Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: religio

Your search found 294 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 101-111:


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis. Ad haec eius tanta fortunae ac animi bona ― nam corporis dotibus supra mortalem certe conditionem eum excellere nulli dubium est ― accedit quod uel solum ad sumendum hunc regem uos deberet impellere. Id autem est


102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio. Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo,


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

fecerunt. Quorum alter, quum ex parte non esset soluendo, sese mercatori, ne fidem falleret, ultro in seruitutem addixit, quoad integrum precium persolueret. Tanti fuit profecto apud barbaros illos, alioqui omnis ferme humanitatis expertes fidei, datae ac iuramenti religio. Sub idem fere tempus accidit res euentus rari atque ideo haud tacenda. Turcae assueti, ut diximus, Dalmatas incursionibus uexare, quoddam ignobile castellum ad Vrpanum amnem situm ditionis Hungaricae, qua forte praedabundi ibant, oppugnare ex itinere statuunt.


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

dicuntur, magis neccessaria hominibus quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte eas, libens his cedo, sit in tuto religio, et quam Christo debeo fides. Nec putetis me, cui sane iam ingrauescente aetate fatum lege naturae diutius differri nequit, mortis metu haec dicere, quae quidem Christiano uiro longe felicior quam ipsa uita est, praesertim ei, qui ne a uera desciscat


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

habuit, ne a uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere. An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica expeditione acceperunt, extiterit, nec ne, eius uiri iuditium sit, cui uitae sanctitate diuina


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

quam dum bellum gerunt, perpetrent, incursiones in agros de improuiso faciant, populationes, spolia, raptus exerceant, nihil tuti arma deponentibus relinquant, quippe queis nihil ueri, nihil sancti, nulla prorsus iurisiurandi religio inesset. Haec aut his similia, prout dolor animi iratis uerba suppeditabat, ab Hungaris tum in Vuladislauum, tum in Turcas merito iactabantur. Nam sicut Turcae priuatim fidem egregie colunt, ita ubi publica affulsit


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

uacuam defensoribus una cum oppido occuparent. Oppidani a Christianis, quos cum Turcis hanc in expeditionem profectos diximus, per occultos nuntios edocti quemadmodum Turcarum copiae essent diuisae, quidue insuper hosteis molirentur ― nempe sicut eadem religio hominum animos ualde coniungit, ita plaerisque mortalibus, qui inter se sacris differunt, perinde ac inter diuersi generis bruta animalia mutuum solet esse odium ― totas uires suas aduersus eam hostilis exercitus partem conuertunt, a qua ducem abesse cognouerant.


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

regnandi cupiditas illudit. Funus regium tegendo parricidio magis quam filii charitate Constantinopoli (ibi enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit celebre. Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

nec honestiorem, nec tutiorem uiam ad repetendum patrium regnum optare, quam quae tibi nunc oblata est. Nam non solum humanitate tua ac iustitia, quae te dignum imperio facit, sed etiam odio aduersarii, quod illum de regno deicit, tibi parentis fortuna restituitur, cuius mite imperium, religio, ac innocentia, dum uixit, aeque ac res incognitae Turcis parum probabantur, eo magis quia bellicosae genti hae uirtutes ignauiae proximę uidebantur esse. Amissi Bazethis mores nunc uehementer desiderantur. Iam didicerunt Turcae ex collatione utriusque regis, quantum inter crudelitatem


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

simul pro pace mittit. Iisdem temporibus inter Sigismundum, Polonum regem, et Iuonem, qui Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas, Moschouii aequum censentes, ut sui ritus


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

imposuissent conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et cum ea coire. Quod quum rescisset satrapes, ira inflamatus confestim exectis uirilibus Sinonem emasculauit. At Sinon tam atroci iniuria affectus ad regem Bazethem confugit - licet enim Turcaico more seruo de


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.