Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: morte

Your search found 1324 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 270-333:


270. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

occurrens, ut, quam illi tunc efferebant, ipse protinus suscitaret, obtinuerunt, dum uestes ab ea receptas ostentant, dum illa incolumi se nunquam famem timuisse affirmant? Mulier igitur ad uocem apostoli a morte ueluti a somno exurgens, illum suscepit hospitio solitaque subsidia pauperculis misit, nunquam pietatis deserens officium, ob quam et ad hanc uitam redire illi licuit et proficisci ad ęternam.


271. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_366 | Paragraph | SubSect | Section]

Et quoniam sacris initiatus omni sanctitatis genere pręcelluit, etiam uigilantissimum fuisse nemo dubitat. Quod ergo noctu didicerat uigilando, hoc die alios docuit prędicando multosque, qui peccatorum oppressi ueterno in morte dormiebant, excitauit in salutem. Dederat enim Dominus uerbum euangelizanti, dederat uoci illius uocem uirtutis. Nisi somni semper parcissimus fuisset, nunquam tantum in Dei seruitio profecisset.


272. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_373 | Paragraph | Section]

non habebant. Itaque non multum orare prohibuit, sed eos, qui labiis multum corde parum orant, imitari. Ideoque subiunxit: Nolite uos assimilari eis! Siquidem et apostoli, postquam ille deuicta morte ad cęlos, unde uenerat, rediit, in Hierusalem reuersi cum coenaculum ascendissent (ut Lucas in Actis eorum testatur) perseuerantes erant unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria, matre Iesu, et fratribus eius. Inde


273. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_378 | Paragraph | Section]

Rothomagum, Galliarum urbem, in ecclesia deprecantis oculi uelut duo sydera fulgere uisi sunt, ut ex hoc cognoscas humiliter intenteque deprecantium mentis oculos Spiritus Sancti fulgore illuminari, ne unquam obdormiant in morte, nequando dicat inimicus eorum: Pręualui aduersus eos. Nunc, ut alter etiam sexus sua habeat exempla, foeminarum in orando studia breuiter explicemus. Anna,


274. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

oratio immanem atque terribilem draconem, et qui iumenta hominesque enecaret, per medium crepare compulit puerumque pestifero ilius afflatu interemptum suscitauit, alteri uitam, alteri mortem dedit. Quoniam, qui nocet, morte dignus est, cui nocetur, miseratione. Rophilus quoque Popiliensis et Mercurialis Liuiensis, ambo episcopi, draconem ęque pecori atque hominibus infestum stolis suis, non repugnantem, sed quasi mansuefactum ligauerunt


275. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_421 | Paragraph | SubSect | Section]

hausit atque absumpsit. Quo miraculo commotus populus, et in Deum uerum credidit et Helię, seruo eius, obediuit, mactans prophetas Baal, Deo uolente, ut, qui mortiferum idolorum cultum aliis persuaserant, impietatis crimen morte luerent. Et quoniam propter illorum flagitium atque scelus diutina siccitate (annos enim tres et menses sex non pluerat) omnia in agris exaruerant, orante Helia Dominus dedit pluuiam et terra protulit fructum. Fides


276. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_442 | Paragraph | SubSect | Section]

qua nihil iocundius: Hodie mecum eris in paradiso! Ob latrocinia noxę deditus mortique addictus, dum moriens dignum se supplicio confitetur, dum in Christum credit, dum iuxta se pendentem deprecatur, transiuit de morte ad uitam, de cruce ad paradisum. O diuinę clementię immensitas, quam serę conuersioni quam grandem tribuisti mercedem! Sed neque de illis quidem desperandum est, quos in omne uitium egit cumulandarum opum immoderata


277. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios poenis acerbioribus gestiebat. O dignam talibus filiis parentem! O dignos tali parente filios! Vtrique pari animi constantia ostenderunt, quam omni morte fortior esset sola Dei dilectio. Hic est ignis ille, quem Dominus noster Iesus uenit mittere in terram et, quid uolo, inquit, nisi ut ardeat? Videamus ergo, qualiter in illis arserit, qui


278. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_385 | Paragraph | Section]

ubi posuerunt eum. Rursum reuertitur identidemque super uacuum sepulchrum inclinata prospectat, perquirit, plorat. Recedunt Discipuli, permanet illa. Qua perseuerantia atque inquietudine tandem obtinuit, ut Domini a morte resurgentis gloriam prima uideret, prima crederet, prima cęteris annunciaret. Caput II / DE CHARITATE ERGA PROXIMVM Quoniam uero neque Deum


279. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_389 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui diligit fratrem suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et nescit, quo eat, quia tenebrę occęcauerunt oculos eius. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad uitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus


280. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_389 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et nescit, quo eat, quia tenebrę occęcauerunt oculos eius. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad uitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos


281. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_396 | Paragraph | SubSect | Section]

illa, ut, cuius ope pudiciciam tutata fuerat, ei necis causa fieret. Palam proclamat se esse ei poenę addictam, non ipsum; econtra ille, immo se iudicis sententia damnatum, non illam. Diu certarunt, uterque alterum sua morte redimere cupientes. At uero, quoniam Christi confitentibus mori uiuere erat, Deo disponente ambo simul capitis obtruncatione gloriosum martyrium peregerunt, ne eos tyranni gladius separaret, quos iunxerat amor


282. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

dubitarit, quanto magis timere debet lucerna sub modico posita, sal fatuum, canis mutus non ualens latrare, cui Dominus per prophetam comminatur dicens: Speculatorem te dedi domui Israhel. Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Ob hoc quidem et propheta


283. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

non ausi sint manum eis inferre. Aderat rex, in facinus urgebat, cunctantibus iratus minabatur. At illi immoti fixique stetere; adeo ipsimet occidi, si fors ita ferret, quam occidere Dei ministros malebant. Serui denique morte contempta prętulerunt furentis domini iussioni reuerentiam sacerdotum. Doech uero Idumeus, cui nulla religio, nullus Dei metus erat, nec sacerdotum quidem eius cruore manus suas foedare timuit nec distulit pios coram


284. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

Idumeus, cui nulla religio, nullus Dei metus erat, nec sacerdotum quidem eius cruore manus suas foedare timuit nec distulit pios coram impio rege iugulare, ut illi morem gereret. Doech interpretatur mortuus , ne nescias morte ęterna damnandum esse, quisquis tam excellentis ordinis uiris iniuriam irrogare non perhorret. Ac ne tam immane flagitium uel Sauli uel ipsi Doech impune cessisse existimes, ambo simul, cum in Gelboe Philistinos


285. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_492 | Paragraph | SubSect | Section]

et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum et electos Israhel impediuit. Vbi autem sepulti sunt, Sepulchra concupiscentię appellata, ut posteros locus ipse admoneat non concupiscere illud, ob quod alii morte multati sunt. Viginti panibus ordeaceis centum homines pauit Heliseus, quinque panibus ordeaceis turbam quinque milium Dominus satiauit. Utrunque miraculum, sicuti cętera omnia, soli Deo tribuendum.


286. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

frustatim concidit, ut crudelitatem pietatem esse doceret, dum obsequium pręstatur Deo. Propterea quidem et Achab rex per prophetam a Domino arguitur, quod deuictis Syris regem eorum Benadab dimiserit illęsum, cum morte dignus esset. Et dicitur illi: Erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. Ille quoque, qui eundem prophetam, ut sibi uulnus infligeret, ex Dei


287. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_517 | Paragraph | SubSect | Section]

locutus est Dominus dicens: Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Vetus etiam Lex (ut in Deuteronomio legimus) nolentes obedire sacerdotis imperio morte mulctandos deffiniuit. Et, si filius contumax et proteruus patris iussa contempserit, lapidibus obrui iubetur. Per inobedientiam uxor Loth uersa est in statuam salis, Onan, Iudę filius, a Domino percussus periit, Datan


288. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_519 | Paragraph | SubSect | Section]

iccirco Ananias, Azur Gabaonitę filius, mendaciter prophetans per Hieremiam arguitur deuoueturque. Quia prophetasti — inquit — et non misit te Dominus, hoc anno morieris. Et eo ipso anno mendacium morte diluit. At etiam Hieremiam in Aegypto lapidatum dicit aliquis, licet uera annunciaret. Cui breuiter respondebimus: Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum, mors autem peccatorum pessima . Ideo iustos


289. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

populorumque uitia corriperent et eis poenas denuntiarent. Esaias in duas partes sectus est, Hieremias lapidibus obrutus, Amos uecte per tempora transfixus. Alii etiam sancti homines — fateor — talia passi sunt, sed de morte transierunt ad uitam, de laboribus ad quietem. O pręoptanda supplicia, per quę beatitudinis cumulus augeatur et quorum patientia Deo nos efficit chariores! Nequis tamen ad solos prophetas ueri obseruationem spectare


290. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_551 | Paragraph | SubSect | Section]

uxorem, sed tantum uirginem fas erat. Ergo et uiduitati pręcellebat uirginitas. Madianitas ab Israhelitis duce Phinee superatos Moyses occidi ad unum iussit, pręter uirgines puellasque, ut uel hinc intelligas matrimonia morte dissolui, uirginitatem uero vita ęterna esse dignam. Achimelech sacerdos panes sanctificatos David esurienti et iis, qui cum illo erant, daturus interrogat, si mundi sunt, maxime a mulieribus. Vsque adeo


291. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

uero, ut itidem se contineret et iam spiritu secum, non carne copulari uellet, persuadere nullo modo potuit. Vbi autem omnes adhortationes incassum cedere uidit, grauiter ingemiscens: Ego te — inquit — mulier, abstrahere a morte non possum; nec tu me separabis a Christo. Melius est mihi cum homine quam cum Deo habere diuortium. Post hęc relictis omnibus dimissaque uxore monachum se fecit. Sed nemo Legem putet unicum exemplum, ut repudiet


292. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_563 | Paragraph | SubSect | Section]

coepit. Adustionis cruciatus libidinosas cogitationes dissipauit, et gehennę timor intimam uoluptatis titillationem repressit. Mulier autem, quę seruum Christi in mortis foueam pręcipitare moliebatur, ipsa ibidem uitam cum morte commutauit. Mane iuuenes illi adueniunt et, quam uicisse putauerant, mortuam iacere offendunt. Sanctus uero, ut pro male redderet bonum, ipsam, quę pudicicię suę insidiari ausa fuerat, precatione


293. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_569 | Paragraph | SubSect | Section]

cruciatus, ultro optauit mori et esse cum Christo. Quo annuente lęta decessit. Merito ergo uenit angelus ad exequias eius tumuloque insculpsit: mentem sanctam, spontaneam, Deo honorem et patrię liberationem, ne angelicis in morte careret laudibus, quę in uita castitatis puritate par angelis fuit. Lucia quoque Syracusana uirginitatem uita habuit chariorem. Iuueni, cui pacta fuerat, iungi noluit, ut iungeretur Christo, pro cuius amore martyrium


294. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluptas. Margarita Antiochena, Christo deuota uirgo, et patris gentilis odia et omnes corporis cruciatus pati maluit quam Olybrio, Antiochię pręfecto, matrimonio copulari: equuleum, uirgas, ungulas, ignem, grauiora morte supplicia. Sed et ipsam mortem capite truncato fortiter pertulit, ne nuptiis uirginitatem mutaret. Hinc quidem pro Olybrio repudiato accepit Christum, pro breuibus poenis ęterna gaudia, pro morte uitam. Nec immerito a


295. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

ungulas, ignem, grauiora morte supplicia. Sed et ipsam mortem capite truncato fortiter pertulit, ne nuptiis uirginitatem mutaret. Hinc quidem pro Olybrio repudiato accepit Christum, pro breuibus poenis ęterna gaudia, pro morte uitam. Nec immerito a dracone deglutita fracto uentre exiuit incolumis, quę carne circumdata carnalis impudicicię ueneno infici non potuit, lasciuiam uincens pudore et in fragili corpore seruans mentis


296. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

sponsa Christi. Et magis deinde miraculis claruit quam ante claruerat Gallię regno, quod reliquit. Melania, urbani prętoris filia, uiro tradita, cum duos liberos, quos ex eo susceperat, impuberes adhuc morte immatura amisisset, nequaquam de reparanda prole cogitare coepit, sed de castitate seruanda. Crebris itaque suasionibus induxit maritum, ut distractis in pauperum usus bonis ambo animum ad Dei seruitium applicarent.


297. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

peccati labes non nisi multarum maximarumque patientia calamitatum elui purgarique potuit. Filius etiam Dauid Ammon defloratę Thamar iniuriam morte rependit, a fratre interemptus Salomonis sapientiam multarum amor fecit insanire, ita ut earum diis deabusque phana poneret. Quamobrem scissum est regnum de manu filii sui et datum Hieroboam, seruo suo. Igitur, cum


298. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_600 | Paragraph | SubSect | Section]

seruum fecerat, sed rursum ex seruo episcopum fecit culpę poenitudo et post poenitudinem uitę sanctimonia extulit supra cęlum. Fama est, cum reductus esset, quamprimum ad pueri illius urnam prostratum orasse atque ipsum a morte suscitatum baptismo perfudisse. Tantam iam uirtutem diuina contulerat pietas poenitentis humiliationi. Metronem confessorem (cuius corpus Veronę positum uenerationi habetur), cum poenitentię


299. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_607 | Paragraph | SubSect | Section]

consentit inspirationi, et unum quidem ad caput, alterum ad pedes, quia consentiens a principio usque ad finem perseuerare debet. Postquam autem perseuerauerit, restat, ut uideat Iesum, non in terra sepultum, sed iam deuicta morte in cęlo triumphantem. Quern sic uidere perfecta consummataque beatitudo est. Vt ergo illum in sua Patrisque gloria aspicere mereamur, prius eundem imitari debemus in sua humilitate. Iccirco, dum crucifigendus


300. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_644 | Paragraph | SubSect | Section]

qui peccatores sumus, idem oporteat facere? His enim magis opus remedio est, qui grauius ęgrotant. Hoc autem remedio a peccati morbo conualescimus, ab inquinamentis mundamur, ab errore in uiam iustitię dirigimur, deinde, de morte transimus ad uitam, de tenebras ad lucem. Imprimis tamen uidendum, quo animo, qua mente accedatur. Aptis ad sumendum corporibus medicina prodest, male autem dispositis, si sumatur, exitio est. Et, si Philistini, quod


301. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_372 | Paragraph | Section]

cęteri filii Israhel rati illud ad sacrificandum diis alienis ędificatum Dei sui iniuriam armis ulcisci parant. Mox ubi missa legatione ponendi altaris causam didicissent, probare factum coeperunt, quod incusauerant, et quos morte dignos iudicabant, laudibus extulerunt. Quod si rem paulo accuratius non inquisissent, falsa decepti opinione pios pro impiis trucidassent et non leuius crimen foret inconsultum iudicium quam ipsa, cui infensi erant,


302. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

fieri enim posse, ut peccatum poenitendo diluissent, et iniquum esse id a homine petulanter exprobrari, quod a Deo clementer fuerit condonatum. Itaque domesticos suos grauiter increpuit, cum quendam uirginis raptorem morte dignum dixissent. Et: »Qui scitis- inquit- si ille iam peccare desistit, cum uos fortasse non cessetis?« Iure quidem ista Ioannes. Cum enim Scriptura diuina dicat: Nescit homo, utrum amore an odio dignus sit.


303. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

idem nec suis uinci potest. Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos saluare uenerat ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiamque uindicare. Poterat in uno oculi ictu simul perdere omnes,


304. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

reprehendens, quod pius in beluam, impius in proximum fuerit, quod illi ursum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit uerba uindictę protulisse, ut, si fieri posset, sua morte illorum, qui consumpti fuerant, uitam redempturus uideretur. Itaque semper flebat, fletu ipso ostendens ne mentionem quidem uindictę esse faciendam. Nos ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto coerceamus,


305. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_428 | Paragraph | SubSect | Section]

incolumis. Capitis, tandem truncatione tormentorum finem et beatitudinis accepit initium. Martianus uero, ne tam obstinatam in puero rabiem impune ferret, putrescentibus membris et toto corpore uermibus scaturiente infelici morte infeliciorem uitam ad ęternos ignes deputatus inchoauit. Nobis operęprecium erit hinc pensare, quam suauis est Dominus, cuius amore tam horrenda subire supplicia ne pueri quidem timuerunt.


306. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_449 | Paragraph | SubSect | Section]

inter tormenta apparuit patientię uirtus: rotis conterenda subiiceris, et franguntur; in bulliens plumbum mitteris, et tepescit. Capitis demum obtruncatione imples martyrium, et Ecclesię capiti, Christo, iungeris, tanto morte facta felicior, quanto fuisti in tolerando constantior. Eadem uirtus et Margaritam uirginem Christo desponsauit. Hęc ab Olybrio, Antiochię pręfecto, adamata, deinde, quod Christiana esset, amore in odium uerso, in


307. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_451 | Paragraph | SubSect | Section]

coquitur. Et cum ab hac quoque pernicie liberasset eam Dominus, ad Apollinem adorandum ducta statuam precatione subuertit. Et ipse uates Apollo, quod futurum de se non pręuiderat, redactus est in puluerem. Tum Dione quoque morte repentina subtracto subrogatur Iulianus. Qui Christinam in fornacem ardentem mitti iussit, sed missa noxam non sensit. Serpentibus mordendam obiecit, sed serpentes illa dimissa ueneficum inuaserunt. Interemptum uero ipsa


308. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_458 | Paragraph | SubSect | Section]

in pauperum usus erogassent nec iam apostolo meliora certioraque sperare iubenti acquiescerent, uirgis in aurum mutatis et lapillis in gemmas, plus etiam recipiunt, quam reliquerant. Mox cuiusdam, cui Stacteo nomen erat, a morte suscitati uerbis credentes, quibus ille se uidisse affirmabat, quam ingentem gloriam in cęlo paratam sibiipsis amisissent, ad quantam infelicitatem deuoluendi essent, quod retro cesserint, rursum ad apostolum reuersi,


309. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_477 | Paragraph | SubSect | Section]

uixit, non minus Deo placuit, quam si omnino non peccasset. Igitur, si quo forte uitii diuerticulo iustitię iter interruptum fuerit, rursum ad illud per poenitentiam reuertamur. Quoniam autem reuertendi facultas interdum morte pręciditur, diuertere periculosissimum est, continuare semper tutissimum. Continuauere ex prophetis Samuel, Nathan, Helias, Heliseus, Esaias, Hieremias, Ezechiel duodecimque alii; ex regibus Ezechias et Iosias, nisi


310. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_490 | Paragraph | SubSect | Section]

dum sibi ędificaretur sepulchrum, imperfectum relinqui iussit. Porro ministris suis iniunxit, ne ulla die pręterirent se de illo perficiendo interpellare. Itaque nunquam ab eo mortis memoria recedente sic uitam instituit, ut morte multo beatior factus sit quam si semper hic uiueret et omnibus afflueret uitę huius uoluptatibus omnibusque deliciis. Terrena enim cęlestibus conferri non possunt, etiam si ęterna essent.


311. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_491 | Paragraph | SubSect | Section]

autem temporis exegerat in religione. Itaque nihil mundanum ad se pertinere arbitratus egredi de cęlla noluit, ne rogatus quidem, et rogatus a fratre, atque in tam pręsenti talis iacturę eius periculo. Quia ergo, qua iam morte mortuus esset, semper in mente habuit, immaculatum se ab hoc seculo custodiuit. Mortem quotidie meditando et ea, quę mortem secutura sunt, intantum quidam profecere, ut non modo non horrerent illam, sed etiam


312. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_495 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei Moyses et sepultus in ualle terrę Moab. Et non cognouit homo sepulchrum eius usque in pręsentem diem. Quid est, quod tantus uir in ualle sepultus dicitur, nisi quia, quanto maior es, tanto debeas te gerere submissius, in morte pręsertim, quę sola ęquat seruum domino, pauperem diuiti, stultum sapienti omnesque pariter conficit atque consumit? Quid est pręterea, quod sepulturę eius locus ignoretur, nisi ut illorum arguatur fatuitas, qui nisi


313. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_498 | Paragraph | SubSect | Section]

dum adhuc ęger spiraret, monachis uitę monita dedit insuperque iniunxit, ut, cum se humassent, curarent, nequa ibi humationis uestigia apparerent et locum nemini unquam indicarent, ne ab hominibus honoraretur, uolens et in morte humilitatem seruare, quam apprime in uita coluerat. Hilarion abbas ad Hesichium* monachum testamenti uice epistolam scripsit, omnes diuitias suas ei relinquens, quę erant: Euangelium, tunica, saccea


314. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_500 | Paragraph | SubSect | Section]

Hieronymus apparens, ipsum, ne paueret, hortatus est. Eius itaque conspectu Eusebius recreatus, in Domino obdormiuit. Nemo ex incompto aliquo deformique decedentium gestu animas eorum iudicet, si uir tam sanctus ita se in morte habuit, ut de illo dubitaretur, nisi, quod contigerat, palam factum fuisset. Ambrosius episcopus, tum doctrina tum sanctitate notus, cum animam esset acturus, communione sancta sumpta expansis late brachiis demissaque


315. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_503 | Paragraph | SubSect | Section]

hic Petrum et Paulum apostolos, qui modo huc intrarunt? Et cum rursum ad illos conuersus iamiam se uenire diceret, relicto corpore abiit. Hoc fere iis contingit, qui pie casteque uixere, ut decessuri sanctos uideant, ne in morte mortis ęternę pericula formident et, dum tali spectaculo consolantur, ultimę anxietudinis dolorem non sentiant. Sic et seruulus paralyticus (de quo sępe locuti sumus) cum extremos iam anhelitus duceret et, quomodo


316. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_503 | Paragraph | SubSect | Section]

mortalitatem finiuit. Cudbertus (ut Beda scribit) primo monachus, deinde episcopus, obitum suum in proximo futurum, sibi diuinitus pręnunciatum, Herberto presbytero, quem charissimum habebat, indicauit. Et ille ne in morte quidem amicum deserere cupiens, obsecrare coepit, uti se quoque ea in re comitem assumeret. Tunc episcopus Deum aliquandiu precatus: Herberte — inquit — Dominus noster te uoti tui compotem facit.


317. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_504 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulini etiam, Nolani episcopi, ut uita, ita uitę exitus mirabilis fuit. Cubiculum, in quo ęger iacebat, ipso expirante intremuit et eos, qui aderant, repentino pauore obstupefecit. Si uiri sanctitatem consyderes, ideo in morte eius concussum pauimentum dices, ut beatorum spirituum multitudinem ad suscipiendum defuncti animam eo conuenisse testaretur. Dignus quippe tali tunc comitatu fuit, qui, dum uiueret, omnia, quę habere


318. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_506 | Paragraph | SubSect | Section]

hymnum et uitam hanc finiuit, illam uitam feliciter inchoans, quę finem non habet. Iam tandem et regibus bene moriendi exemplum aliquod proponamus, quando ne illos quidem immodicę opes ditiaque regna a morte redimunt, sed potius ad mortem, dum ab aliis concupiscuntur, impellunt. Quintus Ludouicus, Gallorum rex, cum ingentibus copiis ad recuperandam Hierosolymam profectus parteque iam regionis illius occupata febris morbo


319. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

consecuturos. Itaque tanto tamque euidenti miraculo explosa et exibilata hereticorum sententia est atque illi, qui paulo ante subuersi fuerant, statim resipiscentes catholicam amplexi sunt fidem, cum pręsertim eos, qui a morte surrexerant, poenarum recordatione indesinenter atque inconsolabiliter flere lamentarique uiderent, ac tandem, qua prędixerant die, Eusebio moriente et ipsos iterum mori, ut etiam eiusce rei euentu magis constaret, quam


320. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi qui illum in purgatorio poenas luentem cum iuuare possit, negligit. Tale est et illud eiusdem libri pręceptis insertum: In requie mortui requiescere fac memoriam eius. Quę alia memoria in requie, hoc est, in morte mortui potest requiescere, nisi quę officio constat pietatis, id est, quando ii, qui supersunt, pro eo, qui defunctus est, orant, ieiunant et in paupere Christum pascunt? Alia uero quęuis memoria non requiescit super


321. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_550 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominum. Sicut enim in Adam morimur, ita in Christo, qui die tertia resurrexit, uiuemus. Ipse mortis nostrę destructor est, ipse et resurrectio nostra. Vnde per eundem prophetam dicit: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! Ero morsus tuus, inferne! Quę res nequaquam latuit uirum iustum Iob, qui futuram corporum resurrectionem et constanter credidit et firmiter sperauit et fideliter confessus est:


322. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

in aera stabit supra Hierusalem, ut inde homines iudicet, ubi pro hominibus pati uoluit. Sed supra illam partem imminebit, unde, postquam a mortuis resurrexit, sublatus est in cęlum, ut locus ille, a quo olim deuicta morte triumphans cęlum petiit, rursum e cęlo aduenientis gloriam testetur. Quod futurum Zacharias prophetauit dicens: Et stabunt pedes eius die illa super montem Oliuarum, qui est contra Hierusalem ad orientem.


323. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_559 | Paragraph | SubSect | Section]

uestra, in die occisionis. Addixistis *corr. ex Adduxistis et occidistis iustum, et non restitit uobis. Ad hęc, ut illum etiam, qui uel unum tantum ex mandatis Dei pręuaricatus fuerit, morte dignum ostendat, inquiet: Quicunque totam Legem seruauerit, offendit autem in uno, factus est omnium reus. Ioannes deinde, frater eius, de peccatoribus deffiniet in hęc uerba: Qui facit peccatum, ex


324. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_580 | Paragraph | SubSect | Section]

In quo tenebrę, multo quidem illis tenebris, quibus in Aegypto pharao flagellatus est, tristiores. In quo ignis, non sicut noster consumens est, sed longe quam noster grauius exurens, ut, qui in illo torquentur, uehementiorem morte dolorem sentiant et mori non possint. In quo picis et sulphuris assidue bullientis intolerabilis foetor fumique omni nausea grauius olentis nunquam desinens exalatio. In quo etiam omnia perturbans procellarum spiritus,


325. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_586 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Grandis distantia: alteri peccanti uita orando impetratur, pro altero, qui in morte est, ne orare quidem permittitur. Igitur, sicuti distincta sunt delictorum genera, ita et delinquentium supplicia distincta sunt. Est gehenna et caminus ignis inextinguibilis, est uermis et tinea immortalis, sunt


326. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_588 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia denique, quę crudelium tyrannorum furor adinuenit tormenta, in suo ipso corpore excipit, quanto uehementior dolor est, tanto citius finem affore doloris confidit et totum, quem intolerabiliter sustinet angorem, se morte mox effugiturum gaudet. Soli illi, qui ad Tartarum delegantur, nihil penitus habere possunt, unde conquiescant, nedum unde gaudeant. Quis enim illic miserebitur, ubi omnes miseri sunt? Quis consolabitur, ubi omnes lugere


327. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_591 | Paragraph | SubSect | Section]

expauisset. Si ergo ista per speculum et in ęnigmate et quandam soporis umbram uisa tantam uim habuere, quid uirium quantumque efficacię haberent, ita ut sunt, conspecta? Sicuti conspexerant tres illi Hierosolymis bis morte defuncti, de quibus tunc quoque mentionem fecimus, cum de purgatorio tractaremus. Qui — ut Cyrillus tradit — ad destruendam heresim quandam precibus ipsius Cyrilli et Eusebii Hieronymique iam cum


328. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

torreri. Vidi et alium rogum, qui flammę mucrone cęlum lambere uidebatur. De flamma quoque uocem erumpentem audiui, quę indicaret, quis ille esset, cui poena parabatur. His enarratis repente obmutuit, non sydere, sed morte percussus, atque iterum illuc, unde redierat, abiit. Tiburtius etiam infelicem animam tunc exalasse compertus est. De quo hominum quoque pręiudicium factum fuerat nemine non uitam illius detestante. Cum enim presbyter


329. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

Ammonitę, quos Dauid oppido eorum Rabba expugnato cepit, carpentorum strati rotis contusi atque contriti expirassent; si sicut Aman de summo pene dignitatis gradu repente ad imum deuoluti et in crucem suspensi ignominiosa morte uitam finissent; si sicut mulier illa, quę Zacharię prophetę in medio amphorę apparuisse dicitur, plumbea massa in os indita suffocati fuissent; si sicut Danielis accusatores a leonibus uel Helisei derisores ab ursis


330. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

significantes, ut tanto cęteris prophetis pręlatus uideatur, quanto minus obscura oracula meruerit accipere. Helias curru igneo per turbinem in cęlum raptus uideri potuit beatus, quoniam non est morte solutus, ne sicuti cęteri omnes ante Saluatorem ad inferna descenderet. Sed quanto illi beatiores erunt, qui resumpto corpore obuiam Christo in aera rapiendi sunt, nec *corr. ex ne ut


331. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

caput a corpore dissectum, ter per humum prosiliit, ter Iesu Christi nomen inuocauit, tres fonticulos, qua saliendo terram contigit, scaturire fecit. De uulnere eius lac primo, deinde sanguis emanauit. Quorsum tot miracula in morte sancti huius, nisi ut hęc tam magnifica oculis nostris obiecta pensitantes, quanto illa in cęlo magnificentiora sint eius pręmia, quę oculus non uidere potest, cogitemus. Andreas quoque apostolus, cum in crucem


332. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_624 | Paragraph | SubSect | Section]

pręsulem, obiisse. Tot itaque testimoniis declarata est eius beatitudo, ut, si pietatis iustitięque opera, quę fecerat, laterent, beatus tamen crederetur. Rursum tanta eius probitas fama celebris fuit, ut, si nulla in morte signa apparuissent, in sanctorum tamen numero ab omnibus habendus esset. Nicolaum, Myreę episcopum, adhuc infantem uitę ęternę prędestinatum esse signis quibusdam miraculisque apparuit, sed pręcipue uisione


333. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_631 | Paragraph | SubSect | Section]

incisis beatitudinis eius testimonia relinquunt: mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo et patrię liberationem. Quis dubitat, quin ab iis ad Sponsi usque thalamum perennesque nuptias euecta sit, quorum tanto obsequio in morte meruit honorari? At cur apostolorum consortio non dignam dixerimus, ad quam sanandam Petrus de cęlo ad terras descendere iussus sit? Agnes uirgo post martyrium parentibus ad sepulturam suam excubantibus ac


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.