Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illis

Your search found 3248 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2677-2721:


2677. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

recensentur, contendam. Dicam plane te, dum sic disseris, subdolos nonnullorum mores fraudisque vitium, non politicam impugnare. Datur id quidem illi pridem infamiae ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit. Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod fuit quibusdam exitio, non est in malis habendus; sanitatem quod quidam illa ad pessima quaeque abusi sunt, nemo contemnet; sapientiam ipsam quod praeposterus in quibusdam usus corrupit, quis refugiet? Sane sic politicam quoque


2678. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

opus fuerit et ut optetur satis. Nec tamen succumbendum est, et quod in totum non possumus in parte ut assequamur, nihil intentati relinquere debemus. Hoc ego consilio mature rem examinavi saepeque intra me ipsum revolvi ea quae modo vobis sum allaturus. Necdum illis negotiorum turbis nos ingessimus, necdum mala populares nostros de nobis opinio pervasit, res adhuc integra est; possumus collatis rationibus ita nos communire ut et nostris inhaerere inceptis et vitam ducere non malam valeamus. Populares illi, qui caeco impetu et


2679. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aut aliae cuiuspiam rei insueta novitas. Illusiones inde, mox cachinni, dein apertum odium: atque id quidem aliquatenus non male, ne omnis per aliena mos patrius intereat; at vero quod suis quibusdam ineptiis ita inhaerent ut cuncta extera pro illis flocci pendeant, immo aperta sua vitia virtutibus praeferant alienis, id vero quis unquam approbarit? Cogor hic in laudes erumpere eius philosophi qui faciliorem de vitio ad vitium transitum quam ad virtutem dixit; nempe admodum vere, quod in iis, de quibus agimus, licet


2680. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

miseram gentem istam in opprobrium vertitur. Iam invidiam illam, illos dolos, quibus aestimationem eiusmodi hominis minuere, honores impedire, procurare adversitates student, quis unquam satis deploret? Est haec praeterea seu ira divum, seu propria pravitate contracta illis passio ut cuncta potius alia quam e suis aliquem efferri patiantur. Si immeritus scandat, id ipsum opprobrio datur; si iter illi virtute stratum sit, haec sugillatur: mille eius defectus primum privatos inter audias, mox apud principem quoque similibus non abstinetur.


2681. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nec alia quaecunque in politicis, oeconomicis, iudicialibus, ecclesiasticis, religionariis, aut litterariis systematica regulatio pertineat, sed haec omnia per potestatem executivam praevie quidem praeparari possint, ante tamen eorum introductionem in diaeta referri, ibi de illis constitui debeat: si decernendum in comitiis tributum, praecipuum legislationis obiectum, nonnisi ad proxima usque comitia duraturum declaretur: denique si, quod nos in particulari attinet, eam iniverimus rationem, ut nos indissolubili nexu Hungariae iungamus – non


2682. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

non sufficiat scientias ad naturam rerum revocasse, nisi ex his etiam ipsis ea secernere sciamus, quae alicui vitae usui pro conditione cujusque studii inserviunt. Nec eo solum fine studia constituta sunt, nec ea est Suae Majestatis Sacratissimae mens et voluntas, ut, qui illis operam navant, eruditionis doctrinaeque gloriam debeant reportare. Ea est praecipua studiorum scientiarumque utilitas, ut per illas probi utilesque, pro modulo suo, patriae cives efficiantur. Hoc est, quod Sua Majestas praesertim anhelat. Huc vos etiam, clarissimi viri,


2683. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ad sacrum academicum confluant. Porro tres in mense dies Dominicos aut festos determinandos quibus prout ex tribus una, duabus, aut semper libuerit, academici omnes communione corporis Dominici refici debeant, manente ipsis ubicunque confitendi libertate, quod ipsum ergo illis publicandum et an accuratissime satisfaciant DD. exhortatorem Academiae et cathechetam Gymnasii attendere vi officii sui obligari ac referre suis locis debere. Nicolaus Skerlecz m.p Vincentius Kalafatich actuarius m.p Praesentatum 22 Iunii


