Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sui

Your search found 2567 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2425-2472:


2425. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

novam acquisitionem fecit; Gonsalvus acquisivit Ripargossam et Subrargiam, Ramirus Nothus filius accepit Arragoniam. 9 Habuerunt hi novi reges perpetuas turbas inter se; Ferdinandus tamen fratribus partim devictis, partim emortuis conjunxit haereditatem patris sui et tunc fortior etiam cum Saracenis concussit ipsisque eripuit Neo‑Castiliense et Toletanum regnum 1109. 10 Sed etiam Ferdinandus divisit provincias inter filios suos. 11 Saraceni defecerunt quam maxime ex eo quod praefecti abusi


2426. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

debuisset ergo ea defuncta sine haeredibus recidere Belgium ad Hispanos, sed illi praeviderunt astutiam, et eam non susceperunt. 5 Successit Philippo patri Phylippus III; sub hoc evanescere coepit magnitudo Hispaniae; post mortem patris sui habuit duo bella continuanda, Belgicum et Anglicum, sed utrumque misere et infeliciter terminavit; ipse quoque Phylippus III ad res graves natus non fuit; anno ergo 1604. pax confecta est cum Anglis, ubi omnia ad statum priorem restituta sunt, pax cum Iacobo


2427. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ducatum, sed Carolus jam Mantuae adfuerat suffultus viribus Gallicis, quibus sperans incubuit supprimere et debilitare domum Austriacam, quod plerumque suasu cardinalis Richelieu factum est, qui ad potentiam maximam evehere conatus est aulam regis sui, quod supressione Hugenotarum domi et immixtione et ingestione in omnia negotia exterorum regnorum efficere conatus est. 7 Enatum est ergo atrox bellum in quo Galli ex sententia negotium suum gesserunt; duravit bellum usque 1632., quo anno Clarasci


2428. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

imo 1663. ad Almaxial ingentem cladem acceperunt Hispani a Portugallis et 1655. etiam unam ad Montesclaros; eodem anno decessit Phylippus 4., post 40 annorum sat infelix imperium. 34.1 Successit ei Carolus II, filius quadriennis sub tutela matris sui, sub qua imperium capessivit, nempe sub Maria Anna Filippi 4‑i vidua; ut tamen melius negotia irent tutrici ex certo numero procerum consilium status adjunxerunt ad graviora negotia pertractanda; huic consilio interfuit etiam Ioannes Austriacus junior filius Phylippi 4‑i; hic


2429. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Hispanorum potentia auctaque Portugallorum potestate per amicitiam Anglorum, pacem confecerunt cum Portugallis eodem anno, et sic Portugalia independens declarata fuit, et in statum priorem restituti sunt, Aquisgrani; unicum locum in Africa, nempe Septam (Ceutam) pro memoria dominii sui in Portugalliam sibi servarunt. 36.1 Rex Franciae videns ad hanc coactam pacem plurimum contulisse Hollandos proposuit ergo sibi ulcisci hoc factum eorum, avulsit, profusis millionibus pellexit ad suas partes Anglos, ipsos etiam Svecos avulsit a foedere


2430. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum Hollandis inire deberunt ! contra Gallos, et sic etiam domus Austriaca Viennensis concurrere debuit in hoc bellum contra Gallos; Imperator effecit ut etiam elector Coloniensis deserto Ludovico 14‑i transiverit ad partes Imperatoris sui, etiam Angli deseruerunt Gallos; hoc bellum usque 1678. protractum est, et omnibus his annis tam strenue se gessit Ludovicus 14. ut ille Noviomagi ubi pax tandem coaluit, adhuc conditiones praescriberet. 3 Tres provinciae Belgii rursus restitutae sunt in


2431. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Odoardi 2‑i, ducis Parmensis; imperator etiam annuit huic petito, et hinc neutralis militia, nempe Helvetica, illocata est his ducatibus; haec 20. anno facta sunt, et 25. diplomate publico hoc feudum ei addixit imperator; anno 1724. Phylippus 5. abdicationem fecit regiminis sui et Ludovico 1‑o (amantissimo) filio suo cessit regimen Hispaniae; hic post septem menses regiminis in variolis mortuus est; post eius mortem rursus Phylippus 5., qui primo 41 anni fuit, regimen suscepit; anno 1725. eruperunt dissensiones inter


