Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 755-787:


755. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

in omni aetate, ac nunc quoque non leviter de scribenda historia video dissentire. neque vero ulla mihi, totam rem accurate perpendenti, aut in litteris, aut ad omnem vitae usum accommodatior inter eos disceptatio potuisse videtur excitari. nam, ut ex aliis hominum studiis ad privatas res sive honor, sive fructus emanet: nullam tamen artem, aut facultatem, si rem penitus inspiciamus, cum historia conferendam; nullam, quae se ad omnia vitae genera aeque porrigat, inveniemus. Haec enim non privata


756. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

de multis unus, sed ita multi mecum sentiunt, itāque fatentur, ut, qui nesciat quid ante quam natus sit acciderit, eum puerum semper esse, hoc est, omnis expertem prudentiae, ac pene rationis, arbitrentur. qui vero ita versatur in historia, ut, quid aliis in omni rerum ac temporum varietate contigerit, perattente notet, ad usumque suum traducat, imperiorum ac maximarum rerum initia, progressus, finem denique ipsum observet, et haec suas ad caussas omnia referat; nonne is tam accurata, tamque


757. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit; exemplo videlicet eruditissimorum vel nostrae, vel superioris aetatis hominum; non ut verba vitandi laboris gratia, singula singulis reddens, annumerarem, sed ut sententias ipsas appenderem. quod quidem institutum in aliis quoque eiusdem scriptoris libris, quos de arte rhetorica, deque apta inter se verborum collocatione scripsit, item in Longino, ac tribus postremis Diodori Siculi libris convertendis, quos omnes nunc in manibus habeo, servavi. quos quidem una cum


758. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero cupere te animadvertissem, ut separatim de Thucydidis historia commentarios conficerem,


759. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura,


760. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

eadem lingua scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum, breve, ad rerum ipsarum naturam accommodatum, nullo prorsus, quod quidem emineat, artificio elaboratum. quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem Halicarnasseus, qui ad Peloponnesiaca tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit;


761. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum, breve, ad rerum ipsarum naturam accommodatum, nullo prorsus, quod quidem emineat, artificio elaboratum. quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem Halicarnasseus, qui ad Peloponnesiaca tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit; neque unius


762. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

mentionem in secundo libro faceret, laudes in eum effudit maximas; eiusmodi scilicet, quas disseminata per orbem terrarum tanti viri gloria postulabat. eodemque modo cum de Demosthene duce, cum de Nicia Nicerati, de Alcibiade Cliniae filio, deque aliis, et ducibus et oratoribus, dicendum ei necessario esset; quae cuique conveniebant, exposuit. quae probare exemplis non puto mihi opus esse apud eos, qui historias eius peragrarunt. Haec igitur, quae Thucydides, quod ad res attinet, egregie


763. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

qui agentem de locis historiam edidere, secutos esse constat: quibus vel ad regum aut sacerdotum successiones, vel ad Olympiadum ambitus, vel ad Archontum annuos principatus, suorum librorum divisionem placuit accommodare. cumque novam quandam, neque ab aliis tritam viam inire voluisset, in aestates et hiemes historiam partitus est. Partitionem historiae non recte instituit. MG: Partitionem historiae non recte


764. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

ingressus, si eiusmodi ordine institutus esset, longe futurus erat praestantior. non enim, siquis partem illius tueri velit, ea ratione possit uti, quod vel parvae res essent, nec satis dignae quibus explicandis opera daretur; vel communes, et ab aliis antea sic protritae, ut nihil opus esset ab his initium ducere. ipse enim hunc locum, ut a veteribus praetermissum, historia dignum existimavit, qui ad verbum ita scripserit: Scripsi autem ea, et ab instituto sermone propterea diverti,quod


765. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

ostendunt, cui neque addi quidquam, neque detrahi possit: alia ita sunt negligenter decursa, ut eximiam illius in dicendo facultatem ne minima quidem ex parte prae se ferant. quod quidem cernere est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita


766. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

Verum cum Periclis personam ad suum usum vellet accommodare, (dicam enim quod sentio) videtur sibi necessario faciendum existimasse, ut dignam Pericle laudationem componeret. ac, quoniam is secundo illius belli anno vita functus est, nec ullis aliis urbis calamitatibus superstes fuit, iccirco videtur Thucydides in res tam minutas, quaeque vix tanti essent, ut in illis explicandis opera sumi debuisset, tantas, praeter illarum rerum dignitatem, laudes contulisse. Porro quam in aequali sit


767. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt: sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, cum haec a vetustissima origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad demulcendas aures magis, quam ad veritatem tradendam, composuerunt. quarum


768. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

esse maxima; absoluta vero cum sunt, vetera admirantur; tamen ostendet iis qui ex rebus gestis iudicabunt, longe maximum exstitisse. ac omnia quidem, quae dicerent singuli, qui aut gesturi bellum essent, aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a


769. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et auditu


770. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

fuco depicta. maximae enim partis scripta ad nostra tempora non pervenerunt; aut si qua ad hanc diem servata sunt, non omnes esse illorum quibus tribuuntur, existimant: ut sunt illa quae Cadmo Milesio, quaeque Aristaeo Proconnesio et eiusmodi aliis adscribuntur. Scriptores autem qui ante Peloponnesiacum bellum fuerunt, atque ad Thucydidis usque aetatem pervenerunt, omnes propemodum idem consilium secuti sunt. quos quidem aut Ionica lingua, ut quae illis temporibus maxime omnium floreret, aut


771. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

praeter genus illud certaminibus. aptum idque sive quod natura ab eo dicendi genere abhorrebat, sive quod suis quibusdam rationibus adductus, sponte illud, tamquam historiis minime accommodatum, contempsit. is enim, neque concionibus multis, neque aliis ad contentionem accommodatis orationibus utitur; neque ullam ad concitandos animorum motus, et res augendas amplificandasque vim habet. Huic In hunc et ceteros coniectis oculis Thuc.


772. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

In hunc et ceteros coniectis oculis Thuc. , et ceteris quorum superius est facta mentio, superveniens Thucydides, cum, quas quisque dicendi virtutes haberet, vidisset, ipse propriam quandam dicendi formam, ab aliis non animadversam, primus in historiam induxit; in electione quidem verborum, cuique genti peculiarem, et obsoletam ac peregrinam dictionem, communi suoque tempore usitatae linguae anteponens; in iungendis autem, inter seque aptandis maioribus et


773. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

est appellativum, pro nomine proprio usurpet. Insuper verba patiendi, activa facit; quae vero actionem notant, iis ipse passionem attribuit. Eorum item quae multitudinis, quaeve unius numero efferri debent, naturam commutat, atque alia de aliis dici cogit. Marem significantia, femineo sexui coniungit; ea vero quae sub feminae genere comprehenduntur, maribus attribuit. quae autem neutrius sunt generis, ita his connectit, ut tota naturalis illa coaptatio et consecutio divagetur. Nominum


774. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

ex locis particulas quasdam sumere narrationis et orationum, hisque caussas apponere, ex quibus facile cognosci queat, quibus in locis, tam in rebus ipsis quam in verbis, bene maleve se gesserit. Sed illud iterum abs te, Q. Aeli, atque ab aliis elegantis doctrinae sectatoribus, siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud conamur, quam ut characterem Thucydidis ostendamus, ac simul omnia animadversione digna, quae illi


775. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

Ac bella quidem ante gesta, atque his vetustiora, plane in apertum produci, temporis longinquitas vetuit. Sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, haec a vetustissima origine repetens, magnas fuisse illorum res, neque in bello, neque aliis in rebus, existimo. nam in ea quae nunc Graecia appellatur, perpetuum olim incolas domicilium habuisse, non videtur. nam cum a maiore aliqua multitudine coactus, suam quisque patriam facile relinqueret, persaepe migrationes fiebant: quippe cum


776. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

fiebat autem locorum angustiis, ut, dum alterutri una ex parte hostes adorirentur, ipsi altera ex parte invaderentur; ac duae interdum naves cum una, alicubi etiam plures, necessario inter se complicarentur; cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat, et earum rerum quae a praefectis iuberentur, auditum auferebat, multa


777. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

ἐπιπύστει τῶν προγεγενημένων πολὺ ἐπέφερε τὴν ὑπερβολὴν ἐς τὸ καινοῦσθαι τὰς  διανοίας; vult enim ita dicere; Ii vero qui posteriores fuerunt, cum res ab aliis gestas audirent, magis ad res novas excogitandas incitabantur . In quibus, si structuram demas, ne verborum quidem figurae audientibus iucundae sunt. His postea aliud caput adiungit, quod poetico, vel potius dithyrambico apparatui magis, quam


778. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

ac diripere vellet. quo loco orationem, quam verisimile est ab utrisque habitam, personis illis et rebus accommodatam, ac neque modum excedentem, neque infra modum subsistentem, affingit. ibi tum locutione pura admodum, perspicua, ac brevi, adhibitis aliis, quae in hoc genere requiruntur, virtutibus, usus est; tum, qui ex his enascitur, concentum, recte temperatum effecit, qui iucunditatem omnem aequare possit. τοῦ δ᾽ ἐπιγιγνομένου θέρους οἱ


779. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

faciant talia. Sed ponam etiam ipsa eius verba: οὐ γὰρ οἱ ἄρχοντες ἄλλων, ὥσπερ καὶ Λακεδαιμόνιοι, οὗτοι δεινοὶ τοῖς νικηθεῖσι. Hoc est; Neque enim qui aliis imperant, ut Lacedaemonii, duriores sunt in victos . Hoc non absimile est ab eo, ac siquis dicat, tyrannos tyrannis odio non esse. Deinde addit: καὶ περὶ μὲν τούτου ἡμῖν ἀφείσθω


780. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

θεῖον δόξῃ τἀνθρώπειόν τε σαφῶς διὰ παντὸς ἀπὸ φύσεως ἀναγκαίως, οὗ ἂν κρατῇ, ἄρχειν. Hoc est: Quod igitur ad benevolentiam erga deos attinet, neutiquam existimamus nos aliis inferiores esse. nihil enim extra humanum institutum, vel quod spectat ad opinionem de diis, vel quod ad voluntatem erga nos ipsos, aut sentimus, aut agimus. Nam, quod ad numina pertinet, de illis, quod opinione receptum est, sentimus de hominibus


781. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

Haec quidem Thucydidi, de hoc viro scribenti, ab historica dicendi figura minime abhorrent; sed Pericli, ad iracundia permotum populum verba facienti, seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio, antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse


782. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

eorum qui se praeter modum laudant, orationem auditoribus esse permolestam: idque in illis praesertim concionibus, quae vel in iudiciis, vel ad populum habentur: in quibus non praemiis, sed de poenis est periculum. tum enim non solum aliis molestiam, verum etiam, dum multitudinis invidiam concitant, infortunium sibi parant. Nam qui eosdem et iudices habet, et accusatores; ni hoc ipso, ut eos ad audiendum sibi benevolos reddat, infinitis lacrymis ei opus est. sed hic noster


783. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

quaedam ac minime cohaerentia consectatur: quo fit ut nulla aliarum virtutum suam in dicendo vim queat ostendere. quod genus orationis, neque in concionibus utilitatem habet, in quibus de pace, de bello, de legum latione, de republica ordinanda, deque aliis rebus magnis, et ad rempublicam spectantibus, a civitatibus deliberatio sumitur; neque in foro, ubi de morte, de exsilio, de infamia, de vinculis, de pecunia abrepta, ad eos verba fiunt, penes quos harum est rerum potestas. nullus, inquam, his in


784. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

et obsoleta vocabula, et tropi, ac figurae a communi consuetudine abhorrentes, et peregrinae, et magnificum quiddam habentes, inducuntur. Non enim haec forensibus, aut eiusmodi hominibus qui sedentarias (ut vocant) et manuarias artes exercent, aut aliis qui nulla liberali doctrina sint exculti; sed viris in omni disciplinarum genere, tum in rhetorica aut philosophia exercitatis; quibus nihil novum, nihil peregrinum videri potest; scripta esse affirmant. Sunt etiam qui dicant, hunc historicum, cum


785. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque Xenophontem, qui Socraticam philosophandi rationem sectabantur. Ex his omnibus hunc primum exstitisse satis constat, qui hanc dicendi formam affectarit. quod eo fecit, ut omnibus aliis historicis in dicendo praestaret. quam quidem rationem cum mediocriter ac parce adhibet, ita se admirabilem praestat, ut nemo cum eo conferri posse videatur: cum vero eam inepte et ad satietatem usque assumit, ut ne temporis quidem rationem ducat,


786. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

mentione facta. de iis tantum paucula cum dixerimus, quae ad eius imitationem recte sunt expressa, orationi nostrae finem imponemus. Historicorum ergo veterum nullus, quod equidem sciam, Thucydidem est imitatus, in iis in quibus ille maxime differre ab aliis videtur: quae quidem haec sunt: Vocabulorum quae non ab omnibus passim, sed proprie ab aliqua gente usurpantur; item vetustarum, et poeticarum, peregrinarumque dictionum usus; hyperbata, et perplexitates quaedam, sententiae breves, quae paucis


787. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

difficilia, ac grammaticis enarrationibus indigentia, quaeque figuras nimis curiose conquisitas et soloecismi similes habent, neque admirentur, neque imitanda sibi proponant. atque (ut paucis dicam) si quis et ea quae obscuritatem habent, et quae cum aliis virtutibus etiam perspicuitate sunt praedita, pariter imitanda statuat; id rectum non est. necesse est enim fateri, perfectiora imperfectis, clariora obscuris esse meliora. Quo igitur argumento Thucydidis universam dicendi formam laudamus; quaeve


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.