2684. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc constituendum esse videbatur. Articulus III. De impediendo nimio inquilinorum numero. § 11. In illis regni partibus in quibus inquilinorum numerus jam plus justo increvit, si tyronum statutio decreta fuerit, hi potissimum ex inquilinis et eorum filiis deligantur. Civitates etiam in admissione ad concivilitatem, et contubernia in assumtione ad tyrocinium horum


2685. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

populationis progressum continuo augebitur, nisi aliqua in obversum provisio constituatur. Posset quidem inconvenientiae huic obveniri, seu per deducendas ex iis in loca adhuc vacua colonias, seu per inpopulandas desertas, seu denique per exscindenda in locis illis, quae superfluam plane communium pascuorum quantitatem habent, singulo inquilino aliquot jugera. Verum omnia haec ad Jus proprietatis, quod sacrum esse debet, referuntur. Omnia ad privatam proprietariorum providentiam pertinent. Legislationis nullae


2686. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

proficuam earum culturam minime idoneo, plantentur. Praeterquam quod plebs per id a magis utilibus laboribus abstrahatur, si plane ejusmodi vineae generoso alicui promontorio adjaceant, existimationem vinorum ejusmodi diminuunt per id, quod mala, quae in campestribus illis vineis procreantur, vina sub nomine generosi illius promontorii vendi soleant. Ne tamen legislatio contra libertatem fundo suo pro lubitu utendi directe agat, non censebat Deputatio praesentaneam earum abolitionem proponere, maluit


2687. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

caeharum peculiariter imponant, ut eatenus invigilare, compertumque casum sibi statim referre debeat. Motivum. Noxius hic abusus plerumque in minoribus et mediocribus civitatibus viget estque vera causa languentium in illis opificiorum; donec ille eradicetur, opifices Hungarici nonnisi defectuosa et tamen pretiosa artefacta producent, magnaque talium etiam artefactorum, quorum opifices domi praesto sunt, quantitas peregre deducetur: scopus abusum hunc eradicandi nonnisi per mulctas


2688. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia artefacta sola tantum cuprea utensilia, ut in Elaborato Status actualis §-pho 49. ostensum est, activam commercii Hungarici rubricam constituunt, licet privati jam inde a 20 annis effossum a se cuprum virtute initorum eatenus contractuum defixo in illis pretio ad Depositoria Regia administrare teneantur. Si privatis liquefactionis et distractionis libertas restitueretur, artifices, qui utensilia haec elaborant, cuprum indubie leviori pretio ab iis habere possent, quam nunc illud e Depositoriis Regiis acquirant,


2689. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

dicimus, per id ipsum jam exprimimus quod apud illum major sit circulantis pecuniae quantitas et celeritas circulationis. Apparet itaque vel a posteriori quod Germanicae licet majores impositiones magis tamen admensae sint circulanti in illis pecuniae massae et circulationis celeritati, idest viribus incolarum, quam Hungaricae, adeoque quod Hungaria majora a proportione publica onera ferat; apparet quod nec onera Germanicarum Provinciarum tanta sint, ut totalem commercii Hungarici


2690. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

oeconomicis, et in judicialibus inducatur. Hungaria nunquam dependentiam commercii Germanici a suo affectavit, nunquam peculiares et Germanicis Provinciis noxios vectigalis favores sollicitavit; id unum semper flagitavit, ut aequo cum illis jure in hac linea habeatur; si Hungaria Germanicarum Provinciarum a dicasteriis suis independentiam diserte semper recognovit, quo jure illarum dicasteria de vectigali adeoque de commercio Hungarico possunt arbitrari? Atque haec sunt motiva, haec momenta,