2432. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

castra sua, felicissimam victoriam retulit de Ismaro et 5 vexilla principum occuparunt, et ideo ad insigne Portugalliae, quod ut rex novum suscepit, 5 haec vexilla in perennem memoriam relata sunt; post hanc victoriam ad limites usque Algardiae trans Tagum protulit limites comitatus sui; post hoc ergo celebravit conventum statuum; Romanorum Pontificum aucupatus est favorem ut titulum regium obtinere possit seque tueri contra Castilianos; Innocentius 2‑us pontifex fuerat iis temporibus; promisit ergo quod regnum suum subjicere velit Pontifici ut feudum velitque


2433. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ex hoc deducit moderna regnans familia in Portugallia originem; donavit ipsi parens ducatum de Braganca; huius ergo successores excusso jugo Hispanico regnum Portugalliae obtinuerunt. 3 Nothus Iohannes sub suo regimine codicem juris Romani, in linguam regni sui traductum, induxit in Portugallia. 4 Eduardus successit patri suo, bellum Africanum fouit, sed non tam bene ei successit ut patri; urbem Tingim anno '437. obsidione cinxit, sed Marocani eos ante urbem ad cladem provocarunt, et ipsos ad internecionem vicerunt;


2434. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ergo fregit comitem Nassoviensem ob praevalescentem copiam hominum die 21-a Iulii; medio tempore dux Aransionensis cum parte copiarum suarum ingressus est in Flandriam, in qua tamen partim ex defectu pecuniarum, partim causae suae diffidens ob fractum totaliter exercitum fratris sui dimmisso toto exercitu suo fuga se salvavit ad Germaniae principes; Albanus ergo sufflatus hac fortuna solemnem statuam erigi curavit in memoriam pugnae suae felicis Antverpiae; post haec partim ut rebelles magis supprimat, partim cum ipse pecuniis laboraret, novis gravissimis


2435. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

eique familiarissimus; missi sunt ergo nuncii ad Elisabetham cum precibus ut revocet comitem Leicester, quod etiam fecit Elisabetha; Belgae ergo rursus principi Mauritio detulerunt praefecturam exercitus; quoad imperium vero centrale decreverunt, ut singulae provinciae in graemio sui per status summam potestatem exercerent, independentesque fiunt hae provinciae in specialibus; in communibus vero omnium negotiis subsint omnes provinciae statibus generalibus seu communibus; sic ergo effectum est sistema 7 diversarum civitatum Belgicarum; his constitutis sub


2436. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima exercitus sui parte relicto Belgio jussu Philippi in Galliam proficisci debuit adversus Hugonotas; Mauritius ergo domi diversa loca Hispanis eripuit; prima fuit urbs Breda, quam per insultum cepit, hanc secutae sunt plures aliae civitates et sic ejectis Hispanis


2437. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

theologiae in Universitate Lugdunensi Iacobus Arminius, laxior in theologia sua, in quibusdam discrepavit a rigosistis, in specie in materia gratiae et praedestinationis; Arminius quidem defunctus erat jam his temporibus, eius successor fuit Gomarus Franciscus, qui praedecessoris sui asserta et doctrinam refutavit, damnavit, et hinc enatae sunt sectae Arminianorum et Gomaristarum; his scissionibus Mauritius offensus usus est; Iohannes Barneveil, pensionarius et syndicus reipublicae, maximus aemulus erat Mauritii, clerus Gomario adhaerebant cum plebe,


2438. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hoc factum multos adversarios generavit Mauritio, finem tamen hae scissiones in Belgio assecutae sunt cum bellum cum Hispanis renatum fuisset, terminato interstitiorum tempore; Mauritius ergo sua pristina dignitate usus contra Ambrosium Spinola belliducem Hispanorum nominis tamen sui prius partam gloriam obscurare non nihil coepit, , et hoc quidem ob copiam adversariorum suorum quos inter praestantissimos nactus est; Mauritius ex dolore animi in morbum incidit, in quo 1625. obiit, sine legitimis successoribus, naturales tantum duos filios habuit, hinc totus


