Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illis

Your search found 3248 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2928-2932:


2928. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

quem fatentur, atque adeo interdum profitentur, voluntatis defectus, ut omni culpa vacare putetur, alii alias caussas plerumque parum probabiles afferre consueverunt. Poëtis quidem illud imprimis usitatum esse animadverti, ut languoris, ac desidiae suae hanc potissimum caussam fuisse dicant, quod illis defuerit patronus aliquis prisco illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam sequutus esse


2929. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

maxime fidus interpres, qui ab archetypi virtutibus minime aberrarit; qui sive oratorem, sive poëtam ita fuerit interpretatus, ut non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar, Demonsthenice, Homerica Homerice. Atque hoc est alterum ex duobus illis, quae supra dixi, genus interpretandi, praeclarum sane, atque magnificum, verum adeo difficile, atque impeditum, ut multo sit minus operosum sua scribere, quam aliena hoc pacto interpretari. Verumtamen sic judico, aut abstinendum ab hujusmodi scriptoribus aliena lingua


2930. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut multa in illis praetermiserit, multa addiderit, multa mutaverit, ut proprietates alterius linguae suis proprietatibus explicaret. Haec igitur sit nobis veluti norma, qua oratoriam interpretationem dirigamus; hanc eandem sine ullo erroris metu ad poeticam interpretationem, ubi opus fuerit,


2931. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

expositis, declaravi; idemque genus ob easdem caussas dixi adhibendum esse multo etiam magis in poëtis. Nec vero arbitror Tullium, si voluisset exponere quomodo convertisset aut Aratea, aut alia Graecorum carmina, quae in ejus libris leguntur, non aeque de his scripturum fuisse, quod scripsit de illis duabus a se conversis duorum Atticae eloquentiae principum orationibus: se videlicet ea convertisse, non ut interpretem, sed ut poëtam, servantem easdem sententias et earum formas; verba eo, quo supra demonstratum est, modo, ad Latini sermonis consuetudinem


2932. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

qua de agimus, tribus rebus definiri; utriusque linguae, Graecae ac Latinae, et poëtici artificii scientia: haec quanta sint in interprete, tantam esse interpretandi optimo illo genere facultatem. Jam de me ipse quid dicam? hoc primum, quod mihi videor sine ullius offensione posse dicere: me in illis, quae posui, quid possim nescire; scire hoc unum, ut possem aliquid, magnis meis laboribus, et diuturna multorum annorum exercitatione contendisse: deinde hoc etiam (quid enim loquens cum homine amicissimo quidquam dissimulem?) meam hoc in genere facultatem, quantulacunque est, mihi videri


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.