Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliis

Your search found 2889 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10-28:


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per totam prouintiam a gentilitatis errore conuertens, non paruam Christo ecclesiam adunauit, ibique agonem sui martirii felici cruore peregit. Ab huius ergo preeminentia apostolice dignitatis omnes successores sui archiepiscopalia insignia per sedem apostolicam sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt. 3Postmodum uero tempore Diocletiane et Maximiane persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ibi pape preceptum. Misit itaque beatus Gregorius quendam notarium suum nomine Castorium precipiens Mariano archiepiscopo Rauenati, ut ambo pariter causam ipsius Maximi tali deberent fine concludere, uidelicet ut de symoniaca heresi, unde infamatus erat, suo iuramento purgationem subiret; de aliis uero excessibus ante corpus beati Apollinaris se esse innoxium uerbo simplici affirmaret; de hoc uero, quod excommunicatus celebrare presumpsit, penitentiam ei iniungerent competentem. Sicque huius Maximi causa sopita est. VII. Qualiter Salona capta est


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sub ouina pelle latebat, nimirum a suis erat fructibus cognoscendus. Etenim primo impetu Veglensem episcopum cum omni celeritate de sua sede fugauit eamque sibi quasi auctoritate apostolica usurpauit. Tunc, pro pudor, fantasticus pontifex cepit in consecrandis ecclesiis, in ordinandis clericis et aliis episcopalibus ministeriis exercendis diuina officia prophanare. 13Sed omnipotentis uirtus non diu passa est fraudem diabolice ludificationis animas decipere infelices. Statim namque cum hec impia gesta summi fuissent pontificis auribus intimata, graui merore confectus,


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sedi iure perpetuo possidendas. Que ob reuerentiam regalium sepulchrorum concesse fuerant quibusdam regularibus ad tempus, qui assidue in eis officiorum ministeria exercebant. Ibi namque magnificus uir Cresimirus rex, in atrio uidelicet basilice sancti Stephani, tumulatus est cum pluribus aliis regibus et reginis. 18Prefuit autem Laurentius Salonitane metropoli annis circiter quadraginta. Quo quiescente in Domino de subrogandi electione non potuerunt esse concordes. Quam ob rem uoluntas omnium extitit ad dominum papam legationem mittere, suppliciter postulando, ut


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Latinus gente, patria Triuisanus, erat comes rectorque fidelissimus ciuitatis. Hic magis suorum ciuium saluti et libertati consulens quam proprie dignitati, tante fraudis nequitiam ciuibus patefecit et mox ad solum patrie fugiens repedauit. Spalatenses uero facta sotietate cum Tragurinis et aliis Dalmatinis ponentes usquequaque custodias sibi tacite precauerunt. 5Indicta igitur solempnitate consecrationis cuiusdam oratorii, quod erat in rupibus montis Kyrieleyson appellati, cuncti se ciuitatem simulauerunt exire, experiri uolentes an uerum esset, quod eis predictus


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesie Spalatensis. Archipresbiter uero erat in eis quidam Cernata sacerdos capellanus de Spalato. Predicti autem clerici, qui ad episcopatum anhelauerant, ceperunt inimicari comiti ob fauorem Lampredii. Qui uolens eos sibi pacatos efficere uni consensit episcopatum Apsarensem, quem cum duobus aliis episcopatibus, scilicet Vegliensi et Arbensi a subiectione Spalatine ecclesie subtraxerat. Martinum uero fecit eligi ab insulanis, expulso archipresbitero ecclesie Spalatensis, nam comes predictus cum Venetis earundem occupauerat dominium insularum. Et quamuis Martinus potestate Iaderensis


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ostenderunt depositariis quedam intersignia archiepiscopi. Et quia ille idem erat, ad cuius manus depositum illus iusserat archiepiscopus tradi, reddiderunt totum illud dolium, in quo fuerant opes ille recluse. Receptis uero omnibus reuersi sunt. De rebus itaque illis quedam ecclesie date sunt, de aliis fecit communitas uoluntatem suam. De Petro et altero Petro archiepiscopis 1Post mortem uero Hemanuelis imperatoris, cum redissent Spalatenses ad dominium Hungarorum, electio facta est de quodam Petro Hungaro, filio Chitilen, qui erat nobili


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

molendinorum Salonitani fluminis, qui septimanaliter pertinebant ad banum. 5Cum autem rex Henricus haberet filium paruulum cuperetque eum regni successorem habere, uoluit eum se uiuente in regem inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est. 6Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

XXV. De passagio Andree regis 1Per idem tempus Andreas rex Hungarie uotum patris exequi cupiens, crucis suscepto signaculo, ad auxilium terre sancte iter arripuit profecturus. Misit ergo, et conduxit naues magnas a Venetiis, ab Ancona et Iadera, et ab aliis ciuitatibus Adriactici sinus fecitque omnes applicare ad portum Spalatine ciuitatis. Premisit autem omnem apparatum armorum et escarum in multitudine curruum et iumentorum. Qui uenientes repleuerunt omnia per circuitum ciuitatis. Precessit autem regem et Hungaros ingens Saxonum multitudo, qui


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fratres passus erat tanta scandali certamina excreuisse. Tunc requisiuit a partibus, an uellent ante diffinitionis calculum in pacis ac dilectionis redire consensum. Guncellus absque ulla cunctatione aquieuit, nil enim aliud affectabat, nisi pedem suam de laqueo eruere, in quem ipse inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari consensum adhibere negantes. Contra quos cardinalis multum aspera uerba intorquens uix eorum sedauit tumultum. Tandem facta promissione altrinsecus, quod ad omnia starent