2439. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

latitabant, excedere Belgium jubeant, quod etiam factum est; imo et hoc postulavit Cromvellius, ne unquam ex domo principum Aransionensium vicarios deligant, ipsamque hanc dignitatem in perpetuum exstinguant; et hoc quoque promiserunt Belgae cum maxima sui ignominia, provincia vero Hollandiae hunc ultimum articulum publico decreto firmarunt, quod decretum Lex exclusionis nuncupatum est, anno ergo '654. 9-a Ap. tabulae pacis subsignatae sunt; ab hoc ergo tempore ipsae provinciae munus vicariale exercebant, militaria vero negotia


2440. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

metu proscriptionis, et sic '75. anno liberati sunt Belgae a caeteris hostibus, et cum solo Ludovico 14-o negotium habuerunt; tandem '78. etiam cum eo pax composita est, qua Belgae in integrum restituti sunt. 16.1 Occasione huius belli, quod solummodo in sui conservationem gestum est, ingentia damna habebant Belgae, tam quoad perditionem civium, tam quoad commercium, quae naves praedatoriae iis inferebant. 17.1 Non tamen diuturna pace usi sunt Belgae, statim enim post pacem confectam suspectus


2441. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum exercitu transivit in Angliam, seque cum Nordhumbrianis suis conjunxit, et sic internecina clade Ethelredum fregit, eumque ultimario ! e regno suo excedere coegit, quamquam multa praestanter gesserit et viriliter contra Danos, sed optima eius coepta perfidia generi sui Edvini de Stercia prodita sunt Zvenoni; anno ergo 1012-o se recepit Ethelredus ad Brittanniam minorem Galliae; anno 1014. occisus est in Anglia Zveno victor totius Angliae (fertur in exspoliatione ecclesiae Divi Edmundi repentino ictu, quasi ab angelo capite plexus esse).


2442. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

praedocinia in Anglia exercuit, sed hic domatus coactus est vasallum se profiteri Angliae, Vilhelmoque ut domino directo juramentum fidelitatis spopondit. 6.1 Vilhelmus cum in Anglia moraretur, in Normannia reliquit filium suum Robertum, qui nomine patris sui negotiis praefuit; hic vel ambitione, vel instigatus a Philippo rege Galliae, petiit ut pater ei Normanniam cedat, et cum hoc negaret Vilhelmus, filius perfidus in patrem evasit eique obedientiam negavit; admovit ergo Vilhelmus exercitum contra filium suum; huius belli occasione


2443. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Henricus 2. fundator stirpis regnantis Plantageneticae; quae stirps 331 anno regnavit; Henricus hic usque 1189. regnavit; fuit filius Mathildae et Godofredi Plantagenetae comitis Antegavensis (Anjou); hic inter potentissimos reges Angliae recensendus est, auxit limites regni sui, hereditate cum Anglia conjunxit Normanniam ut unicus Mathildae haeres; titulo paternae hereditatis accepit in Gallia comitatum Antegavensem, provinciam Turonensem et comitatum Meduanum (Anjou, Turenne, Maine) titulo dotis per uxorem suam Eleonoram,


2444. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Richardus 7.9 Richardus: Henricus perperam MS sed agnitus et interceptus est, et per 15 menses retentus est donec non 100,000 marcarum argenti se redimeret; interim domi Ioannes frater, qui provincias administrabat fratris sui, usurpavit regnum seque regem obtrusit fratremque nec admisit; exarsit ergo bellum, in quo Richardus fracto Ioanne regnum suum, sed desolatum recepit; sed in Gallia eo peius stabant negotia; Philippus enim domum rediit, Normanniam invasit; expeditionem ergo suscepit in Gallos


