Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: morte

Your search found 1324 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 385-391:


385. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem. DE MORTE OMNIBVS COMMVNI Parabola XXXIX Villicus, cum fenum meteret solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes tenellaeque, simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae sunt. Quidam uillicarum rerum ignari incusabant


386. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Et cum una uitae mortalium conditio sit, profecto, qui aliquem mori dolet, genitum quoque fuisse dolere debuit. Nam uerissimum est, quod quidam ait: Nascentes morimur finisque ab origine pendet. DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis dimisit. Ille, ut moestam matrem consolaretur: Bono animo esto, inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam


387. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes reperit, mulctauit. Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus,


388. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

reuertetur. Porro, qui docendi officium suscipiunt, si, quemadmodum debent, docere neglexerint, quicquid de populo perierit, illis imputabitur, dicente Domino per Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. DE INANI GLORIA ET AVARITIA


389. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret. Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis breuiter explicabitur. Rex regum Christus e caelo in terram delapsus mori uoluit, ut nos a morte redimeret. Tertia die uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo


390. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt- multi enim illic ob delicta intrusi errant- et oculos nidore et nares foetore cruciet. At etiam nonnullos flamma subito correptos percoquit, quos tamen urendo non consumit, sed uiuos miserabiliter uexat. Nemo enim in ea specu moritur, et id omni morte grauius est mori non posse. Alibi gelidi patent lacus glacieque adstricti, et in his quidam ignem fugiendo incidunt deteriusque algent quam arserant. Attractis frigore neruis torpent, dentibus crepitant, spiritu gemunt, totis artubus contremiscunt. Sed ne illis quidem, qui alibi sunt, quies


391. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

trepidet, non quotidie totis uiribus contendat, quomodo et tantum malum effugiat et tantum bonum acquirat, non denique omnia praesentia contemnat, dum contemplatur futura? Quod si ad parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna peccatores punit, iustos autem uitae immortalis felicitate remunerat. In tanto ergo uitae necisque periculo constricti, ita metuamus, ut non desperemus, ita speremus, ut nunquam sine metu simus, dicente Propheta: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.