Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nostro

Your search found 1027 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 586-659:


586. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 767 | Paragraph | SubSect | Section]

ita etiam sequentes illustrationes tantum de eius benigna manu promptaque liberalitate expectarentur. 48 Singulari consilio Deus initio obscurius, postea clarius sua mysteria patefecit. Quod sicut admirari et sanctificare debemus, ita aliquid obscuritatis necessario prioribus obiecit. Nostro sane tempore, licet nulla nova ac immediata patefactio sit caelitus immediateque facta, nec ulla Bibliorum pars addita: tamen nemo intelligens ac studiosus veritatis negare potest, praesentem theologiam et Sacrarum literarum lucem prae omni vetustate, veluti meridiem prae aurorae luce


587. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligat Scripturas. Luc. 24. Ex illius plenitudine nos omnes accipere oportet. Hoc autem fit, cum eum fide agnoscimus et apprehendimus. 3 Spiritus sanctus est autor simul et explicator Scripturae. Ipsius est, nos ducere in omnem veritatem: Ioan. 16. Ipsius est Scripturam cordi nostro inscribere: Ierem. 31. Nam prophetia totaque Scriptura (teste Petro) non est proprii intellectus aut explicationis: sed sicut a Spiritu S. per prophetas proposita est, ita eiusdem lumine necessario explicari debet, 2 Pet. 1. 4 In Christo sunt omnes thesauri scientiae et


588. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

ad sinistram, vel in fide vel in moribus, aut ullis actionibus declinare. Iosuae 1. Deuteron. 5. Nam et summe sapiens est, ut solus veram viam noverit: et merito in hac sua domo, ut unicus summusque paterfamilias, audiendus est. 9 Cum convertimur ad Christum, tum tollitur velamen de nostro corde, et etiam de ipsa Scriptura: non solum quia illuminamur spirituali luce, sed etiam quia scopum et argumentum totius Scripturae tenemus, nempe ipsum Dominum IESUM cum sua passione et beneficiis. 2 Corinth. 3. Finis enim legis est Christus. Ille solus est illa margarita aut thesaurus:


589. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

salutem offert, alterum vero tantum indignissimis. Concordant vero hoc modo, quia alterum est superius altero. cedit enim Lex Evangelio, non tantum quia est doctrina inferior: sed etiam quia non potest suum effectum aut opus, nempe salutem hominum praestare: id tamen non suo, sed nostro vitio: Evangelium autem potest. Nec tantum cedit officio iustificandi et servandi genus humanum: sed etiam ei ultro ad ipsius functionem opusque perficiendum famulatur ac subservit, dum amisso vero ac


590. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

plane divinae, quae in Sacris tractantur, prorsus alienae et ab intellectu, ac veluti gustu captuque nostrae ruditatis et perversitatis etiam, facillime nos offendunt, ac a nobis contemnuntur. Cavendum igitur vehementer est, ne ad hunc offensionis lapidem impingamus, corruamus et pereamus, dum nostro gustui arridentem probatamque sapientiam cum Graecis (ut Paulus de eis ait) quaerimus, et divinae istius praedicationis aut doctrinae apparente stulticia offendimur. 32 Aristoteles initio suorum Nicomachiorum Ethicorum, disserit de auditore aut discipulo eius doctrinae: ut


591. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

dogmatum crebrum et accuratum exercitium. Sic et in Theologiae studio plurimum prodest viva praxis contritionis aut sensus proprii peccati, experimentum ac sensus remissionis peccati, seu iustificationis ac pacis cordis, efficaces consolationes verbi, testimonium Spiritus S. clamantis in corde nostro Abba pater, variae ac graves tentationes, crux multiplex, crebra invocatio et lucta fidei in orando, pugnando cum satana et duris rebus, sensus novitatis, et ardens assiduumque studium obediendi Deo, et pie vivendi, Rectissime igitur dicitur, Beatus vir qui tentatus fuerit. Qui non est


592. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 775 | Paragraph | SubSect | Section]

alioqui etiam profana ac impura scripta, quibus contristatur Spiritus S. in piorum pectoribus, et languescit fidei robur, ac refrigeratur verus et ardens Zelus. 51 Sit semper sermo noster verbi Dei sale conditus, ut tum nos ipsos, tum et alios aedificet. Nullus ergo sermo putris ex ore nostro exeat: sed qui est commodus ad aedificationem, ut et aliis gratiam afferat: Ephes. quarto ad Colossenses quarto. Simus denique semper parati ad reddendam rationem fidei nostrae: primae Petr. tertio. Hic sane profectus cumprimis ex hoc studio quaerendus, hauriendusque est. 52


593. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

id ei a patre datum fuerit, nisi fuerit theodidactus, nisi ei pater caelestis revelaverit, imo etiam nisi ipse potenter ad se traxerit: quia ille nimirum unicus fons verae Theologiae est, sicut et omnium aliorum bonorum: ab ipso igitur ardentissime flagitemus, ut ille suam legem ac noticiam cordi nostro, suo illo sacrosancto digito, nempe Spiritu S. inscribat, nobisque plenissimam cognitionem sacrosanctae Triados, eiusque mysteriorum clementissime largiatur. PRAECEPTA DE RATIONE LEGENDI SACRAS LITERAS, NOSTRO ARBITRIO COLLECTA AUT


594. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ille suam legem ac noticiam cordi nostro, suo illo sacrosancto digito, nempe Spiritu S. inscribat, nobisque plenissimam cognitionem sacrosanctae Triados, eiusque mysteriorum clementissime largiatur. PRAECEPTA DE RATIONE LEGENDI SACRAS LITERAS, NOSTRO ARBITRIO COLLECTA AUT EXCOGITATA. 1 In omnibus excogitationibus, conatibus et actionibus, praesertim gravibus, cum primis autem Sacris, utilissimum est divinam opem implorare, ut is omnem nostrum conatum et praeveniat inspirando, et adiuvet prosequendo, et denique finiat


595. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus excogitationibus, conatibus et actionibus, praesertim gravibus, cum primis autem Sacris, utilissimum est divinam opem implorare, ut is omnem nostrum conatum et praeveniat inspirando, et adiuvet prosequendo, et denique finiat benedicendo, aut felicem exitum incrementumque ac fructum labori nostro largiendo. 2 Cum autem ad omnes conatus oporteat afferre piam bonique propositi mentem: tum praesertim hic necessum est hoc unum cogitare ac in votis habere, ut cupias veram ac genuinam Sacrarum literarum sententiam assequi, qua velis ad gloriam Dei, et tuam aliorumque


596. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

ut inferiores quidam sacerdotes: tandem etiam incipit dicere de stabilitate eius sacerdotii, quod sit divino iuramento confirmatum. 9 Aliquando etiam, ut non sit figurata oratio, est nihilominus obscura, vel ob res minus notas: vel etiam ob sermonem aut intricatum, aut alioqui a nostro more loquendi nimium alienum: cuiusmodi nobis necessario multa in Sacris literis sese offerunt, utpote iam olim et a gente linguaque remotissima a nostra conscripta: ubi non raro expedit magis in mentem quam in verba Scriptoris respicere. Cum enim nobis constat, quid in toto eo libro agat


597. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

veteribus, quia tum pleniorem mysteriorum Dei patefactionem continent quam veteres: tum etiam magis perspicuo apertoque sermone ea omnia docent, quae illi typis ac variis involucris delineaverant, et quasi involuta proposuerant. Haec nunc de varia distinctione Sacrarum literarum nostro nomine dixisse sufficiat: quandoquidem extant Iunilii vetustissimi patris libri duo de hac materia, titulo de partibus divinae legis, quos huic operi ad verbum adiiciam, paululum tantum immutatis, aut potius sublatis illis puerilibus interrogationibus, quibus sententiae distractae sunt, ut


598. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod attinet ad demonstrationes, recte quidem in rebus humanis aut creaturis ex ipsarum rerum natura ac cohaerentia, principiisque earum ac primis hominis de eis noticiis, et denique ex usu et experientia demonstrationes quaeruntur: at in scientia de Deo, quis melius rem tantam, et adeo ab omni nostro sensu ac captu remotam novit, quam ipsemet Deus? Nemo enim novit patrem nisi filius, et cui volet filius revelare. Nemo etiam novit filium, aut ad eum venit, quam pater, et quem pater intus docendo ad eum traxerit. Quare pater caelitus misit filium de omnibus edoctum, ut is ineffabilia


599. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Nunc qui volet explicare, non accersat allegorias: sed hanc causam seu literalem sensum de sacerdotio Christi referat ad Locos communes, et de his ordine dicat, iuxta Dialecticae praecepta: Quid sit sacerdotium, quid effecerit Christi sacerdotium: Quod nostra iustitia, nostris victimis, nostro cultu, non possimus placare Deum: sed Christi sacrificio placatus, donet nobis iustitiam, pacem, vitam aeternam. Hoc modo literalis sensus illustratus, per definitionem sacerdotii, magnopere iuvat bonas mentes. Ac in locis communibus delectus adhibendus est, ubi ad Evangelium referenda res


600. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt: secundo iuxta allegoriam, id est intelligentiam spiritualem: tertio, secundum futurorum beatitudinem. Idem ad Hedibiam: Praecipitur nobis, Solomone dicente, Tu autem describe ea tripliciter in consilio et scientia, ut respondeas verbum veritatis, his qui proponunt tibi. Triplex in corde nostro descriptio aut regula Scripturarum est. Prima, ut intelligamus eas, iuxta historiam: secunda, iuxta tropologiam: tertia, iuxta intelligentiam spiritualem. In historia, eorum quae scripta sunt ordo servatur. In tropologia, de litera ad maiora consurgimus: et quid quid in priori populo


601. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in redargutionibus, acer, instans, premens, urgens conspiciatur, nusquam vel latum digitum de iure suo decedens, tantisper dum causam semel susceptam quo cupit deduxerit. Quapropter quod Graeci de Pericle dicere solent, eum fulminare, tonare, et totam commovere Graeciam: id nos multo iustius de nostro dicemus Paulo, qui vere fulmina et tonitrua sua oratione ciebat, quae in universa Asia atque Europa, imo toto orbe, quam late patet, exaudita sunt: et hodie quoque adhuc vox eius apud nos per Dei gratiam, magnificum quiddam sonat, omnibusque seductoribus infestissima ac plane intolerabilis


602. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

autem tractationis absolutissima exempla videre licet primum in Prophetarum et Christi Apostolorumque concionibus, quas certe ad plebem atque imperitam multitudinem esse habitas, non est obscurum: deinde in Homiliis, id est familiaribus sermonibus Origenis, Basilii, Nazianzeni, Chrysostomi: et nostro tempore cum in aliorum multorum concionibus, tum Lutheri (unus hic inter omnes principatum obtinet) et similium. In quibus sane orationibus multa accommodata sunt eruditis, plurima imperitae multitudini, omnia vero universis: quandoquidem universis prodesse, pii authores studuerunt. Sed de


603. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 836 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacrae, hi libri integri numero et authoritate: aliud cum istis est nihil comparandum: quicquid extra hos fuerit, inter haec sancta et divina nullatenus est recipiendum. TERTULLIANUS LIB. DE PROSCRIPTIONE HAERETICORUM. Nobis nihil licet ex nostro arbitrio indulgere: sed nec eligere, quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus autores, qui nec ipsi quicquam de suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignarunt. Itaque si angelus de caelo aliter


604. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 841 | Paragraph | SubSect | Section]

scripta sunt, non convenirent: profecto auderent multi in Psalmis spiritaliter dictum existimare, putarentque nos quasdam commentitias assertiones et ementitas interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid ac profundius caeterorum sensu intellexisse: perinde quasi nos sensui nostro, ea quae scripta sunt, coaptemus, et non magis ex his quae scripta sunt, sensum legentis et solicitae intelligentiae consequamur. Scriptura enim legis manet, atque est anterioribus, quam adesset Dominus in carne, temporibus consummata a prophetis, audita a Iudaeis, pertractata a regibus,


605. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 844 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc tantummodo praedicat, quod habetur in lege. Neque enim potest mens humana detrectare, quod sapientia divina dictat. Sic enim ait Salomon: Ne addas ad verba Dei, neque detrahas inde. TERTUL. IN LIB. DE PRAESCRIPT. HAERETI. Nobis nihil licet ex nostro arbitrio indulgere: sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus authores, qui nec ipsi quicquam de suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter rationibus assignarunt: itaque etiamsi Angelus e caelo aliter


606. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

3.

EXPLICATIO. Prius per Prophetas Dominus, deinde per seipsum, postea per Apostolos, quantum satis esse iudicavit, locutus, etiam scripturam condidit, quae Canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis. Nam ea quae remota sunt a sensibus nostris, quae nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus, eisque credimus, a quorum sensibus remota esse vel fuisse non credimus. Sicut ergo de visibilibus quae non vidimus, eis credimus, qui viderunt, atque ita de caeteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his


607. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

Sicut ergo de visibilibus quae non vidimus, eis credimus, qui viderunt, atque ita de caeteris, quae ad suum quemque sensum corporis pertinent: ita de his quae animo ac mente sentiuntur: quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde et sententia vocabulum accepit: hoc est, de invisibilibus, quae a nostro sensu interiori remota sunt, his nos oportet credere, qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt, vel manentia contuentur. Ad sanctas Scripturas si admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Nulla ergo mendacii suspicio admittenda est.


608. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 866 | Paragraph | SubSect | Section]

populum post eum ire, dixerunt: Quando morietur, et peribit nomen eius? Id est, cum occiderimus eum, iam nomen eius non erit in terra, neque seducet aliquos mortuus. Mortuus est, et non periit nomen eius: sed seminatum est nomen eius. Glorificato ergo Domino nostro Iesu Christo, coeperunt multo magis, multoque numerosius credere in illum, et coeperunt membra eius audire, quod caput audiebat Hinc ergo Diabolus persecutiones in Ecclesia concitavit ad perdendum nomen Christi: nisi forte putatis, fratres. quoniam illi pagani, quando saeviebant in


609. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 869 | Paragraph | SubSect | Section]

et sunt, et dicuntur. Gregor. Nazianz. lib. 5. Theologiae.

EXPLICATIO. Horum exempla sunt, Deus cum affectibus non sit obnoxius, sacra tamen Scriptura irasci illum, dormire, sedere, ambulare dicit. Ergo totum hoc genus cum non sit, affingitur ei. Nam pro nostro captu nostra nomina ad res divinas traduximus. Quaedam cum sint, non dicuntur, sed colliguntur. Quaedam nec sunt, nec dicuntur: ut Deum esse malum. Quaedam et sunt et dicuntur: ut Deum esse, et esse misericordem. Non omnium librorum sacrae Scripturae tractatio omnibus aetatibus


610. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 873 | Paragraph | SubSect | Section]

autem Deus dicitur, sicut ad Moysen dicitur: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. unde Paulus Apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum sunt patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Qui enim nuncupative dicitur, Deus inter omnia: qui vero essentialiter, Deus super omnia. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo,


611. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | Section]

motus animi, qui non satis articulate exprimuntur: qui interiectiones vocantur. Participia sunt quasi quaedam nomina, et rem et motum in tempore simul indicantia. Porro, pronomina sunt quasi quidam vicarii nominum: res enim et ipsa notant. Sed hoc forte dicet aliquis alienum esse a nostro instituto. Quare ad ipsas iam partes orationis accedamus. DE NOMINE. Solent Hebraei, sicut et Graeci, et veteres Germani, propria nomina significantis, attribuere personis et etiam locis, quae vel aliquem singularem ipsorum casum, aut statum


612. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 899 | Paragraph | SubSect | Section]

subiecto, partim per adiectiva, partim per substantiva vel in genitivo posita, vel aliis rationibus adiungunt: ut Rom. 1, Paulus servus IESU Christi, vocatus Apostolus, segregatus ad Evangelion Dei. Hic tria Epitheta audimus, et mox: De filio suo genito ex semine David, definito filio Domino nostro, etc. et mox: Omnibus existentibus Romae dilectis Dei, vocatis sanctis. 26 Dicunt vero Grammatici, Epitheta aut distinguere, aut minuere, aut augere. Luminaria magna, luminare maius, et luminare minus: tum distinguit ea luminaria ab aliis, tum auget: alterum auget,


613. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

Esa. 66. Aethiops Psal. 7, pro pessimo. Sic alibi Amorrhaeus, Ezech. 16. Amalekita, Philistaeus, princeps Sodomae, Esa. 1. 41 Nomen significans effectum, ponitur pro causa, et contra: ut, auditus pro voce, sermone, doctrina aut fama. Esa. 53, Quis credit auditui nostro. Sic et Habacuc 3. Item in Evangelistis, auditus pro rumore. Contra et causa pro effectu: ut, iudicium pro poena, aut etiam liberatione. Sic et ira pro poena. 42 Nomina noticiae, pro rebus earum ponuntur, et contra. de quo postea. Rom. 7, Sine lege vivere, pro sine legis


614. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 902 | Paragraph | SubSect | Section]

ignis, nihil refert utrum in adiectivum resolvas. 57 Aliquando duo nomina per regimen constructa necesse est in exponendo simpliciter invertere: ut id regatur quod regebat, et non In adiectivum resolvere: in quo est quaedam species Hypallages: ut Eph. 4, Nullus sermo corruptus ex ore nostro egrediatur: sed si quis est bonus in aedificationem usus, ut det gratiam auditoribus: clarior et melior sensus videtur fore, si dicas, Sermo bonus ad usum aedificationis, id est qui aedificet: nisi malis exponere, Sermo bonus ad promotionem praesentis alicuius negotii aut utilitatis. Verum


615. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 922 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare ut sententia quasi expleatur, magisque perspicua reddatur, mediis aliquibus vocibus aut sensibus supplenda, et veluti sarcienda est: ut Proverb. 10, Labia norunt scientiam, pro, secundum perceptam scientiam loquuntur. Gen. 31, Comedit argentum aut precium nostrum: id est, cibum nostro precio aut argento pro nobis accepto comparatum. 1 Thess 1, Fides vestra erga Deum ubique exiit: id est, fidei rumor, laus, praedicatio. Comedere de arbore, Gen. 1 et 2 et Isa. 1, Terram vestram alieni coram vobis comedunt: pro, fructibus terrae vestrae fruuntur. Gen. 3, In sudore


616. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

expostulat cum eo, cur permittat bonos a malis opprimi: Iustus es tu Domine, si contendero tecum: attamen loquar tecum iudicia. Quare via impiorum prosperatur, et felices sunt praevaricantes praevaricationem? Quartum genus permissionis est, cum aliquid iniusti concedimus alicui, non quidem ex nostro iudicio aut voluntate, sed eius obstinatae malitiae et quasi furori id dantes: ut, Qui iniuste agit, iniuste agat adhuc: qui sordet, sordescat adhuc, etc. Apoc. 22, non est quidem vera permissio, sed est quasi quidam modus loquendi. Sicut solent irati patres perditis filiis


617. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

Corinthios facit iudices suae ataxiae. Sic etiam praecedente capite: Iudicate vos, quod dico, quae tamen sunt concessioni valde vicina. Aliqui volunt esse communicationem, cum consilia actionesque nostras cum adversario aut iudice communicamus, ac ipsius sententiam factumque, si nostro loco esset, cognoscere cupimus. Est et aliud communicationis genus, cum se doctor increpans auditores illis admiscet: quod fit plerunque leniendae invidiae gratia, dum quasi partem quandam culpae in se recipere, ac semet quoque obiurgare videtur. Hoc multum utitur Scriptura, et


618. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

Paschalis, Summus sacerdos, Tabernaculum, Serpens suspensus, et similia innumera exprimunt Christum: eductio populi ex Aegypto, redemptionem generis humani: vagatio per desertum, vitam Christianam in hoc mundo. 8 Exemplum est plerunque, cum alienum aliquod factum aut dictum casusve nostro simile aut dissimile proponitur, aut alioqui aliquid alicui nostrae Regulae descriptioni aut ideae correspondens, quo id illustratur. Sic Christus producit pro exemplo inconstantiae in vera pietare uxorem Loth, Lucae 17. et Iacobus Heliam, ut declaret efficaciam precum. 9


619. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

ignorantiam, oblivionem, et quae eius sunt generis, attribuere solet. 2 Sunt vero haec omnia Scripturis usitata, non quod sic se res habeat, uti verba sonant (est quippe Deus incorporeus, inconspicuus, et membrorum expers: ex quo etiam sequitur, nec stare, nec sedere, nec ambulare, nostro more eum posse: omnium vero minime obnoxius est ullis affectibus) sed quod per tales locutiones ex nostris rebus sum ptas, multo clarissime, quae sit Dei bona malave seu irata erga nos voluntas, et quomodo eiusdem voluntatis effecta ad nos permanent, demonstretur. Incomprehensibilia namque


620. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

demonstretur. Incomprehensibilia namque sunt Dei opera et actiones: neque nos assequi aliquid de iis possemus, nisi sacra Scriptura iis uteretur loquendi de Deo formulis, quae rebus humanis propinquae sunt. Itaque Spiritui sancto Scripturarum authori placet propter captus nostri imbecillitatem nostro more balbutire, et blandius, humiliusque, quam maiestati tantae convenit, nobiscum per signa et verba agere. 3 Ut autem quivis rectius iudicare, necnon apposite interpretari locutiones istiusmodi valeat: nos exempla nonnulla subiiciemus, quibus adiunctae erunt interpretationes:


621. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 963 | Paragraph | SubSect | Section]

est ei qui Scripturarum tropis et phrasibus paululum assueverit, ex orationis serie rectam illarum colligere interpretationem. Anthropomorphitae haeretici, ignoratione huius regulae et commodae interpretationis, dilapsi sunt in foedum errorem, suspicantes omnia revera sic in Deo accipienda, quasi nostro more corpore praeditus, ea ipsa perageret quae locutiones Scripturae crasso more significant. Contra quos apposite dictum est ab Augustino, epistola tertia ad Paulinam: Quae de membris assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis huius formam et figuram nos esse crederet similes


622. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 981 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

16. Quicquid ligaveritis in teris, erit ligatum in caelis: et quicquid solveritis in terris, erit solutum in caelis. Item Ioan. 20, Quorumcunque remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorumcunque retinueritis, retenta sunt: scilicet agendo secundum meam vobis datam commissionem, non pro nostro libitu aut libidine: et secundum meam doctrinam, praedicando Evangelium, seu per synceram Evangelii praedicationem. Matth. 25, In cathedra Moysis sedent scribae et Pharisaei: omnia ergo, quaecunque iusserint servare, servate et facite: scilicet, omnia ea quae cathedrae Mosi genuina sunt,


623. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 991 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quare ut sententia quasi expleatur, magisque perspicua reddatur, mediis aliquibus vocibus aut sensibus supplenda ac veluti sarcienda est. ut Prov, 10. Labia norunt scientiam: pro, secundum agnitam perceptamve scientiam loquuntur. Gen. 31, Comedit argentum aut precium nostrum: id est, cibum nostro precio aut argento pro nobis accepto comparatum. 2 Cor. 7, Estis in corde nostro ad commoriendum: id est, adeo diligimini a me ex animo, ut sim paratus etiam mori vobiscum. 1 Thess. 1, Fides vestra erga Deum ubique exiit: id est, fidei rumor, laus, praedicatio. Comedere de arbore, Gen.


624. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 991 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vocibus aut sensibus supplenda ac veluti sarcienda est. ut Prov, 10. Labia norunt scientiam: pro, secundum agnitam perceptamve scientiam loquuntur. Gen. 31, Comedit argentum aut precium nostrum: id est, cibum nostro precio aut argento pro nobis accepto comparatum. 2 Cor. 7, Estis in corde nostro ad commoriendum: id est, adeo diligimini a me ex animo, ut sim paratus etiam mori vobiscum. 1 Thess. 1, Fides vestra erga Deum ubique exiit: id est, fidei rumor, laus, praedicatio. Comedere de arbore, Gen. 1. 2. Isa. 1, Terram vestram alieni coram vobis comedunt. pro, fructibus terrae


625. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

naturalibus, sed et accidentariis, accersitis ac externis: ut sunt quae veniunt a mille artifice adversario, a vetere Adamo et mundo. Sunt etiam illae tum nativae tum externae sacrarum rerum articulorumve ac capitum circumstantiae ita et ignotae ac plane peregrinae et etiam obscurae difficilesque nostro intellectui, ut eas nobis singillatim exponi valde opus sit, ac propemodum necessitas postulare videatur, ut quot voces proferuntur, tot mox singularum definitiones interdum adhibeantur, dum singulae nostrae caecutientis intelligentiae culpa suam declarationem flagitant. Huc


626. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

[5] propter spem repositam vobis in caelis, [5] quam audivistis per sermonem veritatis Evangelii praesentis in nos: 5 sicut et in toto mundo fructificat, quemadmodum et in vobis, [6] ab ea die qua cognovistis gratiam Dei in veritate: 7 sicut didicistis ab Epaphra dilecto conservo nostro, [7] qui est fidus minister Christi pro vobis, [8] qui etiam nobis indicavit dilectionem vestram in spiritu: [9] ideo etiam a qua die audivimus, non cessamus gratias agentes pro vobis et orantes. Hic videmus primum esse gratiarum actionem: deinde ab ea fieri digressionem ad causam


627. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut tanto magis haec figura sermonis agnoscatur: Vox clamantis in deserto: α Repurgate viam β Domino: α Rectam facite in solitudine semitam β Deo nostro. α Omnis vallis elevabitur, et omnis mons atque collis humiliabuntur: et quod curvum est, erit rectum, et quae aggeribus tument, in planiciem redigentur. β Et revelabitur gloria Domini, videbitque omnis caro pariter,


628. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo IESU Domino nostro. Ad Galatas autem, quamvis tota ipsa epistola submisso dicendi genere scripta sit, nisi in extremis partibus, ubi est eloquium temperatum: tamen interponit quendam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis, qualia sunt in iis quae modo posuimus, non posset


629. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

Palaestinae episcopus Eusebius: Venerabiles, inquit, et vere Deo digni Apostoli Christi, cum essent in omnibus puritate vitae et animi virtutibus clari, non magni pendebant sermonis ornatum, quippe in quibus anima erat divinis ornata virtutibus, simul et signorum gratia, quae eis a Domino nostro IESU Christo concessa fuerat, confidentes, non in suasoriis humanae sapientiae verbis summam praedicationis Dominicae collocabant: sed in ostensione Spiritus et virtute, per quam mirabilibus consummatis, et verborum suorum fide facta, universo orbi regni caelorum scientiam tradiderunt: parvi


630. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1034 | Paragraph | SubSect | Section]

et Metaphoram: ut, Cor lapideum, adamantinum, cervix ferrea, frons aerea. Talis est illa brevis descriptio Nabalis post auditum iam praesens periculum, imminens a Davide: Et mortuum est cor eius in medio eius, et ipse factus est in lapidem. Multo hoc significantius est, quam si diceretur nostro more: Valde perterrefactus est, et attonitus redditus. Movent Apostrophe et Interrogationes, quia vivum quid sunt, et simul commotum animum indicant, et denique in motu existunt, praesertim si simul sint Apostrophe et interrogatio: ut Rom. 14. Tu quis es, qui condemnas alienum


631. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

in omnes sanctos: propter spem sepositam nobis in caelis, quam prius audistis per sermonem veritatis, id est Evangelii, perveniens ad vos, sicut et in totum mundum: et fructum profert, sicut apud nos quoque: ex quo die vere cognovistis Dei gratiam, sicut et didicistis ex Epaphra dilecto conservo nostro, quomodo est fidus pro nobis minister Christi, qui et declaravit nobis vestram in spiritu charitatem: propterea et nos ex quo die audivimus, non desinimus pro vobis orare, et petere ut impleamini omni agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intelligentia spirituali incedere vos, sicut


632. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1068 | Paragraph | SubSect | Section]

et per hanc quasi corporis contritionem vera animi contritio indicatur. Verum quoniam externa illa poenitentia et moesti animi signa simulare et facile est, et persaepe lucro sum, rem autem ipsam poenitentiae praestare perdifficile: ideo et Iudaei olim, et tempore Christi Pharisaei, et nostro monachi plane inania quaedam externaque et hypocritica signa, sordidum videlicet vestitum, inclinatum caput, et similia pro reipsa, id est, vera animi conversione amplexi sunt, quibus tantum simularunt dolorem et poenitentiam commissorum delictorum. Atque id quidem in papatu adeo invaluit,


633. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1068 | Paragraph | SubSect | Section]

actiones transmutarunt, et totam pietatem tantum in externis quibusdam actionibus et gestibus sitam esse existimarunt. Deinde quoniam erat adiuncta promissio de remissione peccatorum, eiusmodi locis de poenitentia concionantibus, nec erat additum, quod ea remissio ex merito Christi, non ex nostro contingeret, et quod sit fide accipienda: nec cogitabant homines insulsi, loca illa cum aliis de gratuita remissione peccatorum per Christum conferenda esse: ideo illam promissionem, non tanquam gratuitam remissionem peccatorum propter Christum, fide accipiendam: sed tanquam praemium seu


634. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic locutio, Iustitia Dei, qua salvamur, non significat legalem eius iustitiam, qua bonis bene, et malis male facit: sed qua gratis peccatores credentes, condonando eis peccata, servat, Rom. 1, 3, et alias saepissime vocatur eadem iustitia, donum Dei, ut Rom. 5 diserte: adeo est diversa a nostro merito. Sic cum Zacharias cap. 9, et Matth. 21 de Christo dicit: Ecce rex tuus venit tibi iustus: non est intelligendum legaliter de severa eius iustitia, sed de gratis iustitiam donante aut vivificante. Eodem sensu dicitur Meschias venturus armatus iustitia,


635. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

debiti, Lucae 7. Non praecedit ergo condonationem debiti, ut fides. Est ergo fides initio sine bonis operibus actu praesentibus. 5 Ex charitate Dei erga nos oritur nostra charitas erga ipsum, non contra, 1. Ioan. 4. Sensus autem charitatis et favoris Dei est tunc demum in corde nostro, cum iam iustificati fide pacem habemus, cumque etiam donati Spiritu S. agnoscimus Deum esse nobis patrem propitium, clamamusque Abba pater. 6 Filius Dei venit, ut peccatores salvos faciat, Deus iustificat impium, et non operantem: Rom. 3, 4, Ergo in iustificatione revera non


636. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

semper inde ab initio habere actu ipso bona opera aut virtutes: sed tamen revera fides non est proxima causa aut mater bonorum operum, seu virtutum: verum hac demum ratione efficit illa, quod per fidem post iustificationem accipimus Spiritum sanctum, qui tum virtutes aut bonas qualitates in corde nostro generat aut plantat, nos renovans, et ad bona opera condens, quo ea bona plantula faciat bonos fructus: tum etiam nos perpetuo regit et excitat vivos faciens, ducens in omnem veritatem, suggerens omnia


637. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1101 | Paragraph | SubSect | Section]

Ierosolyma conscensurum esse. Nam is collis Ierosolymae ad Aquilonem est: sed frustratus sua spe prius in infernum praecipitatus est. Sic nimirum crebro accidit persecutoribus, ut dum semper plus ultra in oprimendis piis furere conantur, perdente ac conterente eos ut testacea vasa Meschia regeque nostro cum Pharaone, plus infra praecipitentur. Quod vero hactenus dixi de illustratione sacrarum Literarum ex natura caeli, aeris, conditione locorum et rerum, in illis existentium, ac moribus hominum, et denique locorum situ: ita ad totas sacras Literas accommodandum intelligo, ut non


638. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

et Historicos gentilium scriptores, ad sacrae Scripturae cognitionem, praesertim in iis dictis, ubi aliqua locorum mentio fit. Debuissent forte etiam descriptiones integrae omnium animalium, herbarum, arborum, gemmarum, et similium rerum, quarum fit mentio in sacris Literis, nostro huic Operi inseri: sed excrevisset Opus in ingentem molem, et nota sunt loca authorum, ut Plinii, Aristotelis, Theophrasti, Dioscoridis, et aliorum, unde ista recte peti possunt. Indicant etiam tales descriptiones diligentiores interpretes. Naturae profecto peritissimi fuerunt Prophetae, et


639. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

scrutari, nostrum non est: nobis illud tantum liquere debet, iustum esse Dominum, iustaque iudicia eius, eumque omnia recte et sancte facere. DETRACTIO VELAMINIS. Sicut porro velamen duplex est, externum in lege, et internum in corde nostro: sic etiam duplex est eius detractio. Nam primûm fit detractio, addita clariore expositione legis: deinde et divina illuminatione, mentis nostrae caecitas illustratur, ut videre et percipere illam diviniorem doctrinam possit: sicut legimus Christum apperuisse Scripturas, et illuminasse


640. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

promissionis simul operum et gratiae: et utra doctrina superior ac architectonica aut inferior sit, utrave alteri cedere eamve interpretari debeat, et quomodo alterutra alteri subserviat, potissimum divus Paulus post Christum illustravit. Sine quo lumine tota Scriptura ipsissimae tenebrae nobis, nostro sane vitio, fuissent, ut experientia nos in tenebris Papatus docuit. Ut vero eo magis Paulus verum usum ac primarium finem legis ostenderet, et simul impossibilitatem legalis iustitiae declararet, detracto velo eius faciei monstrat, quam acute, quam procul, austere ac severe ea


641. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

vitae quidam recte dixit, nostros oculos ad veritatem, tanquam noctuarum ad meridianam lucem caligare: multo profecto magis id in rebus divinis, nobis corruptissimis hominibus optimo iure tribuendum fuerit. Dicamus igitur iam de alterius velaminis detractione, quod oculis cordique nostro inhaerere Paulus affirmat. Prius tamen aliqua de illo ipso interno velamine dicturi sumus. Quale porro et quantum sit hoc velamen, subinde in originalis corruptionis et liberi arbitrii expositione prolixius agitur. Dixi aliquid de eo et ipse supra, dum subinde per occasionem ostendi longe


642. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

ducis nostri, id est humanae rationis, tanto securiores maiorique impetu eam sequentes ferimur, et in errores caeci velatique cordis ac cogitationum nostrarum periculosius ruimus ac impingimus, veluti caeci caecum ducem sectantes. Haec de priori modo detractionis velaminis cordi nostro impositi, quae fit externa, sed tamen vera, pia ac perspicua verbi Dei instructione, et admonitione de interioris oculi nostri caecutientia. Altera detractio velaminis nostri est, quam Deus intus in corde suo sancto Spiritu peragit, illuminans mentem ac internos eius oculos,


643. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1114 | Paragraph | SubSect | Section]

inculcat, apud Deum esse copiosam redemptionem et propitiationem, non in pecudum sanguine et sacrificiis: quia ibi apud Deum erat illa vera victima, verus sacerdos, aut verus persolutor debitorum: illeque verus agnus Dei, vere peccata mundi tollens, et iam inde a condito mundo, translato in se nostro ingenti debito, imputative mactatus et oblatus. 14 Ioannes quoque evangelista diligenter hanc translationem verae vitae ac lucis, a victimis ad illum apud Deum existentem mediatorem illustrat et celebrat. Dicit enim, Mosen quidem dedisse legem, ceremonias ac sacrificia: sed veram


644. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

Hasce meas tres sequentes oratiunculas aliquando pro more in Academiis propositas, ideo volui reliquis opusculis inserere, quia multa partim de lingua Hebraea, partim de natura versionum, ac etiam Sacro volumine et forma theologici studii, continent: quae nequaequam aliena sunt a nostro instituto. Quod si non ratione materiae aut rerum quae tractantur in eis, huc referri possent, at certe ratione finis aut scopi huc omni iure pertinerent. Hortantur enim Lectores ad studium Sacri sermonis, et sedulam lectionem ac cognitionem Sacri voluminis: quod vel maxime toto hoc Opere


645. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

quae iam in solo hoc libro habentur, prava interpretatione aut intellectu corrumpere coguntur: ut ita revera Hebraeam linguam nostri temporis Iudaei ignorent. Hasce ingentes utilitates, et multiplicem necessitatem cognitionis linguarum cum anim adverterent eruditi et graves viri nostro seculo et iam olim, vehementer urserunt et hortati sunt iuventutem, ut graviter in cognitionem linguarum incumberet. Contra autem seductores Pontificii, quibus expedit veritatem religionis obscurari, et vulgus Christianorum, quin et ipsos literatos in extrema inscitia detineri, omni studio


646. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

sed semper non pauca supersint, quae in ipsis fontibus volentes nolentes relinquere coguntur, quaeque illic sint diligentius cognoscenda ac examinanda. In profanis authoribus multo maior libertas est styli, multo etiam maior sententiarum reddendarum facilitas: multo denique est sermo nostro, quod ad totum scriptionis habitum attinet, vicinior. Et tamen quae unquam Latina aut etiam vulgarium linguarum versio extitit, ubi non utile fuisset subinde ipsos fontes inspicere, imo ubi etiam non saepe versor a tota sententia aberraverit? In communi vita ac quotidianis


647. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

si nos vicissim tanti Domini ac servatoris agnoscendi ac celebrandi gratia, tres illas linguas addiscere non dignamur. Non sane dubium est, Deum cum sanctis angelis, totaque caelesti Ecclesia vehementer nostro linguarum studio delectari: cum adeo nos cupidos esse cognoscendae eius voluntatis cernit, ut etiam exoticas linguas, atque adeo eam ipsam, qua primum ille sese nobis, suamque voluntatem proposuit ac declaravit, addiscere conemur. Quid vero turpius magis ve nefarium doctori ac


648. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1167 | Paragraph | Section]

traditionum fabulas. Hieronymus super Matth. cap. 32, Quod de Scripturis non habet authoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur. Idem 24. quae. 1. Can. Non adferamus. Non adferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, pro arbitrio nostro, dicentes: Hoc grave est, hoc leve est. Sed adferamus divinam stateram de Scripturis sacris, tanquam de thesauris Dominicis. Cyprianus sermone de Baptismo Christi: Hoc natura, hoc ratio, hoc (Domine) verbi tui clamat authoritas, hoc ex ore tuo audivimus: hîc invenit


649. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1171 | Paragraph | SubSect | Section]

ut nihil non ab illis eximiis dictum vel sine omni diiudicatione, vel etiam contra conscientiam comprobent. Quae duo ingentia mala si non caveantur, plurimum periculi sunt in synodo veritati allatura. Ut igitur eis aliquo modo obvietur, ac resistatur, dicendum est de quibusdam regulis, nostro iudicio, veritati utilibus, quae nobis iam decidunt. De aliis proculdubio alii sapientiores monebunt, et de aliquibus forte in re praesenti de communi consensu deliberabitur et statuetur: tametsi de omnibus prius statui multo tutius commodiusque foret. Primum, tota actio omnesque


650. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

LATERANENSIS AD Concilium Tridentinum, Dilingae Anno 1563. impressa, de Papae, Traditionum, Consuetudinum et veterum Patrum ac Ecclesiae supra Scripturam authoritate. Pariter eodemque modo in restituenda Religione, sacrorum Codicum germana intelligentia, quae hoc nostro seculo apud tot nationes et regna, apud tot etiam eruditissimos viros tam impie depravata est atque corrupta, operaeprecium ac summe necessarium esse ducimus, ad illorum (id est Patrum, aut Scriptorum) decreta confugere, illorum sententias perscrutari, qui Christianam religionem tam


651. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

a suo institutore Christo, in rebus tam magni momenti: id quod nefas est de tanta providentia sentire. Nam quod dicunt, Scripturam seipsam exponere, etsi verum sit in multis locis: possunt tamen se offerre contentiones, in quibus Scripturae loci, quae adduntur ab adversis partibus, sint inaequali nostro, vel aequaliter obscuri: et locus qui adducitur ad expositionem alterius, non semper adeo clarus, ut ob oculos ponat dilucidam illius loci, de qua dubitatur, intelligentiam. Possunt etiam esse loci singulares eiusmodi, ut similes illis in Scripturis non inveniantur, quibus exponantur.


652. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

habet, quia atramentum est sic vel sic delineatum: sed quia divinum sensum atque doctrinam Dei in se continet, ipsamque multoties usqueadeo reconditam, ut per divinam traditionem, et Ecclesiae sensum declarari desideret. Nam quid obsecro sibi vult, quod ultimo Lucae legimus de Christo redemptore nostro, qui solus clavem David habet, ut librum septem sigillis clausum aperiat: cum post resurrectionem discipulis suis, per quos volebat Scripturam cibaria fidelibus administrare, sensum earundem aperuit et reseravit, nisi traditionem intelligentiae eius, illis impertiri velle, per quam citra


653. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

pater, vel severus iudex? Quomodo item in sua precatione Amen dicet, qui dubitabit an sit exauditus (quod ea vox valet) aut non? an a Deo remissionem peccatorum impetraverit, aut non? Quomodo spiritus Sanctus in eorum pectoribus clamabit, Abba pater? Quomodo etiam testimonium praebebit spiritui nostro, quod filii Dei simus? Sic uno hoc decreto universam pietatem evertunt: et simul Deum promittentem mendacii arguunt: et Christum, tanquam ministrum, non abolitorem peccati, summa contumelia afficiunt. Non defuerunt autem, qui huic blasphemo errori in synodo repugnaverint: ut


654. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1203 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Christianum hominem ei addictum esse: quin etiam tandem iubendam esse tacere, et audiendas spirituales cordis nostri revelationes: sicut et singulare organon satanae Stenckfeldius, impuro ore verbum viventis Dei allatrat et lacerat. Dominus Iesus, qui ad hoc ipsum caelitus a suo ac nostro benignissimo patre missus est, ut opera diaboli destruat, eiusque caput sub pedibus nostris conterat: quique secundum Pauli prophetiam, suum istum summum hostem et satanae primogenitum, Antichristum Romanum, spiritu oris sui conficiet, et praesentia sua abolebit: pergat eum porro, ut


655. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et mendax esset, praesertim cum semper tam multos adversarios habuerint, cuius historiae aut refutationis aliqui scriptores certe adhuc meminissent, etiamsi ipsa non amplius extaret. 24 Paulus dicit Spiritum S. clamare in piorum cordibus Abba pater, et testimonium praebere spiritui nostro (ut et prius dixi) quod filii Dei simus, istam nostram Religionem sequendo. Plurimi prorsus hoc testimonium faciendum est, quod est omnipotentis Dei, quodque omnis totius mundi sapientia prorsus ignorat. Pii vero id sensibiliter in corde suo sentiunt, et de eo vehementer laetantur et


656. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1210 | Paragraph | Section]

CLAVIS SCRIPTURAE TRACTANTUR. De ratione cognoscendi Sacras Literas. Tractatus I. 1 Causae difficultatis Sacrarum literarum. ibidem. Remedia 4 Regulae cognoscendi Sacras literas ex ipsis desumptae 5 Praecepta de ratione legendi Sacras literas, nostro arbitrio collecta aut excogitata 13 De variis difficultatibus in verbo, phrasi, sententia, aut toto habitu orationis 16 De conciliatione pugnantium dictorum 23 De loquutionibus et vocibus, ad ingenium naturamque hominum et locorum alludentibus 26 De


657. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1218 | Paragraph | Section]

Sic erit et resurrectio 188 2. Cor. 2. Ideo scripsi, ut cognoscerem probationem vestri 258 4. Quod si velatum est evangelium nostrum, in pereuntibus velatum est 258 5. Deus erat reconcilians mundum 161 Neminem novi 184 7. Estis in corde nostro 228 10. Hoc autem oro, ne cum praesens adero, etc. 191 11. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia in hac substantia gloriae 265 Quod si etiam sim rudis sermone, sed certe non cognitione 291 Sustinetis si qui vos


658. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1243 | Paragraph | Section]

author 313 temperantiae exemplum Ioseph 72 templum Dei quomodo efficiamur. ib. Domini, cur Iudaei contra prophetas clamarint 344 Temporis circumstantia 20 in Temporis descriptione quid observandum 170 tempore nostro sacrarum literarum lux et claritas 4 temporum mutationes usitatae 158. ratio in historiis sacris summe habenda 51 de Temporum supputatione regulae. ibid. circa Tempora Scripturae S. consuetudo 91


659. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1244 | Paragraph | Section]

106 Tzualem quid Saxonibus sit 341
V Valerii Maximi stylus qualis 284 Valles Iudaeae quales 332 Vanitas in Scriptura quod 169 velamen cordis duplex 48. de corde nostro et de Scriptura tota quando tollatur 5. Mosiicum quatenus prophetae detrahee sint conati 346. Mosis dupex 343 velaminis detractio quonodo peragatur 349. innati diplex detractio. ibid. Mosaici depositio quod significet 352. duplex


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.