2445. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in quo conflictu Artur una cum sorore sua Eleonora captus est; Artur paucos post dies decessit in carceribus, non sine suspicione violentis mortis, Eleonora vero diu adhuc vixit in carceribus usque '240. annum; mater Arthuri accusationem fecit apud Philippum de cede filii sui, proin de felonia indirecta; petiit ergo ut Philippus tamquam dominus directus Ioannis in Gallia exuat eum feudis in Gallia (felonia enim indirecta intercedit inter cognatos et agnatos, quod fuit Arthurus intuitu Iohannis). 12 Philippus accusationem lubenter


2446. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

indutias inire cum Philippo ut contra Scotos se convertere possit, et tunc Isabella filia Philippi desponsata fuit Eduardo principi Valliae filio Eduardi regis. 10.1 Defuncto anno '307-o Eduardo ei successit filius Eduardus 2. qui sub tutela matris sui ! regimen adivit, nuptiae statim contrectatae sunt cum Isabella filia Philippi, per sponsam suam recepit Aquitaniam totam a Gallis; maiorennitatem attingens spes a se conceptas fefellit suorum, ad arbitrium enim suum omnia dirigens odium incursit omnium, posthabitis


2447. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

loca in Aquitania et Pictavio expugnarunt; anno '348. Caletum urbem expugnarunt Angli; pari fortuna bellum continuatum est usque '356. annum, quo anno Eduardus rex filium suum Eduardum Nigrum misit ad res Gallicanas gerendas, hic a lateribus patris sui semper erat, exercitatissimusque erat in negotiis belli; Eduardus hic Niger per res praeclare gestas in Gallia ingens nomen sibi peperit, praesertim per victoriam anno '357. relatam; hoc anno in Galliis regnavit jam Ioannes Bonus post Philippi decessum; eo anno 8,000 Anglorum


2448. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hae: Galli omnia ea cedebant Anglis, quae intra hos 24 annos occuparunt Angli, proin mansit Anglis Aquitania, Pictavia, provincia Engoulismensis, Comitatus Ponticus, urbs Caletum (Calais) cum portu, urbs Quina, cum nobilissimo praesidio; Galli praeter haec pro redemptione regis sui coacti sunt 3,000,000 aureorum persolvere, summam pro iis temporibus stupendam; dein coacti sunt pignora securitatis relinquere personas illustres 30, inter quos erat filius regis Ludovicus, et frater regis; et erga omnia haec Eduardus juri suo in Franciam renunciavit.


2449. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

stupendam; dein coacti sunt pignora securitatis relinquere personas illustres 30, inter quos erat filius regis Ludovicus, et frater regis; et erga omnia haec Eduardus juri suo in Franciam renunciavit. 3 Rex ergo Ioannes anno '360. redivit negotiaque regni sui moderatus est usque '64. anno, quo anno ipse Ioannes Londinum reversus est e dubia causa, nam obses filius eius Ludovicus ex Anglia profugit, se ipsum ergo obsidem dedit, incertum an ex metu vel alia de causa; aliqui scriptores asserunt eum amoribus matronae cuiusdam irretitum


2450. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in eum throno restituendum, et sic per dethronisationem Richardi Henricus comes rex est proclamatus; cum hoc rege incepit stirps Lancastriensis regnare, quae per Eduardum 3. conjuncta fuit cum Richardo; habuit tamen Henricus per 13 regiminis sui annos perpetuas molestias cum suis agnatis; sic vivente adhuc Richardo exarsit conjuratio contra Henricum 4-tum ad restituendum Richardum, cui conjurationi adstabant Galli, detectam tamen supressit Richardumque, ut pomum discordiarum, sustuli in carceribus curavit sub initium


2451. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in curatelam et hinc totum regnum dividebatur in Burgundicam et Aurelianensem factionem, inter quas ad arma quoque deventum est non nunquam. 2 Decessit quidem inter haec Philippus, sed Ioannes Intrepidus filius eius jus patris sui sustinuit; inter haec Henricus 5. magno cum exercitu in Normanniam irrupit, paulo post conspicuam victoriam retulit de Gallis ad Azincurt, in qua multa milia caesa et capta sunt Gallorum; victricia arma sua longe lateque protulit per totam Normanniam; negotia eius non parum


