Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illis

Your search found 3248 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1190-1198:


1190. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

ac interdum non constare sibi caeperat: pallor quidam lethalis et macies totum corpus occupauerant: et quum adesset certa pernicies animi atque corporis, sapientia quidem necdum in vestibulo apparebat, Quo in discrimine constitutus (eo enim iam ventum erat vt si paulum adhuc immorati fuissemus in illis vanis occupationibus, ne ipsa quidem sapientia, si forte venisset, habuisset quo diuerteret) anceps tamen eram, prosequerer ne susceptum opus, quod tanto studio eram aggressus (adhuc enim aliquem scintillae rationis extabant) an vitae consulerem. Siquidem et timebam leuitatis


1191. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

Et mihi persuasum est inquam nihil esse flagitii in perfruendis voluptatibus, si modicae concessae temperate, atque cum ratione susceptae sint: nam omnia nimia profectaque a temeritate vitio non carent. Caeterum si cum his conferamus voluptates animi (deum immortalem) quantum hae prae illis vilescent, nec digne videbuntur ut veniant in lucem et sermonem hominum. corporis uoluptates vna cum ipso corpore consenescunt atque commoriuntur: raro tamen sit quin sexagenarios, quibus lege Papia fibula imponitur, deficiant. Si quidem arescente corpore nullus amplius


1192. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

aliorum adiumentis posse haud dubium est, omnis in anima scientiae principium a sensu oritur, neque alias temere nisi per aures influit, exceptis Symetriis Geometricis, syderumque cursu et aspectu: hae siquidem artes maxime oculorum sensu percipiuntur. Dum igitur homines palantes et vagi primaeuis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per siluas et campos agerent, parum differre a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura instigante, quae semper ad optima ocultis quibusdam


1193. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

quoque vis et acies vehementissime labefactatur et obtunditur, et quasi rubigine quadam obducitur, stuporemque contrahit: haud aliter ac neglectus et incultus ager, qui sentes et spinas noxiasque solet herbas producere. Et mens quidem ita se habet ad perturbationes, vt arx ad hostes: Nam et ab illis facillime irrumpitur in animum stupentem desidiaque corruptum, et ii absque negotio arcem neque custodiis, neque vigiliis munitam occupant. Iam plane inquit intelligo te dicturum remedia compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse. Tum ego, recte


1194. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

in animali alios in rationali substantia; quod si alioqui concaedimus (deum immortalem) quot in homine turbae concitarentur, quanta confusio, quantum certamen esset inter ipsos affectus: quotidie, signis collatis, dimicaretur, nulla vi animus erigi posset quo minus proteruis illis et effrenibus beluis geminata eorum potestate, perpetuo succumberet. Itaque ratio persuadet, vt ira, dolor, metus, voluptas, caeterique turbidi affectus animae sensitiue inhaereant: quam vt habemus communem cum caeteris animantibus, ita et affectiones nostrae similes sunt brutorum


1195. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

ne sese ipsi affectus extra ordinem commoueant, sed vt meliori diuinaeque naturae obedire assuescant, nec in posterum, coniuncta ratione cum sapientia, vlli turbidi motus extra suos fines progrediuntur, quo animum lacescerent: manet inter eos pax aetherna, illa imperante authoritate philosophiae, illis ex officio iussa exequentibus. Magnis enimuero munita opibus ratio per accaessionem philosophiae secure agit, ne quis ex aduersariis posthac negotium illi facessat, quod si contingat quempiam paulum extra ordinem commoueri, ac spectare ad rebellionem, protinus immisso aliquo ex potioribus


1196. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii_v | Paragraph | Section]

lege immutabili. Nunquam enim fando auditum est aut salutiferum esse Aconitum, aut mortiferam panaceam. Iam ex feris quaedam vocantur generosae vt Leones, Tygres, Pantherae, Lynces, quaedam vero imbelles, ut Cerui, Lepores, Damae, Alces. Neque ex his generosi foetus gignuntur, neque ex illis imbelles, sed vnaequaeque naturam et mores parentum retinent, qui per genituram traducuntur. Igitur si modo aliorum animalium rationalis animae natura, vis, et inclinatio nunc ad has, nunc ad alias res per seminis propagationem haberentur, nonne partus sequerentur vndequaque naturam


1197. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

inquit: Medici fomenta occipitio temere apponunt, vt laesae memoriae opitulentur, cui certam sedem in capite statuerunt? Anima inquam delatas quidem ad se notiones et mente conceptas adnotat quasi in membrana scriptoria, seponitque in intimo capitis loco, vt illis tutius sit ab externa iniuria: atque inde, quum opus est, depromit tanquam ex thesauro. Non magis enimuero turbat animum corrupta sedes memorie, quam Economum, si quis deleat eius Ephemeridas. Sed quamdiu adest intellectus, caetera omnia corrigi atque instaurari possunt, eo quidem abeunte,


1198. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii_v | Paragraph | Section]

abhorrentes ab ea tanquam a peste presentanea. Mimis autem et scurris, et citharedis nulla pars aedium vacat: delatores et obtrectatores in ipsa adyta irrumpunt. Quam venales magistratus in ciuitatibus, quam rapaces praefectos ad prouincias mitti videbis: ab his opulentos diripi, pauperes ab illis opprimi, omnia fieri improbe et scelerate, sacraque et profana misceri sursum et deorsum. Qui aurium inquam atque aliarum partium pruritu capiuntur, his frustra, praeferendo virtutem occines. Quos etiam vesana cupido, aliena per iniuriam ocupandi vrget, importune ad honestatem


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.