2691. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum proponendum esse demisse existimavit. § 77. Capti per incolas littoralis Croatici maritimi pisces pro domestico producto considerentur, et horum libera absque omni portorio inductio e locis etiam illis, quae per lineam Tricesimalem praeclusa sunt, admittatur. Motivum. Piscatura maritima est seminarium necessariorum pro navigatione, sine qua omne commercium languet, nautarum; et ideo commerciales populi nihil eorum


2692. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 85. Exoticis ejusdem speciei articulis, seu hi ex una exotica in aliam, seu vero ex extera regione in Germanicas Provincias per Hungariam transvehantur, universim eadem transitualia portoria defigantur, quae illis pro utroque hoc casu in vectigali Germanico fuerint constituta. Motiva. Quoad portorium transituale merces in duas classes dispesci solent, nempe in illas, quarum


2693. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adoptatum sit; convenientius quidem et rationibus totius in concreto Monarchiae conducibilius foret, si res ab utrinque ad naturalia vectigalis principia reduceretur, et exoticae, quae per Germanicas Provincias in Hungariam pro consumtione inducuntur, merces, in illis transituale tantum, in hac vero consumtionale portorium deponerent, et vicissim. Cum tamen legislatio Hungarica nullam in Germanicas Provincias activitatem habeat, nisi res via tractatus eo perducatur, Deputatio


2694. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

videntur illa puncta in quibus reciprocum et uni et alteri parti noceret. Talia sunt, uti in motivis sparsim jam indicavimus: 1-mo. Si retentis Germanicis Provincialibus impositionibus, quibus Hungarica producta, dum illis Provinciis inferuntur, actu subjacent, legislatio Hungarica vicissim producta Germanica, dum Hungariae invehuntur, iisdem impositionibus, uti projecti hujus §-pho74. proposuimus, subjiceret. – 2-do. Si retento pro artefactis Hungaricis, dum


2695. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quidem in re generale fortasse illud principium posset adoptari ut, cum Hungaria naturae productis, Germanicae vero Provinciae artefactis praevaleant, in vectigali Hungarico tales Germanicis artefactis favores concedantur, qui aequipolleant illis, quos Germanicum vectigal Hungaricis productis est concessurum. In particulari quoad importationem exoticam: 1-mo. Possent fortasse seu prohibitiones, seu gravia illa, quibus exotica artefacta modo subjacent,


2696. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quoad eductionem haereditariam: posset illorum materialium Hungaricorum, quibus Germanicae fabricae praecipue indigent, essituale portorium in Hungarico vectigali minus defigi, ita ut vicissim in Germanico vectigali, illis fabricatis Germanicis, quibus Hungaria plurimum eget, v. gr. ferreis artefactis, levius perinde essituale portorium defigatur. Quoad transitum: pro casu illo, quo merces exoticae in aliam iterum exoticam Provinciam seu


2697. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

usus hic in nonnullis comitatibus alioquin sponte invaluerit. Quodsi enim necessaria pro omnibus, qui in viis publicis situantur, pontibus ligna, e Cassa Domestica comparari deberent, plebem totum et laboris, et expensarum onus maneret, cui sustinendo in comitatibus illis, qui longos et commercialium, et postalium et militarium viarum tractus habent, eadem minime sufficeret. § 101. Pontes in capitalibus ductibus super fluviis Danubio, Tibisco, Mura, Dravo, Savo,


2698. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

si autem impositae per legem obligationi huic non satisfaciat, justum est ut compensatione damni teneatur. Interest etiam ut judex ad edocendum ocyus de hoc incidenti proprietarium obligetur, quia quo citius hic de mercibus suis disponere potuerit, eo minus in illis damnum emerget. Potest autem judex pagensis, etiamsi scripturae ignarus, id seu medio notarii pagensis, seu vicinioris alicujus magistratualis personae facile praestare.


