Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: illis Your search found 3248 occurrences
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1084-1091:1084. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | SubSect | Section]
a diabolo; tunc diabolus tentauit illum
per oculum tentationis, quum ostenderet ei regna mundi.
Dauid latet in spelunca, Sauli oram clamidis abscindit, et Saul desinit eum
persequi. Christus latebat in obscuritate Veteris scripturę, in qua Iudei cęcutiebant.
Sed illis quos conuertit ostendit oram clamidis abscissam id est sensum Scripturę
spiritalem, et agnoscere coeperunt Saluatorem.
Samuel moritur, et Dauid uenit in Pharam. Vaticinia de Christo finem
accipiunt, et Euangelium inter ferocissimas gentes uulgatur. Phara enim
increduli cęci sunt.
Dauid proficiscitur ad Achim in Palestinam et habitat in Sicelech et ipsos
Palestinos occulte prędatur. Transit Christi prędicatio ad gentiles et Christus habitat
in Sicelech, quod interpretatur defecatio uocis adductę, hoc est habitat in illis, qui
uocem extenuant in consensione unius Dei, quam dilatauerant in plurimorum
deorum cultu, et errorum suorum fecem expurgantes, ueritatis puritatem admittunt.
Tum autem Dauid occulte prędatur Palestinos, quum Christus intimis inspirationibus
ad se trahit peccatores, siue incredulos
impios
mittitur: quia impii semper sub potestate diaboli sunt.
Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo transfigitur. Iudei
erroribus implicati diabolo subduntur.
Dauid luget Absalonem: Christus deflet Iudeos et pro illis solicitus orat patrem,
ut ignoscat eis.
Et quoniam Christi mysteria diuino succedebant consilio, ideo Absalon secutus
dicitur consilium Chusi, qui interpretatur arcanum siue profunditas. Iudicia enim
Dei abyssus multa.
confusio etiam ad mortem,59 ut ait Scriptura.
Dauid uenit in Baurim et patitur maledicta Semei. Baurim interpretatur electi.
Venit Christus inter electos suos discipulos et maledicitur ei a Iudeis. Quos ideo
designat Semeus, quia interpretatur: audi mihi. Hoc illis congruit, qui suam, non
Dei uoluntatem sequuntur.
Victo Absalone Dauid reuertitur in Hierusalem. Christus confusis Iudeis per
resurrectionem suam redit ad patrem, ascendens in cęlum.
XII.
Dauidi a pręlio
est auaritię. Quę
ideo uelociter currens dicitur, quia cito
eos ditat, qui foenore non abstinent. Sed quoniam foenore parta restitui debent
spoliatis, qui Gabaonitę, hoc est uallis moestitię, appellantur, quia supra sortem
usuram soluendo tristantur, noster ergo Dauid Christus tradit illis foeneratoris
hęredes, qui male partam hęreditatem dispensare neglexerunt. Et ipsi eos
suspendere dicuntur, quia ipsorum causa damnantur. Respha, id est auaritia, mater
usque ad suspendium eos comitatur. Quibus damnatis fames cessat in populo, quia
sublata usura et illicitis
Christus
Dominus, nobis iratus, placatur et amore erga genus humanum magis incalescit.
Ipsa patris incensum est, dum orat, iuxta illud: Oratio mea sicut incensum in
conspectu tuo. Ipsa patris est holocaustum, dum sua erga peccatores pietate
accensa, Deum etiam patrem illis placat, ut uindictam differat et penitentiam
expectet peccatorum. Dauid non cognouisse eam dicitur, quia uirgo peperit et uirgo
post partum permansit.
XIIII.
Postremo Adonias, Dauidis filius ex Agita, appetit regnum, sed uota eius
est Ioabum punire.
Iussit eos Euangelium prędicare gentibus, quod est Semeum coercere, Dauidi
maledicentem. Berzelai filios charos habere est in fide constantes diligere. Berzelai
enim (ut diximus) interpretatur fortitudo. Dauid sepelitur in arce Syon, quę
interpretatur speculatio. In illis enim habitat Christus, qui diuinitatem eius
contemplantur et in homine Deum adorant. Dauid regnauit annos XL. Sed Christus
in terra uersatus est annis XXXIII, quia longiora sunt Legis ueteris tempora quam
nouę, quę data est in fine sęculorum.
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.