Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: germanos Your search found 57 occurrences
Occurrences 9-14:9. Andreis, Franjo... . Oratio Tranquilli Parthenii... [Paragraph | Section] zaglavlje
arenam descendere videantur: illinc debacchantibus Thurcarum animis / adeoque in nostram perniciem inflammatis / vt inter eos decretum sit de excidenda Republica Christiana: optimum sane visum est / me / cui vtinam tanta acerbitas minus constaret partim vires ac rabiem truculentissimae gentis tuos Germanos edocere: partim ostendere necessariam esse contra Thurcas expeditionem. Qui alioquin omnia deuastabunt / nisi Germanorum virtute reprimantur. Hanc itaque orationem tuae Maiestati legendam venerabundus offero / Te Christianorum principum caput / ac certissimum terrarum numen atque tutelam
recta in coelum es euolaturus.
tanto discrimine spectatores? non commouebimini Reipublicae Christianae ruentibus habenis? Vos exterarum gentium pari iugum insueti imperium Romanum ab interitu vindicauistis / Romanorum imperium a Germanis defensum. vos nunc illud et conseruate. Saepe vidimus in Italia Germanos pro gloria / pro magnitudine imperii / pro mercede quoque strenue dimicantes / Germani fortissimi bellatores. vt cuicumque adhaesistis / penes eum indubitata victoria remanserit: Nunc vobis pro domo / liberis / patria / libertate / ac ipsa demum fide Catholica
patria / libertate / ac ipsa demum fide Catholica pugnandum est: vnde vos aut victores / aut victos / quod credere nephas est / immortalis gloria comitabitur. Aestimate quam pulchrum erit / quum dicetur / quum passim omnis vox / omnia ora hominum resonabunt / quum aethernis mandabitur monumentis: Germanos immanissimi Thurcam ante hac inuictum repulisse / attriuisse / deleuisse: a Germanis Rempublicam Christianam restitutam et conseruatam: Germanorum virtute Christianos in libertatem a miserrima seruitute assertos. Tunc non vestrae aures / non oculi / nullus denique sensus / ne ipse quidem
eripe: vt tuae tuorumque fortissimorum Germanorum laudes per totum orbem decantentur / magnis vos et indefecturis proemiis apud superos expectantibus.
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.