2699. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Motiva. Potest evenire ut seu incurius, seu in praestanda sibi per vectorem, aut judicem pagensem indemnitate confidens proprietarius de mercibus suis tardius, ac potuisset, disponat. In hoc certe casu damnum omne, quod ab eo inde tempore, quo de illis disponere potuisset, emerget, illum manere debet. In casu quo vector sufficientem non deductarum ad stipulatum terminum mercium causam non assignet, quod has quoque expensas portare debeat, jam supra statutum est. Verum etiamsi sufficientem facti


2700. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1266 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

domesticarum, nec nationalium officialium numerum notabiliter augebunt. Dum autem Deputatio haec pro inductis per domesticas naves mercibus dimidium tantum exoticae inductionis proponit, non ejus est sensus, ut retento illis, quae domesticis navibus invehentur, mercibus moderno exotico portorio, iis articulis, qui exteris navibus advehentur, alterum adhuc tantum imponatur; sed ut merces domesticis navibus inductae dimidium tantum moderni portorii persolvant. Secus enim evenire


2701. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Penes Consilium vero stabilitur jam praeexistens Departamentum Hydraulicum cum uno directore, necessariis ejusdem adjuncto, et requisito subalternorum individuorum numero. Motiva. In comitatibus illis, in quorum gremio nulli hydraulici labores occurrunt, sufficiunt talia individua, quae labores pontium et viarum dirigere et emergentes circa dimensiones urbariales quaestiones dirimere possint, adeoque geometriae tantum et geodesiae


2702. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adeoque geometriae tantum et geodesiae principiis instructa sunt. In aliis, ubi hydraulici labores frequentes sunt, ut individuum ejusmodi hydraulicam etiam scientiam calleat, prorsus necessum est. Debent itaque hi majori prae illis stipendio provideri; debet stipendium laborum frequentiae, et capacitati individui admensurari, id autem nonnisi per mutuam conventionem praestari potest. Ni id fiat, aut pauci ad studium hoc animum adjicient, aut capaciores fortunam suam alibi quaerere cogentur,


2703. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim vel tres quatuorve privati naves ejusmodi construxerint, necessitas proemii jam cessabit. Horum enim exempla jam in alios etiam sufficienter valebunt. Insuper id etiam necessarium est, ut illi, qui ejusmodi naves erexerit, periti eandem regendi nautae e publicis illis navibus suppeditentur; quid enim eum juvabit talem navim construere, si idoneis navarchis destituatur; hos autem sibi procurare privato non ita pronum est. Publicum faciliorem habet aut eos e conducendis tyronibus formandi, aut si id non succedat, exteros etiam


2704. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

partium evidentes probas adferat, controversam plagam bifariabit. Salva parti non contentae in forma novi solenni juris via. Motiva. In paludinosis ejusmodi locis metae plerumque incertae esse solent, seu quod in illis aliqua signa metalia vix defigi possint, seu quod praeter falcaturam cariceti vix alter modus sit usum per aliquem proprietatis actum exercendi. Ne proinde per longam juris viam utilissima saepe opera adhaerere et per id saepe perfectus jam usque


2705. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dirigitur. Nimirum ut his sensim sublatis pauci tantum majores mercatores supersint, qui deinde publicum pro arbitrio tractare possint. Ubi tamen si res practice consideretur, majores mercatores suapte et absque ullo legis praesidio illis praevalere possunt. Certum enim est quod quaestor, qui magnam alicujus articuli quantitatem habet, illum ipsa hac de causa leviori dare possit, quam alter, cui nonnisi exigua ejus copia suppetit; quia ille etiamsi in singulo frusto parum lucretur,


2706. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

fulciatur. Imo si res ad vivum resecetur, facile apparebit quod emtor, qui exclusivum ejusmodi quaestum vel uno aliove anno exercuit, depositam pro jure summam sibi jam compensaverit. In locis enim illis, ubi ejusmodi monopolium viget, quaestus adeo lucrosus esse solet, ut deposita pro jure summa intra exiguum tempus resarciatur, sicque emtores nequidem de damno vitando, sed tantum de lucro captando agere apparet; ut autem hoc


