Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illis

Your search found 3248 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 839-871:


839. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

annis fameque succedente distribuebat Aegyptiis frumenta pro pecunia. Per illud tempus Iacob decem filios suos frumentatum misit in Aegyptum. Beniamin apud se manere iussit. Cum uenissent, cognouit eos Ioseph ipse ab illis incognitus. Dissimulans, qui esset, objicit eis, quod loca exploratum aduenerint et captos mittit in carcerem non inde exituros, donec fratrem, quem reliquum esse dixerant, uenire facerent. Deinde, ut hoc pręstarent,


840. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

populus pręstitit eis fidem et pronus adorauit Deum. Pharao iratus magis eos flagellauit. Ad colligendas paleas missos lateresque fingendos, cum imperata perficere nequiuissent, flagelis cędi iussit. Porro Moysi pro illis solicito promisit Deus ipsorum liberationem. Constitui te, inquit, deum pharaonis et Aaron erit propheta tuus. Tu loqueris ei et ipse ilud referet pharaoni. Ego autem indurabo cor regis, et non audiet uos.


841. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

murmurauit multitudo aduersus Moysen et Aaronem dicens: Interfecistis populum Domini. Et cum eos insultarent, illi ad tabernaculum fugerunt. Domino autem scelus ulciscente iam multitudinem uastabat incendium, quando pro illis Aaron iussu Moysi offerens thimiama depręcatus est cessauitque uastatio. Desyderata sunt eo die, pręter eos qui in seditione Chorę periere, tredecim uirorum milia et septingenti. Pręcepit Dominus, ut acceptis XII uirgis in


842. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Horma, id est Anathema. Profecti de Hor per uiam, quę ducit ad Mare rubrum, itineris laborem pertesi murmurauerunt. Ob hoc Dominus immisit ignitos serpentes. Moyses pro illis orauit serpentemque ęneum Domino iubente suspendit in ligno. Quem cum aspicerent percussi, sanabantur. Inde profecti castrametati sunt in Oboth, inde in Ieabarim, inde ad torrentem Zareth, inde contra Arnon. Ibi uisus est


843. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

eos et in Zochi, filia ducis Madian. Imperat Dominus Moysi et Eleazaro, ut numerent filios Israhel a XXX annis supra et per tribus diuidant terram. Filii Leui in his non sunt censi. Nullus in isto censu inuentus est ex illis, qui olim numerati erant a Moyse et Aarone in Synai pręterquam Chaleb et Iosue. Lex a Domino dicta est de successionibus. Iubetur Moyses ascendere montem Abarim, ut consyderet terram, quam Dominus daturus est filiis Israhel, et


844. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Ruben et Manasse possessionem dedit citra Iordanem. Iubet per Moysen Dominus, ut in terra Chanaan trans Iordanem ad internicionem disperdant habitatores. Siquos, inquit, reliqueritis, infesti uobis erunt. Et quicquid illis cogitaueram facere, aduersum uos conuertam. Diuiditur per tribus terra Chanaan. Leuitis dantur ad habitandum XLVIII oppida. Lex de homicidis lata. Profugi, inquit, in urbe maneant, donec pontifex maximus


845. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

se aquis. Iosue iubente Domino XII uiros per tribus delectos XII tollere lapides iussit de Iordane in memoriam miraculi seruandos et alios XII de terra in Iordane colloocare. Magnificauit eum Dominus, et obedierunt ei sicut Moysi. Illis de alueo ascendentibus reuersę sunt aquę ad cursum suum. Die decimo castrametati sunt in Galgalis. Ibi posuerunt lapides, quos de Iordane tulerant. Gentes miraculo audito timuerunt. Iosue iussu Domini circumcidit secundo filios


846. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

super Achan congesto placatus est Dominus. Vallis, in qua iacuit, uocata Hachor. Vrbem Hay captam incenderunt, uiros interfecerunt, prędam inter se diuiserunt, regem suspenderunt, super depositum lapides congesserunt. Iosue de illis Iordanis duodecim lapidibus ędificauit altare in monte Hebal obtulitque holocaustum. Scripsit super lapidem Moysi legem. Quę autem scripta erant in Volumine, exposuit. Sex reges in illum conspirauerunt. Gabaonitę se de longinquo


847. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

pręliis. Numerus regum debellatorum XXXI. Leuitę urbes aliquot accęperunt, in quibus habitarent, et suburbia ad pabulum iumentorum. Caleph, Iephone filius, Cenezeus, quoniam inter exploratores a Moyse missos uera retulerat, superuixit illis, qui in solitudine penere, annos XLV, hoc est usque ad annum ętatis suę quintum et octogesimum. Accepit possessionem a Moyse promissam montem Hebron, ante dictum Cariatharbe. Adam maximus ibi inter Enachim situs est. Ciuitates


848. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Accepit possessionem a Moyse promissam montem Hebron, ante dictum Cariatharbe. Adam maximus ibi inter Enachim situs est. Ciuitates filiorum Iuda CXV. Iebuseum, habitatorem Hierusalem, non potuerunt filii Iuda delere habitaruntque cum illis usque in pręsentem diem. Singulis tribubus datę possessiones. Tabernaculum testimonii in Sylo fixerunt. Peracta terrę diuisione dederunt filii Israhel possessionem Iosue duci. Rubenitę et Gaditę et dimidia tribus Manasse


849. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regionis illius super spinas et tribulos contriuit. Turrim Phanuel euertit, oppidanos interfecit. Zebe et Salmana, qui fratres eius occiderant, occidit. Israhelitis eum regnare uolentibus non assensit. Quinimmo prędam omnem illis cęssit inaures tantum reseruans, de quibus fecit ephot et posuit in ciuitate sua Ephra. Quieuit terra XL annis. Filii fuere illi LXX. De concubina in Sichen genuit Abimelech. Eo defuncto auersi sunt filii Israhel post


850. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

post Baalim et erga domum eius ingrati impiique fuere. ABIMELECH ABIMELECH, Gedeonis filius, per auunculos suos persuasit Sichimitis, ut eis dominaretur. Accepit ab illis LXX pondo argenti de phano Baal Berith. Ex eo conduxit milites uenitque ad domum patris sui in Ephra. LXX fratres suos interfecit super lapidem unum. Euasit Ioathan, minimus fratrum, qui conscendens montem Garizim in


851. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sui in Ephra. LXX fratres suos interfecit super lapidem unum. Euasit Ioathan, minimus fratrum, qui conscendens montem Garizim in parabola locutus est: Ierunt ligna, inquit, ut ungerent super se regem ... Inde illis, qui Abimelech regem constituerant, maledixit fugitque in Bera. Abimelech autem regnauit annis III. Sichimitę ei infensi posuerant insidias in montibus. Zebul autem, prępositus ciuitatis, per


852. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit marito. Angelus autem iterum ambobus apparens insinuauit illis nato puero, quid facto opus esset. Manue quęrenti nomen angelus respondit: Angeli nomen mirabile Quid quęris nomen meum, quod est mirabile? Manue obtulit hedum et


853. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

inisset cum illa, in cuius amorem exarserat, matrimonium, in nuptiali conuiuio proponit problema sodalibus, qui erant XXX: De comedente, inquit, exiuit cibus et de forti egressa est dulcedo. Non ualentibus illis hoc soluere a coniuge eius didicere. Ipse coniugis proditione offensus descendit Ascalonem, XXX uiros interfecit, eorum spolia dedit his pro sponsione, qui problema soluerant. Inde relicta coniuge recessit. Illa uero


854. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

illam, in caudis trecentarum, quas cęperat, uulpium, faces alligauit hisque in segetem Palestinorum dimissis incendio cuncta uastauit. Palestini mulierem et patrem eius, quia damni causa fuerant, comburunt. Sanson plurimos ex illis trucidauit habitauitque in spelunca petrę Ethan. Palestini ascendunt in terram Iuda, castra ponunt in Lechi aduersus tribum Iuda poscentes dari sibi Sansonem. Tribus ergo Iuda


855. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

tritici, olei purissimi choros XX per singulos annos. Erant operariorum XXX milia. Ex his quolibet mense X milia in Libanum mittebantur. Eorum qui onera baiulabant erant LXX milia, latomiorum in montibus LXXX milia et qui illis pręerant tria milia et trecenti. Regis Hiram cementarii lapides dolauerunt in fundamentum templi. Biblii parauerunt ligna et lapides reliquos. Anno CCCCLXXX egressionis filiorum Israhel de Aegypto, anno autem


856. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sacco. Et quia humiliauit se, distulit Dominus malum domus eius in diebus filii eius. Iosaphat, rege Iuda, et Achab, rege Israhel, parantibus recuperare Ramoth Galad de manu regis Syrię prophetę Baal illis prospera concinebant, quando Iosaphat suadente uocatus est propheta Domini Micheas, filius Iemla. Tunc Sedechias, filius Chanaan, cornua sibi fecit ferrea et ad Achab conuersus ait: His uentilabis Syriam, donec


857. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

seruiuit Baal patris matrisque secutus impietatem. Cum cecidisset per coenaculi sui cancellos, misit seruos consultum Belzebub, deum Acharon, utrum sic collisus conualesceret. Hinc Helias Thesbites ab angelo monitus occurrit illis dicens Ochoziam moriturum. Rex ira percitus misit quinquagenarium suum, ut Heliam compręhensum adduceret. Ad inuocationem autem Helię ignis cęlo delapsus deuorauit eum et quinquaginta qui cum illo erant. Submisit rex


858. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Interemit interfectores patris, filiis autem eorum pepercit, ne derogaret legi. Decemmilia Idumeorum strauit in Valle salinarum. Expugnauit Petram et appellauit eam Iezechel. Ioam, regem Israhel, ad certamen prouocauit. Illis ducibus acies concurrerunt ad Bethsames, oppidum Iudę. Copię Iudę fugientes in castra se recęperunt. Ioas uictor Amasiam captum duxit Hierosolymam, interrupit murum, spoliauit urbem, obsides accepit et rediit in


859. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Domino, Deo Israhel, sperauit. Regi Assyriorum non seruiuit. Palestinorum fines uastauit. Anno regni eius IIII Salmanasar, Assyriorum rex, inuasit Samariam, anno VI ea potitus est et populum transtulit in Assyriam. Hoc autem illis accidit, quia Deum suum reliquerant ad deos conuersi alienos. Anno XIIII Senacherib, Assyriorum rex, quibusdam Iudę oppidis ui subactis castrametatus est in Lachis. Misit ad illum Ezechias dicens: Peccaui, recede a


860. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

die quarto appenderunt argentum et aurum et uasa. Obtulerunt holocausta: uitulos XII, arietes XCVI, agnos LXXVII, hircos pro peccato XII. Esdras, cum audisset, quod populus Israhel miscuerit semen cum gentibus connubia cum illis contrahendo, ingenti affectus dolore scidit palium et tunicam, capillos uellicauit et barbam, sedit moerens usque ad sacrificium uespertinum. Surgens flexit genua, manus ad Dominum expandit et


861. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

reginam Vasthi, quod dicto sibi audiens non fuisset, repudiarat. Ac proinde Egeo eunucho datum est negocium, ut puellas quasque pulcherrimas perquireret et, quę ex illis magis placeret regi, in locum repudiatę succederet. Hanc igitur Hester, quia forma spectabilis erat, obtulit Mardocheus eunucho. Quam cum ille decenti uestitu ornatam introduxisset, eam rex ex omnibus sibi elegit uxorem.


862. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

uendicare uellet, iussus est hoc ipsum pręstare Mardocheo, quem oderat plurimum. Pręterea reginę Hester poscenti concessum est, ut edictum mortis in Iudeos irritaretur seque illis aduersum persecutores suos uindicandi ius esset; Aman quoque in ea cruce, quam Mardocheo parauerat, suspensus inuidię in Iudeos poenas daret. Versa est itaque Iudeorum anxietudo in lętitiam; agitarunt inter se


863. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Israhel regem, prędixit moriturum cum egrotaret, eo quod misisset consultum Belzebub, deum Acharon utrum uiueret. Ochozias id inique ferens misit milites, ut Heliam compręhenderent. Duos quinquagenarios cum iis, qui cum illis erant, ad inuocationem Helię ignis de cęla descendens afflauit atque interemit. Tertium, quia submisse se gesserat, non attigit. Postremo, cum tollendus esset a Domino, percussit palio Iordanem et diuidentibus se aquis


864. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Iosephus tradit) usque ad transmigrationem duarum fluxere anni CXXX, menses VI, dies X. Cum ergo Hieremias collo cathenis obuoluto captiuitatem per Caldeos futuram prędicaret, Ananias pseudopropheta cathenas eius confregit illis uictoriam pollicens, qui uincendi erant. Neque ipsi ea simulatio cessit impune: illo anno mense septimo, sicut Hieremias prędixerat, morte sublatus est. Interim primarii ciuitatis adulationibus magis quam ueritati


865. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sex milibus passuum distare dicitur a Bethlem. Fuit ille magis pręditus scientia quam politus sermone. Prophetauit iisdem temporibus quibus Iohel, Naum, Ionas, Osee, Esaias. Prędixit aduersa decem tribubus in Samaria. Illis quoque aduersa cecinit, qui crudeliter se habuere in filios Israhel, hoc est Gazę, Palestinę, Tyro, Idumeę. Christi aduentum prędicauit dicens: Dominus de Syon rugiet et de Hierusalem dedit uocem suam.


866. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

aduersum Israhelitas insurgentem fusis fugatisque eius copiis interfecit spoliisque potitus est. Seronem, Syrię principem, cum multa pugnatorum manu egressum usque Bethoron ipse cum paucis fregit. Desyderati sunt ex illis mille trecenti uiri, reliqui fuga elapsi sunt in Palestinam. Quamobrem rex Antiochus coacta quam maximo potuit exercitu datisque stipendiis cum Iuda confligere parabat. Veritus autem, ne satis suppeteret pecunia, in


867. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

et easdem in montibus quęsitum abiit. At uero, postquam illuxit, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus uirorum tantum ac pene inermium. Inita pugna uictor euasit, fugientes persecutus est usque Gezeron. Ceciderunt ex illis fere tria milia. Reuersus Iudas uetuit rapere spolia, ne ab iis, qui cum Gorgia in montibus stabant, inuaderentur. Cęterum Gorgiani quoque mente confusi fugam fecere. Iudas autem ad castrorum spolia reuersus est. Iterum


868. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

petitum misit. Sed in itinere filii Iambri ex Mada illum adorti intercępere. Neque hoc eis cęssit impune. Ionathas enim et Symon ipsos, puellam sponsam a Mada ad uirum deducentes, ex insidiis aggressi trucidarunt festiuusque illis nuptiarum dies uersus est in luctum. Hinc peracta fraternę cędis ultione reuersi sunt ad Iordanem. Commisso pręlio fuderunt Bachidis aciem. Ionathas fugientes insecutus mille ferme ex illis cędendo prostrauit. Cum


869. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

aggressi trucidarunt festiuusque illis nuptiarum dies uersus est in luctum. Hinc peracta fraternę cędis ultione reuersi sunt ad Iordanem. Commisso pręlio fuderunt Bachidis aciem. Ionathas fugientes insecutus mille ferme ex illis cędendo prostrauit. Cum reliquis Bachides Hierosolymam contendit (Antiocho enim tunc seruiebat ciuitas) Iudeorumque ueritus uires oppida muniuit et locis opportunis, ut hostis accessum impediret, pręsidia posuit. Ipse


870. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

maluit, et quod petebatur, persoluit. Ille uero solita usus perfidia non dimisso Ionatha mouit exercitum per uiam, quę ducit Ador, Symeone cum suis uestigia eius subsequente. Et accessit proxime Hierosolymam uolensque illis, qui in arce Syon erant, Symonis aduersariis, prębere annonam, sed niue alta impeditus diuertit item Baschamam uersus. Quo cum peruenisset, Ionatham, quem simulata amicicia deceperat, simulque liberos eius morte


871. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Cedronem castellum intrant. Ioannes ad portas usque fugientes insecutus cędebat. Inde uictor decedens castella in agro Azothi cum iis, qui ad ea confugerant, concremauit. Duobus hostium milibus interemptis in Iudeam rediit. Illis diebus Ptolomeus, Abobi filius, oppidi Hierico pręfectus, ipsum Symonem illic appulsum Matathiamque et Iudam, eius liberos, ad conuiuium, quod in arce parauerat, inuitatos per dolum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.