omnia, quae vel fieri vel vitari potuisse videantur, soleant calamitatem passis imputari idque quandoque per ludibrium! Nos quoque, ut video, et rex noster inclitus, qui caput suum non dubitavit pro Christi religione et pro aliis Christianis ponere, de hoc tam bono et sancto opere non solum non laudamur sed etiam lapidamur, et non saltem misericordiam aliquam tantae nostrae miseriae ab iis, pro quibus haec passi sumus, meremur, quibus, haud scio an aliud iure imputari possit nisi quod ab eo tempore, quo Christi dei


661. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

medio fere milliario infra Mohachium coniuncta fuerunt sic tamen, ut et ibi nostri illis non miscerentur, sed esset parvum intervallum inter nostra et illorum castra relictum. Eodem tempore venerunt ex Buda naves tormentis bellicis maioribus et minoribus, pulvere item bombardico et quibusdam aliis ad pugnam necessariis plenae, novem etiam machinas a Viennensibus missas advehentes. Venerunt et Alexii Thurzonis ducenti fere pedites cum aliquot machinis, nam ipse cum episcopo Vesprimiensi Budae relictus erat apud reginam; hi duo ad eius custodiam et obsequia deputati fuerant fugae etiam


662. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

magnopere erat timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum hoste commissis interfuisse se dicebat. Itum est igitur pedibus in hanc sententiam demandataque ea cura Gnoynsky et quibusdam aliis, serius tamen, quam oportebat, et eo demum vesperi, quo in sequentem diem est cum hoste pugnatum, itaque haec quoque res sicuti alia multa fuit neglecta. Aciem eo die, quo est pugnatum, qui fuit vigesimus nonus dies mensis Augusti divo Ioanni Baptistae decollato sacer, ex sententia eorum,


663. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

rex erat, triplex erat ordo magna ex parte ex cubiculariis regiis et baronibus conflatus, quorum dux erat Nicolaus Tharczay vir et manu promtus et singulari in regem fide, ibidem erat uterque aulae regiae praefectus, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka Polonus, erat et Stephanus Slyk Bohemus cum aliis Bohemis et Moravis, et hi ante regem regi proximi erant. Tres illos ordines subsequebatur ordo regius et in eius ordinis medio rex ipse, nempe
Ingenio, specie virtuteque numinis instar,
Spes patriae regumque decus, si fata tulissent.


664. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

hostium per vallem, quae nobis ad dextram subiecta collibus erat, tacite incedens sola hastarum summitate illud prodente. Monachus igitur ratus, id quod erat, illos vel ad castra nostra diripienda, vel, ut nos circumveniret, tendere, de prima acie ad regem advolans iubet Casparum Raskay cum duobus aliis, quos ad custodiam regii corporis deputatos fuisse diximus, ire exploratum, quidnam illi molirentur, et ut eos, si possent, ab incepto itinere avertant. Ille non immemor, quid ei antea fuerat de regis custodia mandatum, recusata, quantum honeste poterat, ea provincia, demum cum et monachum


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.