2707. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

aut aliquam seu a testimonialibus seu a facultate ejusmodi taxam exegerint, in poena 100 florenorum convincantur. Respectu haereditariarum vero Germanicarum Provinciarum reciprocum semper observetur, id est, si domalis quaestus Hungaris in illis provinciis liber fuerit, idem incolis earum provinciarum etiam in Hungaria concedatur. Sin, hi etiam in prima statim, quam in Regno attigerint, statione, a quaestu hoc inhibeantur, et ad locum originis relegentur. Allis exteris domalis quaestus simpliciter non


2708. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut legislatio Hungarica incolas illarum provinciarum etiam in commerciali linea, ita uti subditos extranearum potentiarum tractet. Non potest itaque illa respectu horum aliud, quam reciprocum stabilire; si domalis quaestus Hungaris in illis provinciis negatur, jam tum legislatio Hungarica nexum illum non violabit, hunc iisdem reciproce interdicendo. E converso quoad subditos exterarum potentiarum principium illud, quod domalis quaestus sit privatum incolarum beneficium, jam reipsa


2709. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

populatione et opificum numero notabilior jam venditorum concurrentia enata est, et tunc sicut non ubique, et omnium primae necessitatis articulorum, sed jam hic, jam ibi, jam unius, jam alterius articuli pretia exorbitare solent: ita administratio etiam publica in illis tantum locis, ubi casus enascitur, et illius tantum, cujus pretium nimium assurgit, articuli partialem tantum limitationem suscipere debet. Tertia demum epocha est, dum commercium jam ita effloruit ut sola venditorum concurrentia sufficiens cupiditati frenum


2710. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

consideretur, in utroque casu natura sua ad activitatem Civici Magistratus spectat. Exiguorum a proportione, qui illic habitant nobilium, consideratio id exigere non potuit. Civitatem enim in substantia cives efficiunt; nobilium, qui non sunt simul cives in illis habitatio est accessorium. Itaque limitatio non ad horum, sed ad illorum commoda dirigi debet; civium autem utilitati prospicere certe non ad comitatensis, sed ad Civici Magistratus provinciam refertur. Sed nec illa ratio tenet, quasi stabilita in


2711. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

limitationem producere debebit. § 143. In locis dominali jurisdictioni subjectis officinam aperiendi jus ab indultu quidem domini terrestris dependet: domalis tamen quaestus etiam cum illis articulis, qui in officina ejusmodi prostant, aliis per dominum terrestrem interdici non potest; non potest etiam dominus terrestris coemtionem alicujus articuli in terreno suae jurisdictionis ad unum tantum mercatorem restringere, sed haec libera semper omnibus


2712. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in unico illo casu restringit, ubi domino terrestri pro propria necessitate jus praeemtionis concedit juxta tritum autem illud: exceptio firmat regulam in casibus non exceptis. Jam vero si dominus colonis suis imperare posset, ut his, vel illis articulis nonnisi ab officinario suo se providere audeant, vel vero ut hoc, vel illud productum nonnisi illi, quem ipse designaverit, quaestori vendere possint, constringeret utique legalem colonorum de fructibus suis disponendi facultatem: adeoque id limites


2713. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

egent, ab alio quam a se comparare, neque quidquam ex iis, quae dominus pro se comparare vult, alteri vendere ausint: posset singulus iis, quos a colonis suis consumi observaret, seu productis, seu artefactis se providere, coëmtos autem a colonis suis fructus ipsis illis, quibus hi eos antea vendebant, quaestoribus distrahere, sicque totum sensim internum commercium unice dominis terrestribus in monopolium cedere posset, id, quod nec legi nec rationi congruit. Ex omnibus autem his apparet quod nec potestas


2714. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

terminum nobilitatem per armales consequi possint. Ac terminus quidem naturalisationis nulla adhuc lege defixus est, sed nunc primum erga Deputationis politicae relationem determinabitur. Cum tamen beneficium hoc illis statim, qui se primi illocant, concedendum haud esse, tuto existimare liceat per provisionem hanc exteris etiam et recentius illocatis mercatoribus favor accedet, si fabricam erigant, aut exportationis commercium all ingrosso