2452. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

rursus redux profligavit Henricum eumque cepit et incarceravit; denuo profugit et rursus captus est; comparuit interim Margareta cum exercitu ex Francia, sed circumdata ab Richardi militibus capta est ipsa regina una cum filio suo 18 annorum; Eduardus hic juvenis in conspectu patris sui Henrici 6. trucidatus est, dein ipse Henricus manu propria fratris Richardi tranfossus est, regina vero magna summa pecuniae restituta est Gallis; anno ergo '471. terminata est haec tragoedia; anno '72. bello petitus est Eduardus 4. contra


2453. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sua, non tamen contentus tutela invasit ipse regnum favente comite Buccincanio, potenti viro, eo potissimum ex capite, quod Eduardus 4. fuerit spurius filius Richardi ducis Eboracensis, proin illegitimus; ipse vero Richardus, cum figuram patris referat, sit verus filius patris sui Richardi, hinc invaso regno Eduardum 5. in Tover includi curavit ibique trucidari curavit, tardius vero ipsum ducem Buccincanensem perimi curavit, cuius opera rex factus est, cum enatis inter eos simultatibus in Richardum conspiraret; paulo post etiam Annam Denevilis, uxorem


2454. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

suas reges Angliae tardius in Scotiam; dein etiam inter filium suum Arthurum et Catharinam Arragonicam regis Hispaniae Ferdinandi Chatolici conciliavit matrimonium, haec tamen nuptiae non sunt consumatae, nam praemortuus est Arthur; et sic desponsavit Henricus 7. eam filio sui juniori Henrico, qui dein patri successit. 4 Anno '509. decessit Henricus 7-us postquam ob praeclare facta sua nomen Salomonis Angliae sibi promeritus fuisset; avaritiae tamen summae notam a se avertere non potuit; successit ei Henricus 8-us; sequenti anno


2455. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

notam a se avertere non potuit; successit ei Henricus 8-us; sequenti anno nuptias cum ea celebravit, non ex amore, sed magis ex reverentia erga patrem suum; secundum eius factum fuit populi desideriis satisfacere circa onera et oppressiones, et reipsa duos finantiae ministros patris sui Hambson et Iudley anno '510. publice capite plecti curavit. 5 Circa haec tempora fervebat Liga Cameracensis, ex qua dein Liga Sancta enata fuit, huic Ligae Sanctae etiam Henricus 8. adstitit ob socerum suum Ferdinandum Chatolicum, et pontificem Iulium 2-um,


2456. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pluribus aliis; reditus antea Pontificales, nempe annatas et decimas, regi adjudicabant; decessit inter haec Pontifex; ei successit Paulus; hic omnibus mediis, quibus Pontifices uti solent, usus est ad eos retrahendos, nempe minis, interdictis, tandem excommunicavit regem; rex vero sui loco constituit Thomam Cromvell, generalem vicarium in spiritualibus (hic Cromvell ex filio fabri ferarii factus est archiepiscopus, comes Essexiae, et supremus cancellarius); huius ergo opera curavit ea peragi, quae ipse peragere non potuit in sacris; anno '38-o omnium


2457. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Eduardum tertiogenitum succedere; morti tamen proximus mutavit consilium, filias declaravit capaces regiminis, cum videret etiam filium imbecilem esse; anno '547. decessit Henricus; ei successit Eduardus, qui sex annis tantum regnavit; regnum sub tutela Ioannis Seymurii avunculi sui gubernavit, qui Protectoris nomine gubernavit regnum; hic maxime curavit, ut projectatae a Henrico nuptiae inter Eduardum et Iacobi, Scotiae regis, filiam Mariam in effectum deducat; interim Galli omnimode conati sunt potentem hanc sponsam pro Francisco coronae herede suo


2458. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in 8 annos cedat possessioni ! Caleti Gallis; haec pacificatio potissimum per Philippum coaluit, qui spe nuptiarum laetabatur; ursit Philippus negotium; quae ut se liberaret, anxietatem conscientiae attulit, cum nempe Philippus sit affinis Elisabethae, allegabat patris sui Henrici exemplum triste cum Chatarina Arragonica, quae repudium passa est propterea; egit ergo Philippus tota contentione apud aulum Romanam, ut dispensationem obtineat, Galli vero omnem lapidem movit !, ut impediant dispensationem hanc et sic declinavit odiosas sibi


