Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illis

Your search found 3248 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 996-1006:


996. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

de quibus postea dicemus, si te iuuabit etiam illa audire. THEOLOGVS: Tametsi cuncta hęc quidem fabulosa et a priscis uatibus conficta esse rear, patienter tamen te et attente audiam. PQETA: Sicut scripta reperi, ita narro. Si ficta sunt, illis, quęso, uitio uertas, qui scripsere, non mihi. THEOLOGVS: Immo etiam tibi, si uera fuisse censes. POETA: Omitte quęrere, sed tantum, si talis fuerit uir ille, qualem ueterum testantur monumenta, quanti ab


997. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Certe, quę Deus. Primo quippe concesso, necessarie id sequitur. THEOLOGVS: Sed ex his, quę Deo teste probantur, nonne alia magis, alia minus laudanda? POETA: Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo?


998. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nonne alia magis, alia minus laudanda? POETA: Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo? POETA: Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque dispensator esset ille, qui minus merenti plus concederet.


999. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ęque singulis datus non merita respicit, sed boni nunquam finiendi ęternitatem. Nam in cęlesti patria aliud quidem minus pręmium, aliud maius habetur, omnium tamen pręmia nullo fine claudentur, nullis unquam temporibus deficient. Vel si denarium hunc beatitudinem interpretari uolumus, tam illis datur qui in iuuenta quam qui in senectute ad Deum conuersi fuerint. Omnibus pariter dictum est: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nihil ergo parabolę huius sententia nostro officit argumento, quo dicimus eam magis commendandam esse uirtutem, cui ex arbitratu diuino


1000. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

mercedem, reprehendendi magis quam commendandi, qui terrenę glorię cęlestem postponere non dubitamus. Ad hęc longe satius est animas de manu diaboli erruere, quod nostri faciunt prędicatores, quam corpora iugo humanę seruitutis oppressa liberare, quod Herculem autumant egisse. Si quidem illis ipsis, quos sibi comites elegerat Christus, Dominus noster, ut uiam ueritatis gentes docerent, iniunxit, ostendens eum, qui hoc officio fungitur, multam quidem non in terrena, sed in cęlesti patria recepturum mercedem. Ait enim: Qui fecerit et docuerit sic, magnus uocabitur in regno


1001. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium inspicias, haud


1002. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uiuere! At uero, si ista, quę narrantur, spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro cibus erat, hic malorum demonum, qui semper hominibus infesti sunt, mortiferam suggestionem repellendo omnem fraudem ad fraudis fallacięque autores demonas reuerti cogit. Euristeus uero Diomedis equos Iunoni tunc dedicat, cum misericors Dominus ipsos nequitię


1003. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

peculiare sit, cui dubium esse debet illos, qui sic agunt, non ad cęlum migrare, sed ad inferos potius ruere, ęternis addictos suppliciis? Ex quo apparet non Deo placuisse Herculem tuum, sed Deum grauiter offendisse. Non ergo beatus, sed miser et infelix est reputandus. Restat nunc, ut illis de rebus disseramus, quas eum sua sponte ac libere gessisse tradunt, nisi tibi mora molesta est, iter coeptum prosequi parato. POETA: Quin immo, ita ego sermone isto tuo delector, ut hinc recedere nesciam, nisi et cętera pari ratione expedieris. Nam


1004. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

contingere scias uolo. Ille Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui in re gerenda nimium sibi confidentes proprio sensu nituntur. Duas ergo Deus noster Christus nobis ad beatitudinem assequendam monstrauit uias, alteram necessitatis, alteram perfectionis. Si uis, inquit, ad uitam ingredi, serua mandata! Deinde dixit: Si uis perfectus


1005. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me! Necesse est igitur, ut, qui beati et immortales effici uelunt, illa obseruent et agant, quę Deus iussit. Illud autem, quod consulit, noluit esse necessarium, sed liberum, ut, qui consumatioris uitę instituta sequi uoluerint, illis inter beatos plus pręmii accedat. Sperabat itaque Hercules uester plus se accepturum ex his, quę non inuitus agebat. Sed certe spe ista deceptus est, dum suo nititur consilio, non diuino. Nostris ergo nulli nisi Deo adherentibus posthabendus erit, sicut iussis obtemperans, ita


1006. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

tua, o theologe, ita ut, si optio mihi detur, multo malim me esse Christianum quam esse Herculem. THEOLOGVS: Neque id immerito quidem. Nam uides fortia eius facta et cuncta, quę de illo prisci uates fabulantur, longe inferiora esse et pene nihil prę illis, quę a religionis nostrę cultoribus factitari audis. POETA: Certe illi, ut iam uideo, ignorantes uerę uirtutis uiam, aiunt Herculem uita defunctum, sicut supra est dictum, in deos fuisse relatum. Sed quomodo deus est, in quo minime uera apparuit


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.