Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illis

Your search found 3248 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1079-1083:


1079. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

praemimur ueluti praesenti atque audienti exponimus et explicamus? Decreui igitur hac epistola, etsi minus auribus tuis digna, nobis tamen necessaria, declarare primum mala quae patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope sumus quam illis qui procul extimescendum. Hoc autem ne accidat per te unum praestari posse confidimus, si studium curamque omnem, sicuti debes, adhibere non destiteris. Mala quae nos premunt haec sunt. Quotidianis infidelium Turcarum incursionibus infestamur, sine intermissione carpimur;


1080. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

et Mariae uirginis, eius matris, aut dissipantur aut in sterquilinium proiiciuntur. Denique nihil praetermittere impii pium putant quod religioni nostrae ludibrio fore arbitrantur. Atque talia quidem et quondam passi sumus et nunc patimur. Post haec commune periculum exponam etiam illis qui nihil horum experti sunt imminens atque timendum. Periculum Unum quippe insatiabilis lupi huius propositum est nunquam conquiescere donec quicquid adhuc reliquum Christianae ditionis esse nouit suo subdat imperio cogatque omnes suae obedire legi, Christum negare,


1081. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

huius temporis (mihi crede) domesticarum iniuriarum meminisse nec inter se depugnare uelle, ne forte apologo detur locus muris et ranae. Apologus muris et ranae Dum enim medio in lacu rana murem sibi alligatum in ima trahit ut mergat et mus in sublime nititur ut euadat, miluus illis altior in superficie aquae uolutantes conspicatus repente directo in illos uolatu ambos unguibus comprehendit rostroque dilaniauit. Sic, reor, istis fiet qui nunc inter se dissident, nisi dissidere iam desierint. Nam dum alii aliis perniciem meditantur, dum mutuo mordentur, diuisos


1082. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Deus odit ac detestatur, ita deinde amice copulatos adiuuabit ut uincant potius quam uincantur et de illo, qui omnibus nobis pariter infensus est, tandem superato triumphent. Pax Suscipiant igitur te hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem attulit, quia in se credentes Deo patri reconciliauit? Per peccatum enim eramus filii irae, per crucem autem Christi facti fuimus filii Dei. Idem tunc in carne nasci uoluit cum orbis


1083. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis . Ad haec, quoties discipulos suos salutaret, dicere solebat: Pax uobis . Ipsis etiam, quotiens hospitium aliquod ingrederentur, ut pacem ei domui dicerent mandauit. Postremo ad caelum iturus unde descenderat, pacem illis tanquam thesaurum omnis iocunditatis et dulcedinis plenum legauit dicens: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis . Cum ergo Deo et Domino nostro pacem ueram tam gratam esse apparet, tam acceptam, nonne manifestum est quanto eidem odio sint discordiae simultates, irae


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.