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sequentibus quam in primo anno feruidus, circa prouectionem rei publice intentissime uigilabat. Fecit autem fieri quoddam munimentum, ubi dicitur ad petram, ut esset tutelle refugium contra predones, qui consueuerant maxime de Massari monte descendere, predasque abducere ad montana. Sed multis aliis negotiorum incursibus prepeditus inceptum edificii opus intermittere coactus est. XXXV. De bello quod gessit cum piratis 1Anno autem secundo sui regiminis opus ualde commendabile aggressus est. Etenim quia uir erat detestator nequitie, cepit


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cruoris fusum est hinc et inde, longe tamen fugati sunt a Rutenis. Quam ob rem diuertentes ab eis uniuersas septentrionales regiones pugnando circuierunt ibique uiginti et eo amplius annis demorati sunt. Postea uero multiplicatis legionibus exercitus sui ex gentibus precipue Cumanorum et ex multis aliis nationibus, quas deuicerant, reuersi sunt ad Rutenos. Et primo quidem ciuitatem maximam Christianorum, nomine Susdalium circumdantes obsederunt et obsessam diu non tam ui quam fraude ceperunt et destruxerunt regemque ipsius, nomine Georgium, cum magna multitudine sui populi neci dederunt.


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

subrogando. Tunc laycali importunitate et maxime Gargani annisu, modesto tamen et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in Spalatensem archiepiscopum postulandum, qui tunc temporis Spalati morabatur. Erat autem episcopus ipse in auro et argento locuplex ualde, aliis etiam diuitiis opulentus. Mundana pompositate largus et curialis benignum se omnibus et affabilem exhibebat. Totus enim extolli fauoribus et efferri hauris popularibus cupiebat. Regressus autem Zagrabiam misit ad Romanam sedem pro sue postulationis expetendo assensu. Sed tunc temporis mortuo


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

timidos uero pusillanimitatis sue obprobrium in despectum deiecit. Sic ergo predictus miles gladiis confossus occubuit et cum eo nobilis uir Theodosius et inter optimos ciues primus hostilibus mactatus est armis, de cuius morte tota ciuitas maximum perpessa est detrimentum. Nonnullis etiam aliis trucidatis infelix dies luctuosa satis nobis et nimis amara transiuit. Neque tunc finem habuit infausta congressio, sed multis postea dampnis et doloribus affecti luximus et uix tandem flamma huius discordie restincta est et finita. 9Transacto autem sui regiminis anno


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

deuicti probroso carcere penas luunt. Nichil enim, ut ait Scriptura, in terra sine causa fit. Sic namque succedentibus rebus completum uidetur, quod in persona ecclesie dicitur per prophetam: Misit de celo et liberauit me, dedit in oprobrium conculcantes me. 6Quid uero de aliis male gestis referam bellis? Cum propter ipsius potestatis insolentem temeritatem, immo propter peccata ciuium, quot capti, quot gladiis trucidati, quot equore submersi tunc fuerint ciues, flere magis libet, quam aliquid dicere. Etenim cum quibusdam Sclauis confederati Tragurienses nunc clam,


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fuerant per banum cum Spalatensibus in campo eorum. Rex uero his auditis iratus est ualde statimque uocans quendam ducem suum, nomine Dionisium, uirum potentem, qui erat banus totius Sclauonie et Dalmatie, misit eum cum B. Quinqueecclesiensi episcopo et cum quodam comite Michaele et cum multis aliis Hungarie proceribus imperans eis districte, quatenus in Dalmatiam uenientes, quantumcumque possent, rigidam de Spalatensibus exercerent uindictam. Alium exercitum misit ad ulciscendum bani Bosenensis ob temeraria facta. 11Spalatenses etiam miserunt legatos ad regem


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ineuitabili necessitudine coartati. Pacti namque sunt dare fisco regio sexcentas marcas argenti et sex filios nobilium in obsides tradere ad sue fidelitatis constantiam comprobandam. Principes uero promiserunt firmiter, quod reformata pace cum Traguriensibus totalis relaxatio fieret captiuorum, aliis quibusdam interpositis articulis, quos hic inserere opus non fuit. 16Et sic predicti principes infecto negotio ad propria sunt reuersi. At uero Spalatenses de Hugrini potentia freti credebant per ipsum omnes casus suos ad integrum restaurari. Tunc adeuntes archidiaconum cum


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

abiit archidiaconus non tam uoluntarius quam coactus et sociatus Iohanne Vitalis layco in Hungariam est profectus. Ibi in presentia domini Bele regis et eius curie qualitercumque Hugrinum denuo elegit. Cui rex ibidem concessit comitatum ciuitatis Spalatensis et dominium insularum cum quibusdam aliis rebus. 17Reuersus igitur archidiaconus ad propria non inuenit uiuos Fuscum et Murgiam et quosdam alios, qui in depressionem ecclesiastici iuris nequiter et perperam plus ceteris contendebant. Rex uero apud Vranam positus circa Pascale festum susceptis a Spalatensibus


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dumtaxat funereas pompas, non autem diuina, potuit sacramenta pallio decorare. Illis autem diebus, cum in lecto infirmitatis decumberet et iam de uita pene penitus desperaret, uocauit fratres de capitulo et in eorum presentia satis bene et ordinabiliter condidit testamentum. Coram quibus et coram aliis religiosis uiris mirabiliter de peccatis compunctus publice de quibusdam excessibus est confessus. Nichilominus autem cum multis lacrimis et gemitibus ualidis secreta confessione coram suo confessore penitendo, uehementer afficiebatur de omnibus, si superuiueret, satifactionem omnimodam


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.