2715. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

perduret? In tanta negotii hujus complicatione Deputatio haec se nihil aliud praestare posse existimavit, quam ut demissum suum circa omnes has quaestiones sensum praeprimis aperiat, tum recensitis, quae sibi submissa sunt, aliorum projectis de illis quidem fundis, de quibus legislatio proprio arbitrio disponere potest, in hypothesi stabiliendarum opiniorum suarum projectum etiam Articuli proponat; quoad spontaneum autem oblatum, id an


2716. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Suam etiam Majestatem piae huic propositioni benignum suum assensum ultro praebituram esse. Verum dantur etiam aliae lotteriarum species, quae majores vocantur, et quas nonnisi melius habentium regnicolarum classes ideo assectari possunt, quia in illis nonnisi cum notabilioribus summis periculum facere licet. Cum quoad has non eadem ratio subversetur, quominus harum aliqua species inducatur, et redundaturum ex illa emolumentum pro fundo publico convertatur, nihil obstare videtur. Nisus enim fortunam tentandi


2717. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

cui status salarialis elaboratio commissa est, Deputatio rationi moderni temporis indubie conformabit. Moderna etiam legis dispositio nulli determinato privato, sed omnibus, si ad casum legis deveniant, jus ad ejusmodi mulctas attribuit, adeoque nullus etiam privatus in illis jus proprietatis potuit nancisci. Potest igitur Legislatio, quin vel in proprietatem alicujus involet, vel judicibus injuriam inferat, antiquatis prioribus ordinationibus, ut in posterum hae quoque fundo publico inferantur, decernere.


2718. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod auctio pretii salis, et imposita articulis luxus a manipulatione Camerae ideo abstrahi non possint, quia per homines Camerales incassabuntur; verum ipsi hi hac parte politicorum officialium rationem subibunt, et totum, quod inde inferri posset, illud est, ut illis admensa proventui, moderata remuneratio ex ipsis his fundis exscindatur. An §-phum 2. Legislatio nonnisi in genere designare potest, e.c. quis labor hydraulicus praeferenter suscipi? quod telonium ante alia redimi? quae via


2719. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

– 5. E proventu hoc sumtus directionis et reparationis canalis quotannis praevie detrahantur; quod resultaverit, in forma interusurii, a proportione illatae in cassam hanc summae, inter actionarios dividatur. Hac ratione actionarii pro illis annis, quibus labor duraturus est, nullum quidem interusurium capient; utprimum tamen canalis terminatus et telonium stabilitum fuerit, habebunt perpetuum a ratione frequentioris vel rarioris navigationis interusurium, quod in casu perducendi ad florem commercii


2720. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

operationem magis implicaret; sed nec sufficiens pro exemtione hac argumentum adferri posse videtur; siquidem in eos, qui minorem hac summa proventum habent, beneficium melioris propter auctum commercium productorum suorum distractionis perinde redundaret, sicut vicissim illis, quorum proventus altius assurgunt, major, quae ipsis ex aequali etiam repartitione obveniret quotta, perinde sensibilis evaderet. Quoad propositas schedas bancales, hae quidem majori, quam quae per alios hactenus propositae sunt, nituntur fundamento, quia


2721. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

firma spes haberi potest, quod Sua Majestas ad secundandum generosum hunc nationis conatum benigne admissura sit, ut ad vires ejusdem summae schedae bancales sub nomine et fidejussione Statuum successive emittantur. Hoc supposito elocatis illis 4 millionibus excudentur ejusmodi schedae ad valorem 200 000 florenorum, id est ad vires obventuri a capitali illo interusurii, et hae cum interusurio 4 millionum, currente salis fundo, et propositis per Deputationem fundis, annuum prope 700 000 fl. proventum


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.