2459. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

3-ii pax confecta est cum Scotis, et juri renunciarunt Angli in Scotiam; sponsalia inita sunt inter Davidem Brucze et Ioannam Eduardi 3-ii sororem; Robertus '329. decessit. 2 Successit ei David, sed sub tutela Eduardi Baliol; hic provocando ad jus patris sui usurpavit ipse regiam dignitatem opera Eduardi 3-ii, et hinc idem juramentum subjectionis juravit regis Angliae; interim '342. anno David opera Gallorum recuperavit regnum suum; comparuit ergo Philippina Eduardi 3-ii uxor, quae fregit '46. Davidem eumque captum ad Angliam


2460. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

parlamentum; ne tamen quid videretur contra leges fecisse, post aliquot dies in forma parlamenti induxit 140 homines; hos homines ex meris amicis et sibi faventibus collegit, alios vero plerosque stolidos et ineptos homines deputavit, qui dein ipsi abdicationem fecerunt muneris sui potestatemque consilio bellico detulerunt, cuius caput et motor fuit Cromvellus, et sic per ipsum hoc parlamentum et consilium bellicum ipse Cromvellus, ut voluerat, regens et gubernator omnium 3 regnorum evasit summumque imperium ei delatum est, qui sub nomine protectoris


2461. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

populo, hinc illud non suscepit nec se coronari sivit, ut specie libertatis tam religionis, quam civilis obcecet populum. 2 Haec anno '653. gesta sunt; felix generatim habuit gubernium, Belgas ad internecionem vicit, ut pacem petere coacti fuerint cum maxima sui ignominia, per quod sibi in tota Europa maximum nomen peperit, ita ut eius amicitiam omnes expeterent, quam tamen prius spreverunt. 3 Convocavit post haec novum parlamentum ex omnibus 3 regnis; hoc parlamentum primis


2462. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uti potuisset; hinc praefecti militiae Fletvoot et Lambert primos motus facere coeperunt, convocando membra parlamenti independentium, quae Cronvellum authoritate exuit; per hoc ergo parlamentum Richardo adempta est dignitas protectoris; post hoc urserunt milites ut ex graemio sui comissio securitatis deputetur, in quam deferatur summa potestas anno '659; inter haec in Scotia saniora consilia agitare coeperunt proceres 31.1 proceres procerunt MS cogitabantque de


2463. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum Catolicam uxorem duceret Gallam. 3 Omnes leges sub Cromvello latae abolitae sunt, excepta lege navigationis. 4 Non multo post amor et fervor erga Carolum torpescere coepit in animis Anglorum, arguebatur nimium vestigiis patris et avi sui inhaerere, eum nimis voluptatibus esse deditum; denique eum clancularium Chatolicum esse, praesertim cum '662. Chatharinam regis Galliae filiam duceret in uxorem, et per eam ingens numerus Chatolicorum in regnum inveheretur; portum Dunquercam vendidit Ludovico 14-o Galliae


2464. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nomen gerit. 37.1 Henricus Eduardus junior frater factus est ecclesiasticus Romae ubi etiam cardinalis factus est a Benedicto 14-o; hic nomen principis Eboracensis gerit, dicitur etiam cardinalis Stuard; post mortem fratris omnium jurium fratris sui haeres manifestum publicavit Romae, quo se heredem declarat, sibique heredem substituit eum, qui gradu sanguinis esset ipsi proximus; hic vivit adhuc, ut senecio, et utitur pensione fratris sui; ex qua post eius mortem 3,000 recident ad


2465. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Stuard; post mortem fratris omnium jurium fratris sui haeres manifestum publicavit Romae, quo se heredem declarat, sibique heredem substituit eum, qui gradu sanguinis esset ipsi proximus; hic vivit adhuc, ut senecio, et utitur pensione fratris sui; ex qua post eius mortem 3,000 recident ad comitissam Albaniae. Finis Statisticae Angliae. 1 Pars statisticae practica.


