Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illis

Your search found 3248 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 632-835:


632. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illi, qui quod uerbis credere se aiunt, factis non probant. de quibus Dominus ait: Matth13 Dicunt, et non faciunt. Illis utique comparandi, qui Christum spinis coronatum genuflexi adorabant, non ut eum uenerarentur, sed ut deriderent; uel etiam illis simillimi, qui eidem sitienti uinum quidem porrigebant, sed felle mixtum.


633. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth13 Dicunt, et non faciunt. Illis utique comparandi, qui Christum spinis coronatum genuflexi adorabant, non ut eum uenerarentur, sed ut deriderent; uel etiam illis simillimi, qui eidem sitienti uinum quidem porrigebant, sed felle mixtum. 27 Quare autem ille uinum illud gustauit et bibere noluit? quia licet diligat confitentium fidem, fidei


634. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliquando fecisse illi proderit, a quo abest iustitia. Ideo subditur: Matth7 Multi dicent mihi in illa die: Domine Domine nonne in nomine tuo demonia eiecimus? et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam noui uos | discedite a me omnes qui operamini iniquitatem! Hoc idem Apostoli uerba docent dicentis: Cor1.13 Si fidem habuero, ita ut montes transferam, charitatem autem non


635. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. et iterum: Luc12 Qui negauerit me inquit coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Hoc ipsum est, quod de illis qui inuitati uenire neglexerant dixit: Luc14 Nemo uirorum illorum qui uocati sunt gustabunt coenam meam. Et cum summi boni participes esse nullo


636. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur et bonarum mentium seductoribus perniciosa est conuersatio. Mar14 Si quos ergo diuinitati Christi derogare uideris, eos non Christianos esse existima, sed Antichristos, non minus execrandos illis, qui in domo Caiphę in eum spuere et faciem eius uelare | qui-que caput ipsius et spinis compungere | et harundine ausi sunt uerberare. Nam Christi caput Deus, Christus autem caput nostrum est. Rursum siquem circa humanitatem


637. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

machinis eam destruere et euertere conantur | et sancta eius prophanare. Male interpretantur Scripturas diuersi-que sensus dogmata conscribunt, et se ueritatis assertores esse prędicant, ut Iudam imitati osculo Christum prodant | et spongiam fellis calamo impositam ori eius offerant, illis ipsis qui olim hoc egerunt deteriores. Siquid eos petieris, porrigent tibi pro pane lapidem, pro pisce serpentem, pro ouo scorpionem. pro bono uidelicet malum, pro ueritate mendacium, pro antidoto


638. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Aut enim terrenarum rerum studiosi cęlestia contemnunt | ociosi-que in foro negociantur, et in uinea Domini operari nolunt. Matth. aut uoluptatibus et impudicicię seruiunt | porcis illis similes, qui receptis intra se immundicię spiritibus in profundum maris pręcipites iere. Aut auaritię student | cum Iuda uendentes Dominum | et cum custodibus accepta pecunia negantes eius resurrectionem. aut de omnibus dubii atque animo suspensi nihil affirmare audent.


639. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quippe eum in Scripturis, dum sanę intelligentię sensum peruertunt, minime ipsum inueniunt | terrenarum-que rerum impediti curis cęlestia capere nequeunt. mundum-que magis quam mundi dominum diligentes | non iam mundani, sed mundus appellantur . Domino ita de illis ad Patrem dicente: Pater iuste mundus te non cognouit. Huius mundi dominus diabolus est. Apostolus enim cum de diabolo loqueretur, Princeps mundi huius inquit. et ne


640. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quam ad corruptibilem et mortalem. Non est ergo eis datum signum efficacius ad credendum Christo | quam ipsa resurrectio Christi. quam tamen subornatis per largitionem custodibus denegare conati sunt. Eorum perfidiam imitantur, qui miracula ipsi cernere quęrunt | et de illis quę in Euangelio recensentur dubitant. Matth. 16 phariseis quoque et Saduceis infidis comparandi qui de cęlo signum sibi ostendi petierunt | non satis habentes ea, quę facta coram se in terra uiderant. Iure


641. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut cum ipsa postea dicere possimus Vidi Dominum et hęc dixit mihi . In eos qui in ecclesia nequiter se habent. Caput VII Cęterum meminisse debemus | illis in ecclesia non esse locum, qui terrenis intenti negociis | corpus non animum in eam afferunt. ne tunc quidem uanis colloquiis et nugis inutilibus abstinentes | iocis-que et risu, cum a Sacerdote diuina peraguntur.


642. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

synapis minimum erat, quod postea acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam. In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in ramis eius. Illis quippe in Euangelio iocunda quies est, qui spem suam de terra tollentes in cęlo collocant. neque quicquam de promissionibus Christi dubitantes aiunt: Io. 17 Sermo tuus ueritas est.


643. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nihil ita sedat iracundiam moderet-que affectus et in uiam ęqui honesti-que animum dirigit. ps. eodem Pax multa inquit, diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Lucerna pedibus meis uerbum tuum | et lumen semitis meis. Multa quidem et ipsi sapientię professores philosophi ad componendos animi mores uere rationabiliter-que pręceperunt, sed cum diuinis humana


644. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

parui ęstimat. Hoc idem per Hieremiam Spiritus Sanctus affirmat dicens: Hier6 Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius, quia uerba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. Post hęc denunciat illis captiuitatem futuram, ut qui ad Legis pręscriptum sponte seruire Deo neglexerunt, nuiti seruiant inimicis Dei genti-que infideli. Et si talia Legis pręuaricatoribus debentur, quanto magis aduersus Euangelii sui irrisores indignatio


645. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quęrens conspectum, eum ipsum quem scribę et pharisei cognoscere nequiuerunt, confiteri coepit dicens: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel ! Verum tamen si sensus quoque non satis sanos habeas, quicquid illis blanditur, mortiferum puta et illa quę Deo placent, iis indulge. Si uisus te ad peccandum solicitat, cęcus es. Mar10 cum Barthimeo perge inuocare Iesum et petere ut uideas. tunc ipso imperante discedent ab oculis tenebrę illę,


646. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

graue perpetuum-que malum infernalis cruciatus, quem mox subire coguntur. Sed iam istos in damnationis interitum tam pertinaciter currentes relinquamus, cum etiam ab ipso omnium Domino relicti esse uideantur. et illis pro tempore consulamus, qui ad capessendas accedunt uirtutes, ut in eo bono quod semel sibi proposuerint constanter perseuerent. Sicut enim in uitiis obdurare perniciosissimum est, ita in beneuiuendi cura minus esse constantem |


647. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego uici mundum. quasi diceret: Sicut ego propria uirtute calcaui mundi huius erumnas , ita et uobis uincendi facultatem conferam, ut per me mala omnia magno animo perferendo | illis omnibus fortiores potentiores-que sitis; tantum non in uobis sed in me spem fiduciam-que habeatis. Hunc pręterea fortis animi uirum | Christi-que Domini sectatorem, quemadmodum aduersa non deiiciunt, ita nec secunda arroganter erigunt


648. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tormentis cruciat, clemens Deus refrigerii sempiterni sedem constanter tolerantibus parat | pręmii-que magnitudine tanto ampliat magis, quanto grauius pro amore suo affligimur. si tamen uindictam in eos qui affligunt, non appetimus, sed econtrario bene illis facimus bene-que optamus, a quibus male accipimur. dicente Domino: Matth5 Diligite inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos | et orate pro persequentibus


649. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

luxuria | uel libido | uel inconstantia | uel timor | uel ociositas | uel eorum quę ab Ecclesia recepta sunt incredulitas | cętera-que id genus. quę quoniam rationi naturęquę repugnant, quis quis illis seruierit, non iam inter homines computandus sed inter pecudes erit numerandus. Ratio enim propria hominis est. bestiarum autem natura id tantum sequi, quod suggerit appetitus | nullum-que boni ac mali discrimen habere in his quę


650. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliud facie pręferens , aliud in corde occultans. Qui licet homines fallat, Deum non potest decipere. Si modestum, si pium, si castum, si denique iustum se esse finxerit, cum longe alius sit, nonne cum illis damnabitur, quibus dictum est: Matth23 Veh uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod de foris est calicis et parapsidis , intus autem pleni estis rapina et immunditia! veh


651. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus: Ese3 Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et uiam gressuum tuorum dissipant. Veh ergo illis, qui per adulationem ita allucinantur ut se peccatores esse non agnoscant cum laudantur! Cares pręterea mentis fortitudine, si te iracundia occupat et furere compellit.


652. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

latere. Sed hoc apud gentiles in finibus Tyri et Sydonis gestum esse meminisse debemus, quibus non antequam Iudeis prędicandum erat Euangelium. quia ergo uulgandi gentibus Euangelii nondum tempus erat, Dominus Iesus noluit tunc illis nunciari per apostolos, sed tantum agnosci per miracula, his duntaxat qui ultro ad fidem uenturi erant. Non ergo uoluit aliquid quod non potuit, sed et quomodo uoluit latuit, et quomodo noluit, latere non potuit


653. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uitium amplectatur pro uirtute | et dum honorari ab hominibus appetit, a Deo reprobari mereatur. De glorię appetitione. Caput XVII Scribas et phariseos inanis glorię arguebat Dominus, cum de illis diceret: Matth. 23. Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim philateria sua et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis | et primas cathedras in synagogis |


654. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

immortalis cupiditas superat ac uincit. Vtrunque de Saluatore nostro euangelistę nobis prodidere. Sic enim in Mattheo legimus: Matth26 Coepit Iesus contristari et moestus esse. tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quanuis alii moestitię huius causam assignent non timori mortis, sed ei dolori quem capiebat ex perditione Iudę proditoris | aliorum-que in se credere nolentium. posset hoc tamen, quod


655. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Alioquin longam uitam desyderare, non Dei sed seculi amatorum est. qui nullo pręsentium uoluptatum haustu satiantur. qui semper uiuere uellent, ut semper peccare possent. Et tamen male cupita senectus in eo illis bene consulit si uenerit, quod lasciuiendi uires obscoenos-que amputet affectus | et ad continentiam cogat uel inuitos. Cęterum quoniam fidei integritati congruit | non solum quę iussa sunt obseruare,


656. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem sunt qui iudicant | et totidem qui iudicantur. quia illi filii lucis sunt tanquam duodecim horę diei. hi uero filii tenebrarum sub eodem nocturnarum horarum numero comprehensi. Quanuis enim non omnes damnandi sunt, minus tamen illis clari, quos perfectionis opera commendant. Sequitur: Marc19 Et omnis, qui reliquerit domum uel fratres uel sorores aut patrem aut matrem aut uxores aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et


657. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

meum, centuplum accipiet et uitam ęternam possidebit. hoc est sublimiorem beatitudinis obtinebit gradum uita-que perenni perfruetur. Exquisitę enim sanctitatis uiri, licet uitę ęternitate aliis in paradiso sanctis pares erunt, beatitudinis tamen magnitudine atque gloria illis pręstabunt. dicente Apostolo: Cor1-15 Stella enim a stella differt in claritate. sic et resurrectio mortuorum . Quanto quis plenius in se Christi similitudinem expresserit eum hic imitando, tanto illi proximior est futurus in


658. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hac certe dulcedine affecti erant apostoli, cum inter flagella gauderent, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et cum sęuissimi tyranni tormenta proponerent, necem minarentur, ne Iesum euangelizarent, tacere omnino non poterant. tanto illis nomen Domini sui iocundius fuit | quam uitę pręsentis usus | aut doloris per supplicia infligendi euasio. Tales itaque esse debent qui uolunt montem excelsum conscendere cum Petro | et operarii fieri uineę Domini | et abiecta


659. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poterit, siqua orthodoxę fidei pars in illo labascere coeperit? Fide igitur opus est, ut reliqua recte prospere-que succedant. Matth24 Quis est, inquit, fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Familię Dei sacerdotes prępositi sunt, ut uerbi exempli-que cibo eam pascant. Qui si fideles ac prudentes fuerint, beatitudinis quoque magnitudine cęteris pręferentur. Sequitur enim: Matth24 Quem sic


660. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hi sunt qui (ut Apostolus inquit) Tim2.4 elegerunt sibi magistros prurientes auribus, et ad fabulas conuersi auditum a ueritate auertunt. Nos contempta illorum stultitia in quibus nulla solida sapientia est, illis tantummodo lectionibus incumbamus, quę nobis iter, quo ad immortalitatem peruenitur ostendunt. Alioquin aquam istam uitę, ad quam nos Ioannes apostolus inuitat, haurire non poterimus.


661. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

futura prędicentium uox, cum ueritatis lux oritur | et quę uentura erant eueniunt. Non est ergo nostrarum uirium, sed opis diuinę, ut quis legendo mysteria intelligat, quanto minus ut etiam supercęlestis contemplationis dulcedine mens in Deum eleuata perfundatur. Hoc tamen illis frequentius conceditur, qui libros diuinos ita legunt, ut a sanctorum interpretatione non discedant, a peruersis sensibus, qui cum Ecclesia non concordant, penitus abhorrentes. Quęre igitur in sancta lectione bonas margaritas, ut scias quid Lex pręcipiat, quid nuncient


662. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

insitum uerbum, quod potest saluare animas uestras. Inseri enim uerbum non potest | nisi in molli corde et totis uiribus ad audiendum intento. verbum, inquit, quod potest saluare animas uestras. Frustra quippe uerbis illis prębemus auditum, quorum suauiloquentia aures tantum demulcentur, et nulla comparatur animo utilitas. Recte itaque his duntaxat intendendum pręcipit, quę ad consequendam ęternam salutem nos erudiunt.


663. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę cum etiam inuitis nobis et nolentibus frequenter obrepant, quanto uiolentiores putas fore, siquando uictus manum dederis, qui nunc repugnas? Mihi crede nisi semper bellum cum illis quam pacem malueris, per sensuum tuorum ianuas ad animam usque ingredientur | et per blandimenta eam subuertent, subuersam interiment. Anima enim mala cogitatione foecunda parit peccatum. peccatum uero cum perpetratum


664. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiribus in pręlium redeat | mentis-que nostrę arcem oppugnet, portis instet. donec tamen intus non irruerit | ac dominari coeperit, tuti sumus. nec uerendum est ne forte per uim irrumpat. neminem uincit nisi uolentem. De illis duntaxat, qui se in potestatem eius non inuite dedunt, triumphare consueuit | et eos ad interitum usque perducere. Nihil itaque aliud est impurę cogitationi totum animi assensum prębere | quam ab hoste nobis infensissimo sanguinis-que nostri imprimis cupido superari uelle.


665. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

peccandi pro facto habetur. Cum ergo se nobis noxii perniciosi-que ingerent cogitatus, pręteruolare pręter-que labi sinantur. Non habebunt in corde nostro ullum remorandi locum, si contraria illis coeperimus cogitare | et uitii uirtutis-que finem taciti perpendere. Breuis est uitiorum uoluptas, sed ęternum supplicium. Breuis est uirtutis exercendę labor, sed inęstimabile et infinitum pręmium.


666. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et iterum: Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. Et rursum: Dilexi mandata tua super aurum et topazion. Item eodem psalmo: Lętabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa. Quid enim illis preciosius, quid optabilius, quę sola nos efficere queant cęlo dignos, ęternitatis compotes, summi boni certos perpetuos-que possessores? Talia si tecum, ut debes, quotidie reputaueris, iam tandem cęlestium mandatorum


667. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

effici studuerit. ut sit particeps Christi glorię, qui Christi prius extiterit obedientię comes. Cęterum, quoniam undique insidię, undique laquei nos circundent , magnopere nobis uigilandum erit, ne in illis incidamus. Non incongrue igitur post mandatorum tractationem de uigilia disseremus. De vigilia. Caput VI Vitę mortalium tempus quam breuissimum est. ipsi senes parum se


668. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

facile nobis persuadebimus, si Noui Veteris-que Instrumenti fidelia testimonia audire uoluerimus. Clamat in Euangelio Dominus: Matth. 26 Vigilate et orate, ne intretis in tentationem! Periculum ergo imminet illis, qui ultra naturę necessitatem dormiunt, ne carnis diaboli-ue tentationibus superati delinquant. Nam etsi spiritus promptus est ut obediat Deo, caro tamen infirma et ad uitium prona, nisi uigilię freno teneatur, facile corruet.


669. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quoque noster, ut huiusce rei nobis documento esset, per diem docuisse in templo, noctu autem in monte Oliueti exiens orasse perhibetur. Noctu ergo surgentes meditando atque orando quęramus cum sanctis mulieribus uirtutum aromata, ut illis ungamus Iesum. Si cum sanctimonię odore ad se uenientes conspexerit, qua pietate est, iocunde gratanter-que suscipiet. In nobis implebitur dictum illud: Beati sunt serui illi, quos cum uenerit Dominus, inuenerit uigilantes.


670. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tu qui peccator es, ut citius ueniam impetres. Artifices partem noctis suo uendicant labori, ut, quo plus operis confecerint, plus lucri consequantur. Quod ergo illis pro adipiscenda pecunia non est iniocundum, sępe enim cantant dum exercentur, hoc tibi molestum esse poterit pro lucranda cęlesti gloria? Nimium delicatus es, ne dicam stultus, si tantum boni tibi parare posse speras tota nocte stertendo.


671. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

adipiscenda pecunia non est iniocundum, sępe enim cantant dum exercentur, hoc tibi molestum esse poterit pro lucranda cęlesti gloria? Nimium delicatus es, ne dicam stultus, si tantum boni tibi parare posse speras tota nocte stertendo. Illis tantum et nocte et die dormire satius esse, de quibus dicitur: Prouerb. 4 Non dormiunt, nisi cum male fecerint . Qui ideo peruigilant, ut latrocinentur, ut furentur, ut crapulentur,


672. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

etiam illos esse dixerim, quos uanę somniorum suorum imagines quasi futuri diuinę ita delectant , ut quotidie uisa enarrent | et siquando sequatur euentus, uera se uidisse iactitent. ueluti digni quibus cęlestis prouidentię mysteria pandantur. cum magis illis conueniat in Prouerbiis dictum: Ecclesi. 34 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur uentum, sic et qui attendit ad uisa mendacia. Neque tamen imus inficias quandoque per somnium uera nunciari. Gen.


673. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in cęlum suspicientem et modo positis genibus orantem; non quod illi nostris humiliationibus opus esset, sed quod nos illius indigeremus exemplo. Porro quoties peccatis, quę a nobis commissa sunt, ignosci petimus, ante illis a quibus iniuriam accepimus ignoscamus. Ipsius enim Domini pręceptum est: Cum stabitis ad orandum, dimittite siquid habetis aduersus aliquem, ut et Pater uester, qui in cęlis est, dimittat uobis peccata uestra. Et Apostolus: Volo, inquit, uos orare in omni loco,


674. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Denique Dominus noster etiam pro persecutoribus nos orare iussit, et ipsemet pro illis, a quibus probra, maledicta, uerbera et in crucem actus mortiferas plagas patiebatur, orauit Patrem ignosci-que eis postulauit. Quanti autem id meriti sit, primus martyr Stephanus ostendit, qui iis, a quibus lapidabatur, ueniam precaturus uidit cęlos apertos et Iesum


675. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

facile uitari poterunt, ipsa animi uirtus roborabitur, caro obediet spiritui et superatis diaboli tentamentis bonorum operum fructus cumulabitur. Reliquum erit, ut re bene gesta hinc decedentes a Domino coronemur. Sed iam de illis quoque pauca dicamus, quorum preces uel nullius uel minimi momenti sunt, ut simul discamus nos eorum dissimillimos esse oportere, si diuinum nobis fauorem precum laudum-que cultu cupimus conciliare. De oratione


676. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

merito id conceditur, sed necessitati aliorum. Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam noui uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! Tunc te nosse incipiet, cum ab eo scelere, in quo nunc obstinatus perduras, abstinere decreueris. tunc et gratiam conferet ut abstineas, et cum pro


677. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tantum potest humilitas adhibita peccato, quanto plus poterit innocentię probe-que factis copulata? Sunt, qui nimis negligenter orant. summis labiis uerba murmurant | nec satis quid dicant attendunt, non dissimiles illis, qui per quietem somniantes loquuntur, quos per Esaiam arguens Dominus ait: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Tales certe si exaudiret, non reprehenderet. Et quoniam inter orandum semetipsos non intelligunt, faciunt


678. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

teloneum reliquit. et qui satis longum tempus mammonę seruierat, statim fit Dei seruus Christi-que apostolus. Zacheus quoque ętatem in exigendis usuris contriuerat | viso tandem Domino | totum quod foenore quęsitum erat, distribuere pauperibus coepit | et illis quos aliquid defraudauerat satisfacere. eodem itaque die, quo finem criminum fecit, Christum domi suę hospitem meruit habere. Multa id genus exempla tibi de Scripturis possem proponere, si in his recensendis occupari uellem.


679. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

derelinquas. quod si isti quorum nunc familiaritate delectaris, ęqui atque honesti amici essent, et te ab eis amari faterer. cum autem te secum simul contempta uirtute per deuia uitiorum trahant, audeo dicere (quis enim uerum dicere non audet?) capitaliorem illis inimicum habes neminem. Talibus autem carere non posse, non eos deserendi difficultas facit, sed male sibi consulendi stulticia. Quid enim illo homine dementius, qui mauult perire cum scelestis | quam cum probatis uiuere?


680. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim illo homine dementius, qui mauult perire cum scelestis | quam cum probatis uiuere? Tu si tua salus tibi est curę, ut esse debet, istos ipsos aut tecum simul si potes ad poenitentiam conuerte | aut si non potes fuge ne una cum illis intereas. Melius est tibi mancum et claudum et altero carentem oculo intrare in paradisum | quam duas manus et pedes et oculos habentem mitti in gehennam. Melius est enim sine


681. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel breuior sit | uel nulla, si plene in uita satisfactum fuerit. uel etiam ut post culpę poenę-que abolitionem plus glorię in cęlo mereri possint, qui hic benefecerint. Restat ut dicta euangelica, quę memorauimus | quę-que illis similia sunt, ita intelligantur, ut si fiant quę in ipsis pręcipiuntur, peccatori ad emundationem adiumento fore | si tamen pręcesserit poenitentia cum confitendi proposito, quando fuerit opportunum. Igitur sicut charitas ipsa fundamentum et


682. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Confessionis autem sacramentum tam ueteribus quam nouis hominibus commune est. Gen. 3 Primi parentes nostri Adam et Eua cum peccassent, peccatum suum confiteri coacti sunt, Deo interrogante quare fecerint, quod facere interdicti erant, et illis respondentibus qualiter in id criminis incidissent. Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli posterorum claudi confugium ad ueniam, quod apertum esset primis. Quamobrem et ab


683. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nostra in Euangelio. cum illa in parte manca sit, hęc per omnia integra et perfecta. Illa simul multorum, hęc singulorum. illa Deo audiente tantum, hęc etiam Dei sacerdote examinante et ab omnibus absoluente. Nondum enim illis mediator uenerat Christus Dominus, per quem reseratus est aditus ad cęlestia | et cuius cruore a corruptę originis culpa expiati in sancta coepimus introire | et hęredes fieri non terreni et temporalis regni, ut illi, sed cęlestis et ęterni. Ne igitur


684. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potest poenitentia sine proposito confitendi | neque utilis confessio absque poenitentię admixtione. De iis, qvi confiteri negligunt Caput XVI De illis uero qui tam salutiferam peccatorum confessionem peruicaciter deuitant, a uia uirtutis perpetuo aberrant, quia in tenebris manent | neque quo tendere debeant satis perspiciunt. Scriptum est enim : Proverb. 18


685. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat | et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit | non diiudicans corpus Domini . Quid est reum esse corporis et sanguinis Domini | nisi illis fieri similem, qui Saluatorem contumeliis affectum crucifixerunt? Verbis illi petulantibus insultabant, tu gustu temerario offendis; flagellis illi percutiebant, tu manibus immundis contrectando uiolas;


686. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cupies, attingere non poteris. Tunc enim erit tempus iustitię atque iudicii, nunc est miserationis et uenię. Pręterea si isti qui flagitii alicuius conscii sacramentum sumere perhorrescunt, damnabiles habentur, quid de illis dicemus | qui omnino contemnunt? et infidelitate quadam lapsi illo sibi non opus esse asseuerant? De iis quidem per Osee prophetam ait Dominus: 7 Super uinum et triticum


687. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sapientiam. Leuit. 10 Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. numeri 6; Ezechi. 44 Illis etiam qui ex uoto Domino consecrabantur, quos nazareos uocabant , pręceptum erat ne uinum gustarent | neque quicquid ab uua fuisset expressum, donec uotum perficerent. Daniel 1 Daniel, Anania, Azaria et


688. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant | neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant, sufficere potuisset. vt-que apertius quanta illis cura sibi esset intelligas, cum conscensa naui trans fretum irent, obliti sunt (ut in Mattheo legitur) secum panes deferre. Qui enim diuinę contemplationis dulcedine quotidie satiantur, uix uentri suo tunc prouident, cum esurire coguntur.


689. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Olim quoque cum ab Aegypto Moyse duce Hebrei ad Terram Promissionis pergerent, manna de cęlo esurientibus, aquę de petra erumpentes remedio sitientibus fuere. Et si Deus nunquam defuit | ne delinquentibus quidem turbis | ob eius merita qui illis pręerat, quanto minus defuturus est ei, qui relictis omnibus ipsius sese dedicat seruituti? Recte itaque a psalmista est dictum: ps. 36 Iunior fui et senui, et non uidi iustum derelictum | nec semen eius


690. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quęreres in seculo | quam quod concupiscis in monasterio? Si monachi geris indumentum, cur dissimilem habes affectum? Memento quia religionem ingressus es, ut Deo seruias et uentri seruire desinas. Nunc de illis dicam, quos ieiunii grauat obseruatio, qui uel male ieiunant | uel omnino non ieiunant. De vitio male ieivnantivm. Caput XXIII Male ieiunantes


691. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operari solet impius, nunquid uiuet? omnes iustitię eius quas fecerat, non erunt in memoria. in pręuaricatione qua pręuaricatus est, et in peccato suo quo peccauit, in ipsis morietur. Hac sane de causa et Petrus apostolus de eisdem hominibus loquens: Melius inquit erat illis non cognoscere uiam iustitię | quam post agnitionem retrorsum conuerti Cum igitur in tanto te periculo constitutum perspicue intelligas, dum licet, dum uita suppetit, dum poenitendi tempus superest, errorem tuum corrigere festina | et eo unde recessisti te quamprimum refer


692. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne forte si moram fecerimus, Herodi similes simus. qui uiso Iesu ingenti affectus est lętitia plurimi-que ipsum fecit, mox autem mutata in contrarium uoluntate contempsit atque illusit; uel ne pares inueniamur Iconiis illis , qui Paulum et Barnabam primitus pro diis habuerunt, deinde lapidum ictibus impellentes ciuitate ueluti inimicos eiecerunt; ne etiam simus arundo uento agitata et de nobis dici queat: Vię eorum tenebrę et lubricum. Non est mutatio ista dexterę


693. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illi, qui sapientem sola uirtute contentum | ideo-que beatum dixerunt. Vbi enim pręmia uerę uirtutis essent nesciebant, per totam noctem humanę scientię laborantes et nihil capientes. Sapientiores igitur fuere illis piscatores nostri, quorum disciplinam, quam a Christo didicerant, et philosophi Ariopagum relinquentes sunt secuti | et ipsi Romani principes contempta idolorum cultura probauere. Totis enim imperii uiribus falsorum deorum religionem defenderant. uicti autem non armis, sed


694. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

haurimus. Hanc si alibi quęsieris, nusquam inuenies. Latuit philosophos, ignota fuit omnibus gentilium sapientibus, tradita autem prophetis Christi-que discipulis. unde ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei | illis autem incredulis uidelicet et humana tantum scientia nitentibus non est datum. In sanctis ergo Scripturis duntaxat quęre tibi Dei sapientiam | et uerbi Dei scientiam | et quęre mente pura corde-que fideli | atque ardenti discendi desyderio, ut quod cupieris assequi


695. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuerint. sed quamdiu in expectatione eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant.


696. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tacta Christi fimbria recepit sanitatem, quia gentilitas desiit uictimarum cruorem demonibus fundere, ubi in Christo Deum cognouit, quem in spiritu coepit adorare. Adhuc tamen ista infidelitatis sapientia in illis perseuerat, qui somnia sortes-que obseruant | et naturas hominum ex stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus sit oportet, qui apud Deum


697. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dei, ut cum reliquis beatis eiusdem generis in cęlo spiritibus beatitudine frueretur ęterna. Et licet futuri prescius Deus nosset illum per arrogantię uitium a statu suę conditionis repellendum, sciebat tamen iustis expedire ut crearetur. ne uidelicet deesset illis aduersarius, cuius molestia ad pręlium exerceantur | et tandem uictoria potiti gloriosius coronentur. Hac de causa profecto etiam malos homines in mundo nasci ac uiuere credimus,


698. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Leones / Dracones Hi et leones et dracones dicuntur, quia nunc aperte nos inuadunt ut leo , nunc occulte nobis insidiantur | ut dracones. Aspis. / Basyliscus Aspis quoque diabolus est et basiliscus, illis duntaxat quos primo congressu superat. Aspis quippe morsu, basiliscus aspectu statim perimit. viro autem iusto dicitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis | et conculcabis leonem et draconem.


699. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non poterunt. Ad bestiarum enim non ad hominum capturam pertinet uenatio. Ille tamen ex homine in pecudem uertitur, qui peccat, dicente Propheta: Homo cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hi etiam Caldei nuncupantur. quos in Abbacuch propheta se suscitaturum minatur Dominus aduersus iustorum contemptores | Ecce inquit ego suscitabo Caldeos, gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrę, ut possideat tabernacula non sua . Caldei


700. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ante oculos tuos uitam et mortem; hoc est, me uitam | et diabolum mortem. Si ergo Christum tibi elegeris uiues, si diabolum morieris. de quo Apostolus etiam dixit: Nouissimus inimicus destruetur mors. Illis duntaxat destruetur, qui a dextris Iudicis consistere iussi erunt. Aduersum sanctos enim | nullum ius ultra diabolo erit, ne tentandi quidem. Quoniam hi cum Christo ibunt in uitam ęternam, diabolus autem et angeli eius et omnes


701. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tentauit Deus Abraham ut obedientissimum sibi esse ostenderet. Tentauit filios Israhel, quemadmodum in Deuteronomio legitur, quadraginta annos per desertum deducendo. ut notum foret, quantę constantię sint in illis obseruandis, quę sibi mandata pręcepta-que erant. unde in psalmo dicitur: ps. 65 Probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.


702. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Propheta sic orabat, quomodo peccator poterit resistere, nisi et ipse instanter orauerit? Igitur quanto uiolentiorem motum intra se senseris, tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est. Ita et tu si toto cordis affectu precatus fueris, inimici aduersum te machinamenta statim dissoluentur | te-que omni molestia liberum ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit, Deo gratias


703. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Membra ista carnales affectiones sunt. quibus quidem si dextrę fuerint, non illicite utimur. veruntamen si a spiritali contemplatione uel actione auocent atque interpellent, repelli debent. Quę enim propter se licita sunt, si una cum illis meliora periclitantur, illicita erunt. Quod si ea etiam quę dextra sunt, quoties impediunt, abscindi iubeantur, quanto magis illa quę sinistra sunt, id est quę mala sunt, declinare ac fugere debemus | et eisdem neque oculum


704. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, oportet me esse? hoc ideo, ut prius obedientiam pręstemus Deo, secundo autem loco parentibus obtemperemus. quibus et ipse se submiserat | teste euangelista, qui subiungens ait: Et descendit cum eis, et uenit Nazareth, et erat subditus illis. Veruntamen siquid iusserint parentes, quod legem offendit diuinam, Deo potius pareas quam illis, uel si non officit legi | et tamen tibi ad obsequendum Deo impedimento est, dimitte parentum imperium | et ad seruitium Deo pręstandum conuertere. Non est inquit, me


705. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

secundo autem loco parentibus obtemperemus. quibus et ipse se submiserat | teste euangelista, qui subiungens ait: Et descendit cum eis, et uenit Nazareth, et erat subditus illis. Veruntamen siquid iusserint parentes, quod legem offendit diuinam, Deo potius pareas quam illis, uel si non officit legi | et tamen tibi ad obsequendum Deo impedimento est, dimitte parentum imperium | et ad seruitium Deo pręstandum conuertere. Non est inquit, me dignus, qui patrem aut matrem plus quam me diligit. Ad obediendum Deo inuitat cum ait:


706. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc autem et Christum diligimus | et a Deo Patre diligimur, cum ipsum quem peccando offendimus, poenitendo placamus. Porro cum etiam inimicis nos benefacere bene-que optare iuberet, hoc prior ipse pręstitit, illis a quibus conuitia, uincula, flagella, colaphos, uerbera, spinas, clauos, fel atque acetum inique passus fuerat, ignosci postulans | et sęuitiam illorum sui ignoratione excusans, ut postea cognita ueritate locum haberent poenitentię | et non perirent.


707. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

totam Iudeam, totam Galileam | per castella et uicos | docens ignaros | et uerbo curans ęgrotos, ut corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date.


708. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis documento est Dominus noster. Orandi enim rationem, quam uerbis monstrauit, opere perfecit. Matth. VI Orare iubet in abscondito | et ab illis quę impedire possent separato loco, ut mens tunc magis intenta esset cęlestium contemplationi, cum ipsum cęli terrę-que regem lingua serui alloqueretur. Matth. 14 Ideo Saluator quoque noster dimissa turba


709. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iustitię operationibus exerceri. Altare autem Domini circumdat, qui sacramenta eius alta mente contemplatur | et cęlestium meditationum fruitur iocunditate. Sed nisi cum magis discedere curaueris ab Herode | et illos comitari, illis adhęrere studueris, quorum uitę splendor et sanctimonię claritudo tibi dux esse poterit usque ad Christum, neque manus digne lauare | neque altare Domini commode poteris amplecti. Audi ipsum ad discipulos dicentem:


710. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gaudet, talis esse et ipse iudicatur. Optimorum similitudo morum Ionatham iunxerat Dauidi, Eliseum Elię, Paulum Petro, reliquos etiam apostolos innocentia inter se animi-que simplicitas copulauerat. Solus cum illis nequiuit permanere sacrilegus Iudas, quia eum, quem illi amabant, ipse uendidit. et hic quidem de grege Domini egressus faucibus incidit lupi ac periit. Ipsos uero


711. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ipsos uero concors inter se erga Dominum affectus saluauit. Quibus ille in Euangelio ait: Matth. 18 Si duo ex uobis consenserint super terram | de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cęlis est. Vbi autem sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Porro illi in nomine Christi congregati sunt, qui pari mente atque animo Christo seruiunt | et piis orationum actionum-que obsequiis Deo famulantur.


712. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum igitur nihil certius esse possit | quam quod ipsi coram audiuimus | coram-que spectauimus, nihil etiam magis ad capessendas uirtutes nobis proderit | quam semper si fieri potest cum sanctissimis uiris et colloqui et conuersari. In illis enim cernendo non dissimilia iis quę de aliis legimus, cum firmius quę a scriptoribus tradita sunt credemus, tum ardentius quę a nobis uisa cognita-que fuere, imitabimur. considerantes, quam munificus, quam benignus Dominus noster sit, qui mira quęque


713. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Act. XVIII Sic fecit Paulus, tantummodo sabbatis cum Iudeis disputans, cęteris diebus arte scoenofactoria se exercens. Quod si ad uictum labor non suffecerit, aliunde id quo indiges tibi adiicietur. Licet enim et ab illis accipere quos doces, quia dignus est operarius cibo suo, et qui altari seruit, fas est ei uiuere de altari, id est de his quę templo offeruntur. Omnis enim rerum utendarum oblatio pauperum census est, non eorum quibus sua satis sunt. Cum autem


714. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quoque seruientes alit, sibi seruientibus deese non poterit. Matth. VI Ideo: Respicite, inquit, uolatilia cęli, quę non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater uester cęlestis pascit illa. nonne uos pluris estis illis? Deinde considerare nos iubet lilia agri quomodo crescant, quali colore tegantur. et: Si, inquit, foenum agri, quod hodie est | et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit, quanto magis uos modicę fidei? Vnde ipse Deus, ueluti non habens quorum iustius


715. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. V Diligite, inquit, inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos | et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. Quoniam tribus quidem modis ab aduersariis nostris offendimur, his iisdem ut illis propiciemus iubemur. hoc est, corde, opere | et ore. Illi in corde odium seruant, tu retine dilectionem. Illi opere lędunt, tu beneficiis contende. Illi ore detrahunt, conuitiantur, maledicunt, tu pro eis ut sese corrigant | et correcti


716. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hoc fecit Dauid erga Saulem regem | et Absalonem filium: utriusque necem fleuit, cum uterque uitę eius fuisset insidiatus | et alter eidem gloriam militarem inuideret, alter regnum. Stephanus Stephanus quoque protomartyr pro illis a quibus lapidabatur orauit. Paulus et Paulus de iis qui ipsi infesti erant: Cupio inquit anathema fieri a Domino pro fratribus meis. ICXC Ante istos Dominus noster


717. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus noster Iesus Christus eis a quibus ut interimeretur comprehensus fuerat, usque adeo beneficum se pręstitit, ut uni eorum abscissam auriculam statim restituerit sanam-que reddiderit | et discipulum suum, qui eam absciderat increparit. denique pro illis a quibus uincula, colaphos, flagella, uulnera, fel atque acetum passus fuerat, in cruce pendens ignosci petiit | et errorem excusauit | Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt. Talem itaque se inimicis suis exhibuit charitatis


718. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

procul a turbis commorantium si fuerit, gaudeant, quia et preces eorum exaudiuntur | et contubernalem suum habent Christum. ipso dicente: Matth. 18 Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quod astruit Apostolus ad Corinthios dicens: secunda XIII Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum.


719. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

compares in humilitate. Quod breuiter explicat Propheta, cum ad dominum conuersus ait: ps. 118 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. et alius propheta: Baruch 3 Si in uia Dei ambulasses inquit, habitasses utique in pace super terram. Vera igitur certa-que et stabilis pax est | in Dei


720. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diebus meis. Cum itaque non tam pro thesauro quam pro pace esset solicitus, calamitas dilata fuit ad posteros, ipse in pace, quam diuitiis prętulerat quieuit. Esa. 39 Iudas quoque Machabeus dux bello strenuus, illis quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil aliud armis quęsisse quam pacem. iusta-que esse bella illa quę bonę pacis fine geruntur. sicut iniusta et iniqua quę aliena occupandi cupidine denunciari atque


721. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnibus hominibus, pro regibus | et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Amplexanda est igitur pax cum adsit, precationibus quęrenda cum desit, et pro illis orandum, sub quorum imperio atque tutela uitę tranquillitate frui contingit. ut sopito bellorum tumultu | nulla-que interpellante molestia | animus noster ad Deum contemplandum expeditior atque liberior assurgat. De


722. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

submoueri desyderemus. Ita enim exteriore aduersario pacato ac cessante, facilior cum isto quem assidue intra nos patimur, erit pugna. Quem certe nisi domuerimus, nisi animi in quo ratio est, ditioni subiecerimus, nihil proderit ab illis inimicis qui foris sunt, donata pax, dum ab hoc qui intus est inquietamur. Inimicus autem domesticus noster atque intestinus ipsa carnis concupiscentia est. Pacem agimus


723. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et post uictoriam in cęlo coronat. Victoria enim opus est non compositione, ut pacem cum corporis quoque sensibus animus habeat. Qui quidem sensus non nisi superati quiescunt. certare autem nolenti dominantur. Repugnandum est igitur illis | et si fluxa fragilia-que proposuerint, ad ea quę ęterna sunt dirigantur. Visus Si uisus prouocat ut comptam uideas mulierem | et in choreis lasciuientes cernas iuuenes, auerte oculos tuos. ne quod


724. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cantibus uel impudicis poetarum lectionibus eas accommodes, ne forte turpe aliquid ab iis receptum ad cor penetret | et per blanditias infusum animam feriat. Odoratus Odoramenta quoque muliebrem mollitiem prę se ferentia fuge | quos ea delectant illis ipsa sordet uirtus. effoeminati-que et enerues duriora poenitentię officia obire nequeunt. Gustus Gulę etiam impera. et si cibos ganeacos uina-que preciosa tibi concupiscenda proposuerit, tu illi e contrario recole |


725. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. XI Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa. et iterum in alio psalmo: ps. 27 Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum | et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum. et paulo post infert: Destrues illos, et non ędificabis eos. Quod si destruendi et non ędificandi sunt, quis illis spei


726. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eorum, da illis secundum opera eorum | et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum. et paulo post infert: Destrues illos, et non ędificabis eos. Quod si destruendi et non ędificandi sunt, quis illis spei locus erit relictus | tormenta illa quę in inferno sunt euadendi? Sed fortasse cum processerint doli, cum malum quod cogitauerant peregerint, se quieturos confidunt? Audiant ergo Apostolum dicentem:


727. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse punitio. Ista nobiscum reuoluentes demus operam, nequid maligna mente fingamus coram aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum | aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine malicia, sine fuco omnes diligamus tam uerbo quam opere. ut pacem synceram puram ac ueram et cum aliis et nobiscum


728. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est appetes | ut Christo seruias. Offendet autem si per impatientiam Deum probro aliquo lacessieris | uel ad furtum rapinam-que auaras porrexeris manus. Cuncta igitur id genus bona erunt, si admixta illis uirtus fuerit, mala uero si adhęserit nequitia. Ad bona autem mala-que diiudicanda sapientum acquiescendum esse consilio ratio admonet. Sed sapientia in quam nullus cadere potest error, Deus est.


729. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nec per se bona esse queant. Stabile autem bonum beatitudo est | et perenne et perpetuum. cuius adipiscendi gratia etiam aduersa pati bonum esse dicimus | et prosperis insolescere malum. Contra uitia pugnare bonum | illis uero subiici malum. Virtutum autem armis opus est ut uincamus | et cum his nos munierimus, omnis uincendi spes in Deo collocanda erit.


730. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esset, seruum se fecit. Pręterea semetipsum abnegare | et aliorum subdi imperio, consummatę uirtutis est. quia et ipse obediens fuit Patri usque ad mortem crucis. Ad hęc non solum amicos sed etiam inimicos diligere, quia et ipse pro illis a quibus tormenta patiebatur orauit. Repudiatis etiam nuptiarum copulationibus perpetuam seruare castitatem, quoniam et ipse castus fuit, de casta matre genitus, de casto seruo baptizatus. Postremo pro amore Dei nullum laborem recusare,


731. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti. Bene itaque cum illa ciuitate agitur, in qua sanctorum conuentus aliquis habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et iniustis ignoscat. Gen. 19 Ne autem iustus cum scelestis uno rapiatur interitu | Loth solus multę in Deum pietatis uir ab angelo monitus inde egreditur, et Sodoma


732. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quanto magis terrena? Non immerito igitur tibi seruiendo regnant, tibi famulando dominantur. Apostoli Apostoli tui, Domine, desperatas hominum ęgritudines curauerunt, mortuis uitam reddiderunt, demonia de obsessis corporibus eiecerunt. Ac ne solis illis hoc datum crederemus, eadem post illos miracula per sanctos tuos factitata uere fideliter-que referuntur. Ex quo satis patet, quantum diligentes te diligas, cum per eos tuam potentiam tuam-que bonitatem mundo manifestes.


733. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iugo liberaturum in manu forti et robusta | de Aegypto-que educturum. Et quoniam in iisdem elucet gloria tua, quam et moribus ostendunt | et sermonibus declarant, modo cęli, modo nubes, modo stellę in Scripturis nominantur. De illis nanque dictum intelligimus: ps. XXI Annunciauerunt cęli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ad illos pertinere sentimus quod legitur: ps. 35 Veritas tua


734. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intelligimus: ps. XXI Annunciauerunt cęli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ad illos pertinere sentimus quod legitur: ps. 35 Veritas tua usque ad nubes. Illis conuenire non ambigimus quod Apostolus ait: Ad Cori. I XV Stella a stella differt in claritate. Iidem etiam arborum florum-que nomina sortiti sunt, montium quoque et lapidum et liquentium


735. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hominis dici potius debet quam homo. Qui cito irascitur, leuis est ut linum, qui cito placatur, mollis ut lana. qui immaniter furit, uestis ex pelle ferina est. Homo enim cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Lepra hęc in stamine est et subtegmine. quia iracundus et intus furore ęstuat | et foris petulanti ore rixatur. Color albus Quoniam autem ubique color albus ac ruffus leprę tribuitur, quęri potest,


736. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est huius loci de hostiis quoque et expiationibus leprę disserere | satis sit generatim ista breuiter-que perstrinxisse. Nec tamen omittemus illud quoque leprę genus obiter attingere, quod post aliqua seorsum describitur, ut maius aliquid innuat, quam quod cum illis quę simul enumerata sunt, commune sit. Heretici Leui. XIIII Lepra hęc domus est habentis in parietibus ualliculas pallore siue rubore deformes humiliores-que superficie reliqua. Domus ista


737. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corrumpit peccatum. atque hoc solum malum est, quo illa lędi perire-que possit. Nunc tandem unde digressi sumus, eo reuertamur. ut aliam quoque peccatorum differentiam explicemus | ac postremo, quę ex illis incommoda oriantur inquiramus. De peccatorum differentia. Caput XV Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile


738. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin ad ęternum interitum compellent non poenitentem, tanto acrius puniendum, quanto delinquendo ab equitate


739. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bene? hoc certe minime uidebitur mirum, si rerum exitum, qualis utrorumque futurus sit spectabimus. Iustis quippe uiris aduersa quę contingunt, summę perennis-que felicitatis meritum per patientiam comparant . Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia est | intemperantię-que dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in pręsentibus uiuendo deliciis uidentur sibi esse feliciores. Male quidem Lazaro pauperi erat, bene diuiti epuloni, sed cito


740. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humanę conditionis dignitatem | hominem-que brutis reddit comparandum. de quo psalmistę uerba tibi fidem faciunt dicentis: ps. 48 Homo cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis . Cuius ignominię idem uolens nos expertes esse, hortatur et ait: ps. XXXI Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus . Quid enim despicabilius, quid foedius |


741. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non uerentur. testis est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente: Baruch 6 Propter peccata quę peccauistis, abducemini in Babyloniam captiui a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. deinde a Romanis. quod futurum illis prędixit Christus Dominus, quem ob inuidiam persecuti sunt. Hoc autem peccatis exigentibus euenire etiam in Ecclesiastico discimus, ubi dicitur: Eccl. IX Regnum a gente in gentem transfertur | propter iniustitias et iniurias et


742. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est, ut homo a Deo factus, ad imaginem Dei creatus | ei-que in filium adoptatus nequissimi demonis mancipetur seruituti | ipsum-que habeat patrem, tanta cura diligentia-que adhiberi debet, ut crimen quod huiusce mali causa existit, caueatur ac uitetur. Illis enim qui hoc contempserint | et post peccatum ad poenitentię remedia non recurrerint, nihil reliquum erit, nisi ut ad suplicia nunquam finienda damnentur | audiant-que omnium terribilium maxime expauescendam Iudicis uocem dicentis: Ite, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus


743. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prorsus flagitium, in quo aliquid speratur lucri, deuitat auaritia. dicente Apostolo: Ad Timo. prima VI Radix omnium malorum est cupiditas. Omnibus autem malis istis carebit, qui tribus illis, a quibus cuncta gigni credimus, carere studuerit. Obtrusis quippe fontibus riuos deficere ac siccari necesse est. Desinent fluere uitia, cum unde fluant non habuerint. Recide


744. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

damnauerit Dominus noster dicens: Luc. xi Vę uobis pharisei qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Recordare pręterea quam graui onere premuntur qui in dignitate constituti sunt. primo quod multo magis illis imputatur peccatum quam cęteris, deinde quod non pro se modo, uerum etiam pro omnibus quibus pręsunt, tenentur reddere rationem. Et si per eorum negligentiam plebs deliquerit, tam alienę quam suę culpę rei erunt. Vt postremo diuitias non concupiscas, Apostoli pręceptum


745. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poenę reus inueniaris, imitare sanctissimi Iob continentiam, qui ait: Iob 31 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de uirgine. Conuenerat quippe cum oculis ne aspicerent, secum ne cogitaret. Spectaculis quoque illis adesse caue, in quibus lasciua inhonesta-que aguntur. Libidinis enim incitamenta sunt. et in quibus cęde humana grassatur, ne sęuitię impietati-que assuescas, cum proximi tui cruore oculos satiaueris. Ab his auersus prophetam audi


746. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę ergo spiritui conducunt, illa audias. quę autem carni blandiuntur, ueluti mortifera non admittas. Porro ut ex Deo te esse testeris, uerba Dei audi. Illis qui hoc contemnunt, dicitur: Io. 8 Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Aperi aures sapientię et scientię salutari, et in ea delectare, ut proficias magis.


747. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

interimendum obiecit. Gula Holophernem, Assyriorum ducem, unius mulierculę manu perire fecit. Gula Sodomitas et Gomorreos prius in nefandos egit concubitus, deinde igne et sulphure de cęlo pluente extinxit. gulę uitio id illis accidisse Dominus testatur in Ezechiele dicens: XXI Hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius et filiarum eius.


748. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

De temperantia. Capitulum I Ipsa igitur passionum, quę a sensibus oriuntur, moderatio | temperantia dicitur. Ea uirtus usque adeo reliquis omnibus necessaria est, ut nisi illis comitem se pręstiterit, continuo ad uitia dilabentur | et uirtutis nomen naturam-que amittent. Iustitia-que ipsa si temperantię freno non regeretur, aut in negligentiam aut in sęuitiam desineret. Temperantia mediocritatem seruat,


749. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uincaris. Quanto autem difficilior uictoria, tanto et uictorię remuneratio maior ac pręstantior. Nunc ergo non incongrue referenda incidunt, primo castitatis pudicicię-que bona, deinde contrarię libidinis mala, ut his deterriti, illis allecti pertinacius in proposito persistamus uirtutis. Castitatis quidem principatum tenet illibata uirginitas. Nam uirginem esse supra usum naturę est, et


750. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nemo alius cantare potest, coram Deo personandi | Agnum-que sequendi quocunque se ille uertisset. ut sicut Christo matri-que eius Marię ita et ipsis nullum in ęternis mansionibus habitaculum clausum esset. Quid enim non illis patere crediderimus in patria sursum, qui dum hic peregrinarentur, nulli obscoenę cupidini patuerunt | et in carne pręter carnem uiuere perseuerarunt, ut magis Deo placerent? Fidelissimorum enim seruorum est | semper id maxime


751. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

consilium meum. hoc est, si in proposito perdurarint castitatis | et uerę uiduitatis officiis functę fuerint. Quod ibi etiam et quidem manifestius asseuerat, ubi ait: Ad Cori. prima VII Dico autem non nuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego | quod si non se continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. id est, licitas inire nuptias | quam illicitis ardere amplexibus. Patet ergo Apostoli esse


752. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sic permanserint sicut et ego | quod si non se continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. id est, licitas inire nuptias | quam illicitis ardere amplexibus. Patet ergo Apostoli esse sententiam | Illis uiduis quę se continere nequeunt, magis expedire ut nubant | quam ut per incontinentiam pereant. Illis uero quę Deo magis quam hominibus placere cupiunt, optimum esse non nubere, sed in castitate perseuerare. Porro quod hic


753. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nubere quam uri. id est, licitas inire nuptias | quam illicitis ardere amplexibus. Patet ergo Apostoli esse sententiam | Illis uiduis quę se continere nequeunt, magis expedire ut nubant | quam ut per incontinentiam pereant. Illis uero quę Deo magis quam hominibus placere cupiunt, optimum esse non nubere, sed in castitate perseuerare. Porro quod hic foeminis pręcipitur, uiros quoque respicit, qui castitatem pręferunt matrimonio, sexagesimum fructum


754. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aduersario in fugam conuerso uictorię succedat solatium. Nihil isti circa se conspiciunt nisi rupes et siluas, nihil audiunt nisi rugitum ferarum et auium cantum et sibila serpentum. tu te autem periculo liberum fore arbitraris quotidie inter foeminas conuersando, illas intuendo, de illis fabulas audiendo | te-que ultro illarum aspectibus offerendo | neque consortia uitando, sed nunc uocatus nunc inuocatus domos cubicula-que illarum adeundo? Non est istud crede mihi seruare castitatem sed prostituere, non spiritui seruire sed carni. cum scriptum sit:


755. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cuius es pastor, lupis laniandum dimittas, et perditę ouis sanguis de manu tua requiratur. Corripe delinquentes, instrue ignaros, protege infirmos, liberare contende periclitantes, indigentibus uictui necessaria compara. denique si pręmio non duceris, poenam time, quę illis debetur, qui fidem negarunt. De fornicatione vitanda. Caput XI Et quoniam matrimonio prętulimus uiduitatem, uiduitati


756. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deo offerendi. Sed ut noscamus quantum hi a uirginitatis gradu distent, sub sexu minus nobili proferuntur, dum dicitur: duę molentes | nec tamen ideo coniugatis inferiores, quanuis non duo sed duę de illis dictum sit. Quia uirginum quidem et continentium inter se habilis congrua-que comparatio est. Coniugati autem non his conferuntur, sed incontinentibus potius, iuxta apostolicum illud: Melius est nubere quam uri. Nubere itaque bonum est, quia uri et


757. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam Zambri et Madianitidi scorto, quam denique est illud quod in puniendo adulterio Lex decernit. Nihil enim terribilius dici aut excogitari potest | igni inextinguibili, tenebris exterioribus, uerme immortali, perenni fletu, nunquam quieturo dentium stridore | poenis-que illis, quarum grauitas neque intermittenda | neque eleuanda | neque seculis ullis unquam speratur finienda. Quorsum igitur illa mortiferę cupidinis fomenta? amatorias missitare tabellas, delinificis blandiri uerbis, nutu nictu sibilis allicere, comere caput,


758. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

etiam cum capitis sui periculo non fuit graue | centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in speluncis abscondere, cum-que fames esset, suis impensis pascere | et tibi molestum erit, si uni sancto aut alteri necessaria obtuleris? quę non illis oblata, sed sibi computat ipse qui facit sanctos, et pro elemosinis tam modicis ęterna se repensurum bona pollicetur? Cęterum etiam ecclesiis conferenda beneficia sunt. ut qui altari seruiunt, his utantur.


759. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Discipuli. Luc. 14 Imitemur postremo duos illos de Euangelio, qui Christum sub peregrini specie latentem | pertransire-que uolentem ad suum diuertere hospitium coegerunt. Longe quidem illis dissimiles, qui ita submisse lente-que inuitant, ut appareat | optare se ne ueniant quos inuitarint. uelle-que uideri, sed non etiam esse hospitales. Hi uero qui peregrinum, ut apud ipsos maneret, coegisse


760. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

captiuus teneretur, in eos qui secum capti erant, benignitatem exercuit, uerbis consolando, rebus iuuando | et eos qui diem suum obiissent, mandando sepulturę. Dum-que aliorum angustias miseratur, suas non sentiebat. Hęc de illis quibus adesse debemus opera atque pecunia | nunc quantum erit largiendum inopi | et pro quibus elemosinę faciendę breuiter expediemus. Qvantvm pavperi sit largiendvm. Caput XIV


761. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nunquam inde exies de diuitiis istis exiturus citius quam putas. Quod si perituris conferre semper duratura soleres, melius tecum actum duceres carere opibus | et esuriendo panem ostiatim quęrere | quam illis affluere in immensum, illis tota ętate iocunde perfrui | et in pauperum usus quantum debes non contulisse. Iudicium enim illi sine misericordia fiet, qui non fecerit misericordiam.


762. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de diuitiis istis exiturus citius quam putas. Quod si perituris conferre semper duratura soleres, melius tecum actum duceres carere opibus | et esuriendo panem ostiatim quęrere | quam illis affluere in immensum, illis tota ętate iocunde perfrui | et in pauperum usus quantum debes non contulisse. Iudicium enim illi sine misericordia fiet, qui non fecerit misericordiam. Superest ut uideamus,


763. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ne forte peccauerint in cordibus suis. Exemplo nobis est, ut pro iis qui grauiter lapsi sunt, non solum precemur, sed etiam elemosinas offeramus. Offerenda erit elemosina et pro illis, qui in aliquo uitę discrimine constituti erunt ut liberentur. et postquam liberati fuerint, ut pro beneficio a Domino collato gratia referatur. qui illud quod pauperi impenditur, fatetur impensum sibi.


764. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cupiditate dicemus, qui cumulandis opibus nunquam satiantur | atque in tantum tenaces sunt, ut nihil pauperi porrigant? et quibus magis curę est | pecuniam quę sibi superat nulli usui recondere | quam egestati impartire alienę? Quam male cum illis agitur | nosse operęprecium erit, nequis opulentię eorum inuidendo | mores imitari decernat | perdat-que Dei gratiam, cum diuitias acquisierit. Non est enim amator Dei, quem non miseret pauperis. dicente Ioanne


765. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est tamen sua non tribuere | aliena quoque iniuste rapere cogit auaritia | et ne a pauperum quidem fortunis impias continere manus, nullo satiabilis congestu, nulla copia contenta, immo eo cupidior, quo plura rapuerit. Vnde de illis quibus ea dominatur est dictum: Prouerbio 11 Rapiunt non sua, et semper in egestate sunt . Semper quippe restat, quod sibi uendicare affectent.


766. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lapide ędificabitis, et non habitabitis in eis; uineas plantabitis amantissimas, et non bibetis uinum earum. quia cognoui scelera uestra, et fortia peccata uestra . Igitur uel illa uobis o diuites quę inique comparastis eripientur | uel uos illis, et spes omnis male partę rei in contrarium uertetur. Intolerabilior tamen erit poena inferni | quam uitę pręsentis calamitas. Iudex


767. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum multa possideas, plura concupiscis. nec tam tibi de salute plebis cura est | quam de exigendis pensionibus, de decimis oblationibus-que colligendis. Pro his in ecclesia declamas, pro his execrationum elogia ualuis ecclesię affigis, ad cętera mutus | et illis simillimus quibus dicitur: Matth. 23 Vę uobis scribę et pharisei, qui decimatis mentam et anethum et cyminum, et reliquistis quę grauiora sunt Legis: indicium et misericordiam et fidem. hęc


768. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

speluncam latronum. Reg. tert. 12 Hi sunt filii Ephren , non Deum uerum, sed uitulos aureos adorantes, cum aurum argentum-que pro diis habeant | et de illis quoque dici queat, quod in Osee propheta est scriptum: 8 Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola ut interirent. Ad coloss. 3. Vnde etiam Paulus auaritiam simulachrorum


769. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

29 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant uocem suam, sed in tempore redditionis loquentur uerba tedii et murmurationum. Fallaces. Ad hęc nihil illis fallacius est. qui enim diuitias amat, nec periurare timet | nec alios fraude circumuenire dubitat | nec eum omnino aperte mentiri pudet, siquid ex eo se facturum lucri credit. neque quisquam est, qui in leuissimis etiam rebus tam facile iurat quam diues


770. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et tristius sibi uidetur a diuitiis quam a corpore discedere. Inde scriptum est: Eccl. 41 O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis. Torquetur cogitans cui illas relinquat? quis illis post se fruetur? quas ipse tanto labore quęsiuit, tanta solicitudine auxit, tanta parsimonia ne minuerentur sustentauit. Tum si forte in mentem uenerint usurę, fraudes, rapinę, quibus in acquirendo usus est, magis nequitię suę conscientia


771. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 67 Turbabuntur enim (ut psalmista ait) a facie eius patres orphanorum et iudices uiduarum, id est qui miserorum tutelam suscipientes bona eorum per dolum usurpant. Turbabuntur quia se reos esse non ignorant una cum illis qui in inferno sunt computandos. Deut. 23 Quod si in Lege Ammonites et Moabites ab ecclesia Domini repelluntur, quia noluerunt occurrere Israhelitis cum pane et


772. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dantur, sed uirtuti. Dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, ut pondere auaritię liberatus, leuis et alacer expansis obseruatę in pauperes benignitatis pennis tollaris in cęlum | et ab illis in superna tabernacula recipiaris, quibus hic benefeceris. et tandem ad Dominum conuersus dicas: Ps. 38 Quę est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.


773. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illi reges, illi prophetę, qui in mandatis Dei, in Lege, in omnibus cerimoniis constanter pie-que permansere. Tales autem eligere solitus est Dominus, per quos populum erudiret, a seruitute liberaret, a periculis errueret, uictoria donaret | et de illis quę futura erant admoneret. Quod si benignissimus Dominus fideliter sibi seruientes | beneficiorum-que suorum non oblitos | ita ut dictum est fouet, ita amplexatur in terris adhuc uiuentes, quanto magis ad cęlestis


774. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gladii mortui sunt. Noli expectare ut audias, quid hi prosperitatis in uita perceperint, qui ad quęque laboriosa sustinenda magno animo se armauerant. (!) Si tamen nosse desyderas, nihil illis prosperius contingere potuit | quam per aduersitatum patientiam ostendere, quali constantia | quanta-que fide Christum diligerent. Adde quod in illos quoque a quibus necem supplicia-que passi sunt uictores


775. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam reliquę nationes beneficia accepissent, magis etiam constanter illum colere debuerunt. De beneficiis Ivdeis collatis post dilvvivm. Caput V Videamus igitur primo, quę-nam illis ab indulgentissimo rerum largitore Deo pręstita fuerint bona. deinde quam ingrate ipsi ex aduerso se gessere, et simul quę postea passi sunt mala. Iudei Solis unius Dei


776. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

oracula futurorum indulta, Dei uoces palam locutę, ingentium miraculorum operatio concessa. Deo fauente timuit eos Aegyptus, et cum dimittere nollet, flagella sustinuit. mare se aperiens siccum euntibus prębuit iter, et aquę quę illis hinc inde pro muro erant, Aegyptios cum armis hostiliter insequentes operuere. In solitudine manna cęlestis cibus pabulum illis prębuit | et de saxo uirga percusso scaturiens amnis potum. Iordanis ad fontem suum reuersus


777. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nollet, flagella sustinuit. mare se aperiens siccum euntibus prębuit iter, et aquę quę illis hinc inde pro muro erant, Aegyptios cum armis hostiliter insequentes operuere. In solitudine manna cęlestis cibus pabulum illis prębuit | et de saxo uirga percusso scaturiens amnis potum. Iordanis ad fontem suum reuersus perstitit donec transirent. terram denique promissionis lacte et melle manantem, perdomitis eius incolis possederunt.


778. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sibi deputat, quę seruis suis indigne infertur. Quando quidem sic ultus est eos, qui Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi moriebantur. Hinc tandem humiliatis ac ueniam poscentibus | Moyses Domino iubente serpentem ex ęre formatum suspendit in ligno, quem uulnerati aspiciendo conualescebant.


779. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro ut quod proposuimus prosequamur, iidem Israhelitę cum appulissent ad Sethim, capti sunt amoribus Moabitidarum, ita ut deos quoque illarum adorarent | sed dignas quidem scelere isto poenas dedere. Leuitę quippe iussu Domini uiginti quatuor milia de illis interimunt. tunc demum Deo placato a cędibus cessatum est, cum Zambri uirum et Zochi scortum, dum simul coiissent, Phinees Eleazari sacerdotis filius pugione in genitalibus confodit.


780. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cananeis aliis-que idolatris cultu et connubiis iungere se ausi fuerant, Deo poenam huiusce flagitii exigente annos octo seruierunt Cusanrasathaim Mesopotamię regi. Cum autem illos pręuaricationis poenituisset, liberati sunt. Sub liberatoribus quidem satis probe se habebant, illis uero uita defunctis ueluti laxato freno quocunque rationis expers appetitio uocasset, eo ferebantur. Itaque sub Othoniele etiam fidem Deo seruarunt. eo autem mortuo statim ad idola desciuere. Quamobrem tunc quoque seruire compulsi sunt Eglon Moabitarum regi annos octodecim.


781. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et uinctum secum Babylonem abduxit. Post hęc Nabuzardan ducem cum ualida militum manu misit, qui moenia urbis demolitus solo ęquauit, domos templum-que incendit, ciues in seruitutem ad Caldeam transtulit | et cum illis uasa templi aurea, argentea | ęnea | ęneas-que columnas templi. primarios urbis ciues Dei-que sacerdotes interfecit. et impletum est quod in psalmo prędictum fuerat: Tradidit in captiuitatem uirtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici.


782. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

possit, quia nihil firmi, nihil solidi habet in quo innitatur, omnis falsa religio paulatim euanescat necesse est. Itaque iampridem defecit ille diaboli fraude inductus deorum cultus. Unus autem Deus etiam ab illis inuocatur qui Christum ignorant. Defecerunt et hereses, licet falsa ueris mixta in se haberent | nihilominus quę uera erant manent, quę falsa, una cum suis autoribus interierunt.


783. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem


784. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 8 Et de ipsomet in Luca legimus, quod iter faciebat per ciuitates et castella prędicans et euangelizans regnum Dei. Hoc idem regnum Discipulos iussit nunciare cum ait: Luc. 10 Dicite illis quia appropinquabit in uos regnum Dei. Idem in plurimis Euangelii locis et tenebras commemorat et gehennam et tormentorum locum et uermem immortalem et ignem ęternum. Poenitentiam etiam prędicauit dicens:


785. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uulgi de tua eruditione opinionibus fidem adhibe, cum idem senserint et periti. Qvi praetermittendi et qvi docendi et qvaliter corripiendi. Caput XIII Ab illis uero quorum nulla speratur correctio, qui cum pharaone obduruerunt, auertenda uerbi diuini prędicatio est. Apostoli Iudeorum obstinatione offensi dixerunt: Act. 1


786. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operaturus erat inuisibiliter. Act. 2 Visę sunt supra illos, qui ad euangelizandum mittendi erant, igneę linguę, et ipsi repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui (ut Lucas inquit) uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Tu quoque o sacerdos, qui et ante ut disceres quę Dei sunt, omnem curam operam-que adhibuisti, et postea ut doceres, syncero corde feruenti-que in Deum ac proximos charitate pulpitum inscendisti, si sapienter, si egregie,


787. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suę fulgore illustrat | uel qualiter illustrari debeant, morum sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de philosophis, non de oratoribus, non de poetis. Nulla in illis uerę lucis lux fuit, qui Christum ignorarunt. Vobis data est potestas, quam illi non habuerunt, curandi infirmos, eiciendi demonia, mortuos suscitandi. Infirmos enim curatis, quoties eos qui errant, in uiam ueritatis dirigitis.


788. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gentilis professores, quomodo infirmos curarent, cum ipsi infirmi essent | diuersa inter se sentientes? quomodo demones eiicerent, ipsi demonum cultores, quos pro diis habuerunt? Quomodo mortuos reuiuiscere facerent, cum Christum, qui uita est, nescierint? Nonne uos illis doctiores estis, quos non homo sed Deus erudiuit? quos Dei Filius, qui summa ueritas est, instruxit? De uestra certe, non de illorum doctrina est dictum: Prouerb. 20 Aurum et multitudo gemmarum et uas preciosum labia


789. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

faciunt, qui turres expugnant | et regna suo subdunt imperio. uos animas Domino lucramini, quibus nihil est preciosius, nihil in natura humana excellentius. uos ergo melius, qui muros Hierusalem ędificatis, qui ad cęlestem patriam exules reuocatis, ut cum illis, immo et super illos regnetis. Vos enim constituet Dominus super familiam suam | et super omnia bona sua. tunc perpetui reges ęterni-que domini eritis omnium illorum, quos uestris prędicationibus uestra-que doctrina conuersos de terra ad cęlum transmigrare contigerit. Et


790. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dabis repulsam | paratior-que ac promptior ad soluenda precum uota redderis . Nam quemadmodum uarius cibus appetentiam edendi prouocat | et coena placet in qua apponuntur alię dapes diuersę-que ab illis, quę in prandio fuerunt, ita et orationem gratiorem faciet magis-que delectabilem alterius operis uicissitudo. Quod autem ait Dominus: Luc. 12 Nolite soliciti esse animę uestrę quid


791. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vnde dicitur: Eccli. 23 In desyderiis est omnis ociosus . et rursum: Multam maliciam docuit ociositas . Cum autem ociosus maliciam didicerit | flagitiis-que sese onerauerit, iacet in illis et torpore uictus uix unquam de resurgendo cogitat. Nam siquando ad se rediens culpam agnoscat, impossibile sibi uidetur, ut ab ea desistat. Et interdum ipse de sua pigritudine conqueritur, intra se cum Propheta dicens: Hier. 3


792. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque submittit. Exodi 3 Moyses Loquente Domino de rubo corruit Moyses in faciem. et cum mitteretur ad pharaonem | educendi-que de Aegypto populi dux constitueretur, indignum se fatebatur eo munere | atque id inire recusabat. pro illis etiam a quibus passus fuerat iniuriam, suppliciter Deum deprecatus est. Quas ob res meruit fieri populi Israhelitici liberator de ęgyptiaca seruitute | legis-que diuinę lator | et multorum mirabilium autor | atque aliis pręferri Dei iudicio


793. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cor. 1 15 Ego inquit sum minimus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit | sed abundantius illis omnibus laboraui. Ac ne laboris laudem sibi tribuere uideretur subdit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: Ad Ephes. 3 Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia


794. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neminem offendere | et pati potius iniuriam quam inferre, nihil terrenum appetere, sed cęlestium desyderio semper inhęrere. (!) Quicunque ita se humiliauerit, exaltabitur | et una cum illis, quos in exemplum proposuimus, gaudebit in ęternum gloriosus. In psalmo enim dicitur: ps. 33 Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit. Et in Euangelio:


795. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam fragiles, quam nullę sint humanę uires, si cum Deo contenderint. Ad hęc superbus post iurgia illos cum quibus iurgatus est, re atque opere lędere affectat, ut uim robur-que suum ostentet | se-que ex illis esse probet, de quibus Amos propheta ait: Amos 2 Conterunt super puluerem terrę capita pauperum | et uiam humilium declinant. Sedechias Sedechias


796. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In eos qvi sanctitatis ostentatione alios carpvnt. Caput III Sunt qui de morum sanctitate sibi plaudentes aliorum uitam carpunt, ut illis quos improbant, meliores uideantur. Talibus in Esaia minatur Dominus dicens: 65 Qui dicunt Recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es , isti fumus erunt in furore meo, ignis


797. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corde, cum hoc non edebam . et Scripturarum pręcipuus illustrator Hieronymus noster: Nihil inquit a pueritia magis uitare conatus sum | quam tumentem animum et errectam ceruicem, Dei contra se odia prouocantem. Ob hoc quoque superbos fuge, ne forte dum illis iungeris, cum ipsis simul turbine diuinę uindictę inuoluaris. Qui enim uitiosis libenter copulatur, licet moribus dissimilis sit, fauere tamen uitiis eorum uidetur. et sicut a societate


798. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Esd. primo 10 notandum Quid uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina non licere sibi alienigenis mulieribus copulari, cum illis quas duxerant, diuortium fecisse | ac de ipsis genitos abdicasse. Vincere enim debet omnem erga alios amoris affectum sola Deo parendi atque obsequendi sedulitas. Quę profecto si nobis contigerit, nullus hominum timor obstabit,


799. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et eo quod prohibet abstineamus. Cuncta quęcunque sunt, autorem suum agnoscunt | et ei obtemperant. Cęlum, terra, mare, uolucres, pecora, pisces, nec animantia tantum, uerum etiam inanimata eandem naturam seruant, quę illis ab initio est collata , et nunquam ordinem suum, quem a Conditore acceperunt transgrediuntur. Vnde psalmista Dominum alloquitur et ait: ps. 118 Fundasti terram et permanet |


800. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qualia uero et quanta sint obedientium bona docebo, si prius quibus post Deum obediendum sit uiderimus. Qvorvm imperio parendvm sit. Caput X Omnibus illis qui nobis iure pręsunt, obedire nos oportet, dummodo id iubeant, quod diuinę non aduersatur iussioni | neque eorum qui pręsidibus pręsunt imperio; ut semper maioribus honor deferatur in obediendo. dicente Apostolo: Ad


801. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et Samuel inter eos qui inuocant nomen eius; inuocabant Dominum et ipse exaudiebat eos | in columna nubis loquebatur ad eos. Quare autem hęc | continuo subiunxit: Custodiebant testimonia eius | et pręceptum quod dedit illis. eadem Ioannis apostoli sententia est in Epistola dicentis: prima 3 Quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus | et ea quę sunt placita coram eo facimus.


802. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ex his aliqua nunc breuiter perstringenda sunt, quo diligentius ad obedientię opus accingamur, cum cognouerimus quam acerbe contumacium atque proteruorum inobedientia plectatur. gen. 3 De illis qui mandata Dei contempserunt, primi Adam et Eua de paradiso eiecti | laboribus, miseriis, morti subduntur | non solum ipsi sed etiam omnis eorum posteritas penitus perisset, nisi pro illorum inobedientia Christi Saluatoris obedientia satisfecisset.


803. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| liberos eius trucidarunt | et ipsi oculos erruerunt | atque catenis uinctum Babylonem una cum reliquis omnibus adduxerunt. tantę illi calamitati fuit Domini monitis non obedisse. Cęterum non minoris criminis reus est, qui non paret illis, qui a Deo destinantur uel constituuntur, ut instruant nos aliquid ac doceant, siue ut pręsint nobis atque imperent. Hi sunt primo angelici de cęlo spiritus, deinde pontifices, prophetę, principes, genitores,


804. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina lex iubet, profecto qui illis non obedierit, ne Deo quidem obedisse conuincetur. et cum dictum sit: Si uis ad uitam ingredi serua mandata, nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in interitum corruet sempiternum?


805. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid est enim quod psalmista in feruore spiritus Dominum affatur | et ait: ps. 119 Maledicti qui declinant a mandatis tuis , nisi quia a mandato declinantes cum illis futuri sint, quibus dicetur: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Cum-que dicat Dominus: Obedientiam uolo et non sacrificium, quid quęso prodest hostias orationes-que offerre,


806. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum. Si ergo cum Christo exaltari cupimus in gloria, cum Christo prius prosternamur in humilitate | Deo ante omnia obediendo, deinde hominibus illis, quorum iussa exequentes Domino seruimus. Illorum uoluntatem nostrę uoluntati semper pręferamus. De patientia Calumnię. Caput XIII


807. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

malum aduersum uos mentientes propter me | gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis . moyses numeri. 12. In perferendis igitur calumniis imitemur Moysi mansuetudinem. pro illis a quibus procaciter iactatus fuerat, solicitus orauit. precibus-que eius annuens Dominus Mariam quę de illo immodestius oblocuta fuerat, lepra exhulceratam sanitati restituit. reg. primo 10.11. Saul Imitemur Saulis ęquanimitatem, qui iam


808. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si paulo diligentius conscientiam nostram examinabimus, inueniemus | nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo accepimus iniuriam nunquam offenderimus, offendimus tamen Deum in multis | Ideo quicquid etiam ab illis quos non lęsimus patimur, ex iusto Dei iudicio prouenire sciamus | feramus-que molliter ac modeste. iuxta illud Micheę prophetę: vii. Iram Domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet | et faciat


809. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

odia hominum non uindicando sed sustinendo. De patientia ingratitvdinis, percvssionis | et bonorvm ablationis. Caput XV Sed ab illis inquies, quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus


810. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est necem. Christi quoque apostoli, quibus uiam ueritatis monstrabant, ut credendo beatitudinem consequerentur, ab illis ludibria, uerbera, mortem sustinuere. Vis tu non amittere bonum quod feceris? ęquo animo feras et ingratos. magis-que tibi proderit patientia tua | quam nocebit illorum perfidia. Ad


811. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pha reg. 3 13 Vir Dei in Bethel manum Hieroboami regis aduersum se indigne extentam | atque ideo statim arefactam | fusis pro illo precibus restituit sanitati. Stephanus act. 6, 7 ICXC Stephanus pro illis a quibus lapidabatur orauit, sicut et pro suis crucifixoribus Dominus, ne illis imputaretur ad peccatum, quod ignoranter commisissent. Luc. 23 Io. 18 Iubemur pręterea maxillam


812. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hieroboami regis aduersum se indigne extentam | atque ideo statim arefactam | fusis pro illo precibus restituit sanitati. Stephanus act. 6, 7 ICXC Stephanus pro illis a quibus lapidabatur orauit, sicut et pro suis crucifixoribus Dominus, ne illis imputaretur ad peccatum, quod ignoranter commisissent. Luc. 23 Io. 18 Iubemur pręterea maxillam nostram alapa percutientibus et alteram offerre, ut semper parati simus pro ueritate,


813. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut conualescas. Iustus autem plectitur, ut per patientiam maius sibi futurę remunerationis meritum exquirat | et ueluti de igne aurum, ita ille de miseriarum angustiis purior exeat atque clarior. Hinc satis constat, quam male cum illis agitur, qui nihil aduersi patiuntur, et tamen peccare non cessant. Manet enim eos post breuem pręsentium rerum successum nunquam finiendus cruciatus et horrenda apud inferos supplicia. Alia etiam pręsentis felicitatis infelicitatis-que ratio est. quoniam dum differtur in fine


814. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et horrenda apud inferos supplicia. Alia etiam pręsentis felicitatis infelicitatis-que ratio est. quoniam dum differtur in fine iudicium discretio-que iustorum atque iniustorum, interim tam prospera quam aduersa mundi huius omnibus communia sunt. ideo et his aliquando bene | et illis male. Cęterum obduratis et in scelere perseuerantibus male cędit prosperitas, quia insolentiores reddit. Iustum autem neque prospera extollunt | neque frangunt aduersa; in utroque rerum euentu eandem seruat animi constantiam.


815. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

patientię uirtutem | pręter ea quę hactenus dicta sunt, martyrum Christi uictorias atque triumphos contemplari operęprecium erit. Eculei, laminę, sartagines, fustigationes, omnia tormentorum genera proponebantur illis, qui gentilium deos adorare nollent. At uero fortissimi fidissimi-que Christi milites perferre multo grauiora quam tyrannorum impietas excogitare poterat, parati erant. Promissis etiam ingentibus ad


816. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiribus sed fide. tanto ista fidelis patientię uirtus omni ui humana potentior extitit atque ualidior. O pręstantissimam pro Christo patientium uirtutem. Inuictos uicerunt. totius orbis dominatoribus imperare coeperunt, dum pro Christi nomine nihil non sustinendum iudicant, dum illis quoque a quibus uulnera patiuntur, mederi desyderant, dum denique in tenebris errantibus lumen ostendere ueritatis cupiunt. Qui enim calicem Domini per patientiam bibebant, inebriati sunt uino charitatis. ita ut pro illis quoque orarent a quibus cędebantur, illis uiam salutis


817. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dum pro Christi nomine nihil non sustinendum iudicant, dum illis quoque a quibus uulnera patiuntur, mederi desyderant, dum denique in tenebris errantibus lumen ostendere ueritatis cupiunt. Qui enim calicem Domini per patientiam bibebant, inebriati sunt uino charitatis. ita ut pro illis quoque orarent a quibus cędebantur, illis uiam salutis aperirent, quorum immanitate ipsi trucidabantur. Magis eis dolori erat | persecutores suos errore interire | quam se illorum sęuitia excruciari morte-que affici. Omnibus


818. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iudicant, dum illis quoque a quibus uulnera patiuntur, mederi desyderant, dum denique in tenebris errantibus lumen ostendere ueritatis cupiunt. Qui enim calicem Domini per patientiam bibebant, inebriati sunt uino charitatis. ita ut pro illis quoque orarent a quibus cędebantur, illis uiam salutis aperirent, quorum immanitate ipsi trucidabantur. Magis eis dolori erat | persecutores suos errore interire | quam se illorum sęuitia excruciari morte-que affici. Omnibus itaque aduersariorum iniuriis fortior in ipsis


819. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

concupissent, coturnicum nubes uento delata | locum in quo castra fixa erant operuit. uolente Domino ut discerent, quam male cedant illa quę intemperanter concupiscuntur. Adhuc inquit carnes erant in dentibus eorum, et populus percussus est plaga magna. Multi enim ex illis cum usque ad nauseam carnis edulio se implessent, ueluti ueneno hausto, sic repente mortui conciderunt. numeri 20 numeri 21 Pari aduersus Deum proteruitate usi sunt ad Aquas contradictionis, cum


820. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Herodes non minus in filios crudelis quam in hostes fuit, ut Iosephi historia testatur. et ut in Euangelio discimus, indigne ferens Christum puerum a magis adoratum, omnes Bethlemi infantulos qui bimatum non excesserant, interimi iussit, ipsum simul perdere uolens, quem qui ex illis esset ignorabat. Herodes Huius uero successor Ioannis Baptistę plus quam prophetę caput ad se deferri mandauit, ne de nece eius, a quo de adulterio se argui indigne ferebat, incertus esset.


821. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talis profecto diaboli liuor est, qui semper tristatur ac moleste fert, quod iusti eo ascendant, unde ipse decidit. In deum maledicta proferens (!) Quid dicam de illis, quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid aduersi passi in Deum maledicta euibrent atque iaculentur? Proh facinus omnium sententiis execrandum. lingua illa quam fecit Deus, ipsum blasphemat | et creatura Creatorem suum uerbis petulantibus inuadere audet. ipsum Regem


822. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non sit ausus ipsi diabolo iudicium inferre blasphemię. (!) Hoc tam immane nefas in seruis uestris puniendo coercete terreni principes, aut mirari desinite, si uos una cum illis diuina uerberet uindicta. Siquis uos uel leuissima offenderit contumelia, continuo maiestatis lęsę reus peragitur | et acerbius etiam quam meretur punitur. Mulctatur quandoque qui in aliquem priuatum hominem indigne


823. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ex his ostenditur | eum qui patiens est, nunquam murmurare, nunquam conqueri, sed inter malos quoque mitem atque mansuetum esse | et inter inquietos quietum. Impatiens autem prius ipse suę inquietudinis causa est, deinde etiam aliorum: hos odit, illis irascitur, alios contumeliis, alios afficit uerberibus. ipse uero intra se iracundia ęstuat, bile tumet, liuore consumitur. iuxta illud: Ecclesiastici 30 Zelus et iracundia


824. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

remissionem subministrant, ęgrotantibus assistunt, mortuos efferunt, pro elatis Deo supplicant? nunquid redditur pro bono malum, ut his infensi simus, quibus pro beneficio parem gratiam referre non possumus? Quod autem ne illis quidem qui tecum seculo seruiunt hostiliter irasci debeas, audi ueritatis Magistrum in Euangelio dicentem: Matt. 5 Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. qui


825. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

reus eris gehennę ignis. nisi cessabis ab iniuria | et amare incipies quem oderas. Tales ergo excursus habet impatientia, ut hominem immoderate furentem | usque ad abyssum inferni deuehat | et poenis illis, quarum nullus finis est, irreuocabiliter tradat, si ei usque ad uitę exitum dominata fuerit. De ira non vitiosa sed vtili et de ira dei. Caput XXVI


826. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatę, et super sponsas uestras, cum adulterauerint. Magna ira est inquit Hieronymus cum peccantibus non irascitur Deus. hoc est cum peccantes punire differt. Quos autem ad correctionem affligit, de illis ait: ps. 88 Visitabo in uirga iniquitates eorum | et in flagellis peccata eorum, misericordiam autem meam non auferam ab eis. Nullam tamen iracundię perturbationem


827. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

disciplina nostra emendet | et a uitio reuocet ad uirtutem. Publici quoque iudicii pręsidem ab odio atque ira procul esse oportet dum iudicat. Debet tamen meritas ab illis qui mali aliquid perpetrarunt, poenas exigere, siue ut ipsi corrigantur | siue ut alii reprimantur similis poenę metu, quam damnatos iuste perpeti uiderint. Equidem ita reor | inter iram et iustitiam Dei nihil interesse,


828. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad Ephe. 4 Irascimini et nolite peccare ait Apostolus | sol non occidat super iracundiam uestram. Irasci hominis est, per iram non peccare christiani est. Illis autem solem iustitię occidere credas, qui iram in odium conuertunt. Nunquam cito in alterum excandescas. dilatio incipientem sedabit motum. Obserua itaque Iacobi apostoli pręceptum:


829. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terrena bona ciuitates, prouincię, regna solent appetere, turba uidelicet in perferendis angustiis minus fortis, ne tententur supra id quod possunt. Sanctos uero atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse est aduersitatibus erumnis-que probari. Neque ideo fit illis iniuria siue dolus, quod terrenis bonis minus abundent, quando ea ipsimet quidem prę cęlestium desyderio contemnunt atque aspernantur. malunt-que in aduersis


830. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

supra id quod possunt. Sanctos uero atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse est aduersitatibus erumnis-que probari. Neque ideo fit illis iniuria siue dolus, quod terrenis bonis minus abundent, quando ea ipsimet quidem prę cęlestium desyderio contemnunt atque aspernantur. malunt-que in aduersis experiri | quam in prosperis ocio torpescere.


831. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Prospera enim plerunque ad ignauiam compellunt, aduersa magis incitant ad uirtutem. Quę iusti patiendo spiritalium benedictionum gratiam acquirunt, bonis utique non his modicis et caducis, sed illis ingentibus et ęternis fruituri. quę pressius euidentius-que in Euangelio quam in Lege promissa sunt. Quanquam Lex quoque spiritalis est, si tollatur uelamen | et ea quę scripta sunt, non omnia iuxta


832. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Atque ita eis etiam quorum impietatem maledicimus, benedicere solemus, dum illos ab ignorantię tenebris ad lucem ueritatis reuocari cupimus et precamur. Maledictio uero quę illis infertur, qui maledicendi non sunt, plerunque diaboli suggestione fit. Balaam. Numeri 22 et tunc quidem imitandus nobis erit Balaam ariolus, qui (ut in Numeris legimus) a Balach Moabitarum rege conductus, ut malediceret Israhelitis, et e


833. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qualiter et hi a Domino plectantur. Numeri 12 Maria quoniam Moysen probro taxauerat, lepra perfunditur | et extra castra propellitur. Numeri 14 Illis etiam qui de populo ipsum contumaciter offenderant, denegatum fuit Terram ingredi promissionis. Ex quo apparet detractores ab Ecclesię communione alienandos | et promissam fidelibus paradisi regionem non ingressuros,


834. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suadet dicens: Prouerb. 24 Cum detractoribus non commiscearis. quoniam inquit repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis nouit? Periculosa est enim cum peruersis conuersatio, ne ipse quoque peruertaris | et una cum illis pereas. Non solum ergo cauendos esse, sed etiam detestandos docet Dauid cum ait: Ps. C Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar.


835. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uerba, quę non licet homini loqui, si nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quanta pręparauit suis cultoribus Deus, profecto ista quę oculis cernimus, quę auribus excipimus, quę mente complectimur, illis quę omnem sensum superant, nullo modo ualent comparari. Nihil igitur uobis ad summam felicitatem defuturum speretis, si non defuerit uirtus. Cuius quidem leges


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.