Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nostro

Your search found 1027 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 243-257:


243. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | Section]

Abundabat et Dauid noster, quum iam regnum accepisset, diuitiarum copia, nec tamen dedignatus est a Siba seruo modici admodum precii munuscula accipere. Ita spero te quoque, sanctissime Cardinalis uirque doctissime, pro tua in omnes humanitate in nostro opere suscipiendo facturum. Quod quum feceris, non accipies beneficium, sed dabis. Exiguum est enim quod tibi mittimus, multum autem quod abs te poscimus: ut tantum digneris quod mittitur accipere meque in clientulorum tuorum numero habere.


244. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sic, ubi iam tales cantus Saul auribus hausit,
Contorquere caput furiis accensus et ira
Coepit et "En," inquit, "quo me sors egit iniqua,
Vt decuplo maior Dauidi gloria surgat,
Nostris auspiciis, nostro qui militat ęre,
2.55   Quam mihi, qui regno pręsum, quem maximus unum
Spectat honos. Ergo conuerso cardine rerum
Mancipio dominus famulabitur? Ille sedebit
In regni solio et sceptri potietur honore?"


245. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Foemineo saltem miserans ignosce fauori.
Ille minax stricto nuper mihi dixerat ense:
'Si me non tacita emittas secretaque serues
2.500   Quęrentesque dolo fallas, mea dextera letho
Te dabit et nostro mittere ad Tartara telo.'
Arma uiri euasi, quoniam mandata peregi.
Sed falli te forte putas? Animi tibi pandam
Intima sensa mei, seu parcis uera fatenti
2.505   Seu minus ignoscis. Non tam terrore minarum


246. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nota
3.90   Inuidus ast animus, quanuis benefeceris illi,
Est tamen impatiens alienę laudis et ipsos,
Quos anteire uidet, semper contundere gestit.
Credo autem nostro nihil a genitore parari,
Seu magnum id fuerit seu paruum, protinus illud
3.95   Vt mihi non pandat. Quare tibi numina iuro
Sancta dei, quicquid moliri coeperit ille,
Omne tibi arcanum penitus reserabo paternum."


247. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non uera, tuis uafre uis ludere dictis?
Mene latere putas, quantum tu diligis ipsum
Iesseo natum? Nescis, stupidissime, nescis,
3.170   Quanto amor exitio tibi sit quandoque futurus
In Dauida tuus, quanta hinc infamia nostro
Confletur regno, quod adhuc non oppetat ille?
Certum est ut pereat, quo saluo sępe salutis
Me piget ecce meę. Sed nec, si uixerit, ulla
3.175   Spes tibi regnandi post funera nostra relicta est.


248. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Acceptum charumque tibi, tua iussa secutum
Officiisque parem, quę te pręstante recepit.
Nostra quibus si forte uoles conferre, uidebis
Esse illis collata nihil. Sin poena parata est
3.460   Vlla operi nostro, me spectat mulcta. Quid isti
Peccarunt, qui me solum de rebus agundis
Consultant semperque omnes mea iussa facessunt?
Esse meum crimen fateor, si crimen habetur,
Rex, iuuisse tuos (nam sic ego rebar)


249. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Immensique dei super hoc molimine rerum,
Et primę similis uox est audita secunda:
4.40   "Vade, Palestinos prompto certamine, Dauid,
Aggredere et muros pauidę defende Ceillę!
Nil dubita: nostro protectus numine uinces." Dauid liberat Ceillam obsidione
Pollicitis animi succensi talibus, arma
Expediunt cunctique simul Dauida sequuntur.
4.45   Moxque Palestinas aggressi Marte cohortes


250. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


4.370   Haud minus audenter quam si uilissima cuncti
Mancipia essemus seu quicquam uilius illis:
Non noti uirtute uiri, non hoste timendi
Iam toties uicto. Qui simus, nouerit ille
Per sceleris poenas. Nostro delebere, Nabal,
4.375   Quos temnis, ferro. Dirę petulantia linguę
Et tua tota domus tecum subuersa peribit
Et pecus omne simul." Post hęc accingit acuto
Ense latus reliquosque iubet iam tela parare


251. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ast ubi iam magno compelleret agmina motu
Inferretque uolens Sauli fera pręlia regi,
5.305   Dixit Dauidi: "Nunc te mea bella reposcunt
Ostendasque iubent, quantum uirtute feroci
Consilioque uales. Lateri te adiungere nostro
Decreui: tu certa meę custodia uitę,
Tu capitis tutamen eris. Dic turma tuorum
5.310   Se telis animisque paret pręstantibus ultro
Exiliumque tuum tandem seu uindicet armis,
Seu cupiat


252. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Maga ad Saulem
5.395   Hunc ergo mulier primum uenerata "Quid" inquit
"Ludere me uili uoluisti uestis amictu,
Vt, precibus commota tuis, quum carmina lege
Interdicta canam, sumas de crimine nostro
Supplicium captamque dolis sub Tartara mittas?
5.400   Nam scio te esse uirum, cui certe summa regendi est
Israhelitanam plebem donata potestas." — Saul respondet


253. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quam fidei socium suspectę. Fictus amicus
Tunc magis offendit, quum multum profore nobis
Speratur uirtusque patet male cauta periclo.
Et quanam ratione alia placare furorem
6.40   Iste sui poterit regis, nisi sanguine nostro
Et nisi cęde tua? Simul est utrumque timendum.
Quid non audebit, de quo cantare solebant:
'Saulis mille uirum percussit corpora dextra,
Mille autem decies Dauidis splendida uirtus?'


254. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ferro
Sublatumque caput secum sub ueste tulere
Hebronem regi Dauidi. Protinus illo
Conuento promunt manibus disecta cruentis
Ora palam. Simul "Ecce" aiunt "caput Isbosethi
7.385   Afferimus, nostro dudum mucrone recisum,
Qui tuus hostis erat, cuius mens emula regni,
O rex magne, tui te pellere sedibus istis
Tentabat, nunc bella ciens, nunc fraudibus utens,
Vt te sublato tribulum quoque sceptra


255. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Nonne ego te Saulis protexi semper ab ira?
9.350   Nonne meum numen semper seruire coegit
Israhelem Iudamque tibi? Victoria tecum
Nonne fauore meo certamine stabat in omni?
Addere et his uolui. Quare ergo numine nostro
Sancitas ausus dudum contemnere leges
9.355   Lęsisti externi genialia foedera lecti
Et, cuius fueras uxore potitus, in illum
Hostili gladio sęuisti? Te ille iubente
Hostibus obiectus,


256. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Tu, Nathane, simul, uenturi conscie fati,
Vngite uos illum diuino chrismate regem,
14.105   Increpitate tubis hilares et dicite:
'Viuat, Viuat rex Salomon!' Quem rursum moenibus istis
Reddite et in solio nostro residere iubete,
Vt pro me regnet sceptroque innixus eburno
Israhelitanam gentem regat, imperet unus
14.110   Omnibus, unius simul omnes iussa facessant."
His illi auditis, "Animo" dixere "libenti


257. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Quum sis pacis amans, non me, quia bella gerendo
Foedaui humano pollutam sanguine dextram.
14.355  Fac opus eximium, tanto fac numine dignum,
Hic ubi parua sedet moles altaris in aruo
Arreunę, dudum quod nostro est ęre paratum.
Ecce ego materiam summis de montibus omnis
Collegi generis, cariem spernentia ligna:
14.360  Ęrias cedros, hebeni noua robora fusci
Fraxineasque trabes, ingentia marmora, multas


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.