2466. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

positivae, aliae consuetudinariae; haec cum pacta mutua sint inter subditos et imperantes, sine mutuo hoc consensu utriusque partis abrogari non possunt. 19.1 Leges hae fundamentales pro diversitate civitatum variant. 2 Gentes e gremio sui certum numerum civium constituerunt, qui invigilarent ne leges fundamentales violentur, coetus hic hominum venit nomine procerum, aut statuum; status non intelliguntur secus, quam collecti, et hinc est mos status certis temporibus


2467. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt duo archiepiscopi et 24 episcopi Angliae et Scotiae; hae tamen duae classes non formant duos status, sicut in Hungaria, sed unicum statum, proin nulla est aemulatio, nulla invidia; saeculares jure hereditario gaudent hac praerogativa, ecclesiastici vi officii sui habent eam; saecularis tamen solummodo tempore majorennitatis, nempe 21--o aetatis anno, gaudet hac praerogativa, dein debent esse Helveticae confessionis et quidem episcopales; ex Scotia tantum 16 eliguntur per ceteros Lords, qui nomine omnium intersunt parlamento.


2468. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

primo invaluerunt. 12.1 Archi-officiales gaudent praerogativa honoris cum ipsis proceribus eminentioribus, sed sessionem et votum non habent in Curia nisi prius tales sunt pares; praelati tamen, episcopi, et archiepiscopi ipso facto accepti oficii sui sint pares Curiae, ad descendentes tamen episcoporum non transit haec dignitas, sed est stricte personalis. 2 Nobiles inferiores etiam diversos habent gradus nempe Knicht Baronets (ex Ger. Knecht); erant enim regis vassali; hos Jacob I. induxit pro 1000


2469. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

habent proprium carcerem Kingsbang (Königs Bank); quae est collectio aedium plurimarum muro cinctorum, amoeno horto instructa; in hoc detinentur, quivis opifex potest ibi exercere opificium suum et sic debita sua solvere; hi debitores se ipsos regunt per senatum e gremio sui electum, 12 ex personis et uno praeside constantem; patet ergo non esse tantam iniquitatem huius legis; rex quidem habet jus durch sein Willen quempiam debitorem zu reinigen, seu absolvendi a debito, sed talis pro infami reputatur et contemnitur. 8 Dein


2470. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt: increpatio, maledictio, poena publica, excommunicatio minor et major; poena tamen corporalis numquam locum habet. 10.1 Omnia judicia in Anglia publice celebrantur, proin patentibus omnibus portis; dein quilibet reus judicatur a judicibus sui ordinis suo modo, nam 12 illi jurati assessores semper desumuntur ex ea classe ex qua est ipse reus; si est nobilis, erunt judices nobiles; et ad finalem sententiam opus est ut omnes 12 jurati cives consentiant; et hi 12 cives debent decidere semper quaestionem facti; judex


2471. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Toti potentiae marinae praeest ipse; confert complures dignitates navales, et titulum admiralis gerit; si ipse non proficiscatur, vice--admiralis eius vices subit; praesidium gerit in collegio admiralitatis; classis instruendae, conservandae curam gerit vi muneris sui; 10--ma pars praedarum maritimarum vicario cedit. 3 Interim proprio arbitrio nullam operationem bellicam suscipere potest, ad evitandas tamen molestias tempore belli adjudicantur ex conventu aliquot rei bellicae periti, qui vicarium ad castra sequuntur,


2472. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et praesbyteri congregantur et determinant ea, quae ad regimen illius ecclesiae spectat. 3 Numerus plurium ecclesiarum ad semel congregatarum vocantur classis; quaevis ecclesia ad classem mittit unum seniorem et praesbyterum, haec classis regimen gerit sui districtus; celebrantur classes minimum ter quotannis; si classes integrae provinciae conveniant, habentur synodus generalis illius provinciae; ad synodum provincialem singulae classes 2 vel 3 praedicatores et totidem seniores mittunt. 4 Habentur in


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.