Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: morte

Your search found 1324 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 263-269:


263. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

incommodo quiescant: hec plane est ratio: Quia cum ardua et maxime angusta sit (ut sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile: et quodammodo impossibile est luxuriosos diuites et omni rerum ac uoluptatum copia redundantes ad illam aspirare. Quod equidem ipsius Jesu Christi exemplo uel maxime comprobatur: qui cum eiusdem uirtutis et auctor esset et uerissimus antistes repudiatis


264. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

et barbam (o intollerandum dedecus) impurissimis manibus expilare. nonnullos in eum quasi in maleficum quempiam ore scelestissimo conspuere. Pilatus autem cum illum post multas et pene infinitas uexationes adduxissent ad se cognita eius innocentia instare admodum cepit uti a morte absolueretur optioneque plebi proposita de eo: deque Barraba nescio quo improbo et seditioso homine qui forte tunc in publica custiodia asseruabatur inquit: Est uobis consuetudo per hos dies reum aliquem a carcere liberare. uultis ergo ut Jesum Nazarenum uobis


265. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

de illo secundum legem suam iudicarent. O magnum et incredibile facinus, O graue inauditumque crimen. Quid mihi hominis mortem nuntiatis? Quid humana refertis supplicia? Deus, inquam, deus omnipotens mortali corpore indutus ad crucem ducitur. Deus Optimus Maximus seruili ac turpissima morte condemnatur. Generatio praua et peruersa, hecine reddis domino, popule stulte et insipiens? Nunquid non ipse pater tuus, qui possedit et fecit et creauit te, nonne ipse deus tuus est qui tibi mari in medio siccum iter aperuit, in quo tibi salus, inimicis fuit interitus? qui te annis


266. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

tinctus uestibus de bosra id est angustia uel tribulatione. Quare rubrum est uestimentum tuum: et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular inquit calcaui solus: ac si aperte diceret: solus pro humana natura sanguinem effudi. solus crimina omnium durissima morte et acerbissimis penis meis abstuli. De quo etiam Moyses inquit: Vos tacebitis et alius: hoc est Christus solus: pugnabit pro uobis: moriendo scilicet in cruce pro salute omnium mortalium. Ecce igitur Beatissime Pontifex quam aperte omnia hec diuini Israelitici uates


267. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

deo, seruum pro domino, cognatum pro filio? O acerbam permutationem: o luctuosum solatium et meroris perpetui monimentum. Sed queso te charissime fili per uiscera misericordie tue. per eternum parentem tuum: cur miserrimam matrem in tot angustiis non adiuuas? Cur tormenta hec uel morte subita non tollis? An uero clementissime aures tue: que cunctis hominibus patent mihi uni precluduntur? O uos omnes qui transitis per uiam attendite et uidete si est dolor sicut dolor meus. Nonne hec uerba omnes comprehendunt calamitates? Non uidemini nunc uobis uniuersos


268. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

natus parenti, cum Jesus Christus Marie uirgini in cruce pendens Joannem filium pro se retinendum tradebat. Taceat iam prisca etas et pia orbis totius facta sileant. Hoc omnes miseri cogitent: omnes orbati meditentur. omnes afflicti considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori


269. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

dei atque hominum mediator: gloria: lumen: spes et salus nostra: per quem facta sunt omnia: et sine quo factum est nihil: qui nos captiuitate tua liberasti: uinculis absoluisti: liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.