Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sui

Your search found 2567 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 554-565:


554. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Sequitur ergo quod Euclides primo agit de perfecto, quam de imperfecto, quod convenit ordini doctrinae. Quod autem primo agat de mensura patet inductive, quia primo diffinit punctum, quod est mensura lineae. Secundo diffinit lineam, quae est mensura in sui ipsius et superficiei. Tertio, in primo theoremate primo agit de triangulo et non de quadrato vel pentagono, tamquam de mensura et parente omnium figurarum, quia omnes figurae ab ipso originem habent et omnes aliae ex ipso sunt compositae et compositae in ipsum resolvuntur. Et sicut


555. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Unde sicut unitas est mensura in quantitate discreta, linea in continua, et triangulus erit in figuris, de quibus principaliter agitur in ista arte. In angulis autem, quorum tres sunt species tantum, recti scilicet et acuti et obtusi, quorum rectus erit mensura sui et aliorum, quia minimus, quia unus tantum, quia indivisibilis, quia et perfectus. Reliqui autem tam acuti, quam obtusi, sunt infiniti. Ideo imperfecti, quia illud est magis perfectum, quod est magis unum et indivisibile. Quod autem aliae duae species acutorum et obliquorum sint


556. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et producit omnia xii. Metaphysicae, sic tamen intelligendo, quod prima intelligentia nulla potentia est composita, quia a nullo dependet neque in fieri, neque in conservari, sed est primum simpliciter. Secunda vero et tertia et aliae intelligentiae, quamvis intelligunt per sui essentiam, eminenter omnia inferiora a se diminute tamen superiora, quia cognoscunt se dependere a prima. Quam dependentiam philosophi potentiam vocant. Penes quam sunt imperfectiores prima intelligentia, in quibus datur latitudo multa. Quanto enim


557. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sic intellexerint, quod scilicet primum principium sit unum immobile (ut credendum est), rationes, certe, Philosophi primo De physico auditu omnes cessant, cum in eis impugnandis in aequivocis laboraverit. Inspiciens autem in lineam ex obliquo invenit multitudinem entium, quam prima sui divisione divisit in infinitum et finitum, actum et potentiam, quod idem est, ac in decem praedicamenta, cum actus et potentia circuunt omne genus finitum et terminatum. Iterum istam multitudinem entium considerabat tripliciter, secundum quod sunt tres


558. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

Cuius oppositum ego supra dixi, videlicet quod quantitas continua est parens omnium scientiarum, ut probavi. Sed quia contradictio est idem respectu eiusdem et eodem modo sumptum. Sed hic est multa aequivocatio, quia ille numerus, ut est in mente divina exemplar, et ratio vel obiectum sui intellectus, certe sunt substantiae de mente divi Platonis, quia tam secundum philosophos, quam etiam secundum veritatem catholicam non cadit accidens in Deo. Sed iste numerus, de quo quaerimus modo scientiam, est accidens, quia causatus ad divisionem


559. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

cum sit per sonum et sonus ex percussione aëris, ergo cum in caelis non sit aër neque sonus, ergo neque harmonia. Quidam volentes defendere Platonem, quod in caelis est harmonia, nihil tamen dicunt neque formaliter respondent ad rationem Philosophi. Dicunt enim, quod harmonia caelestis ob sui magnitudinem non auditur, similitudinem sumentes ab incolis apud Catadupam Nili praecipitationem, ubi sonum ob sui magnitudinem non audiunt. Plato, inquam, noluit hoc dicere, sed quod illa harmonia caelestis non cadit sub auditum sensus, sed tantum sub auditum rationis. Quae non est ex sono


560. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

Quidam volentes defendere Platonem, quod in caelis est harmonia, nihil tamen dicunt neque formaliter respondent ad rationem Philosophi. Dicunt enim, quod harmonia caelestis ob sui magnitudinem non auditur, similitudinem sumentes ab incolis apud Catadupam Nili praecipitationem, ubi sonum ob sui magnitudinem non audiunt. Plato, inquam, noluit hoc dicere, sed quod illa harmonia caelestis non cadit sub auditum sensus, sed tantum sub auditum rationis. Quae non est ex sono (ut Aristoteles sibi imposuit, magis verba quam sensum Platonis impugnando), sed est ex velocissimo et tardissimo


561. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 70 | Paragraph | Section]

subiacere et quod sit libera eius actio. Non tamen in brutis est illa voluntas libera. Quia fuga et persecutio ipsorum est ab aestimativa. Hoc etiam Scotus videtur innuere, primo Sententiarum, in prooemio in quaestione de praxi: in qua seipsum superavit, quamvis sibi quaedam (ut sui moris est fabricavit, non tamen ad intentionem Philosophi) et super illa subtiliter dixit. Dicit enim quod, quamvis intellectus omnis non potest non intelligere obiecto praesentato, quia naturaliter intelligit, tamen voluntas est illa, qua volumus, appetimus et fugimus et caetera. Nec


562. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

Elementorum Euclidis. Quem intendo omni cum diligentia explanare ad veram intentionem ipsius Doctoris adducendo sermones per se et descendendo ad ipsas quiditates rerum. Laborabo etiam in dictis meis esse clarus et facilis, quo quidem processu in hac scientia opus est. Iste igitur liber prima sui divisione secatur in prooemium et tractatum, secunda ibi triangulum aequilaterum. Prima iterum in duas: in prima ponitur scientia per diffinitionem ipsarum magnitudinum, longitudinis tamen et latitudinis.


563. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 118 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quod autem magnitudo in infinitum non possit augeri est ratio Averrois in commento lx. tertio Physicorum, in quo subtiliter, imo forte in hac materia seipsum superavit. Dicit enim, quod in ipsa divisione est processus ad nihil vel ad imperfectum magis. Cuius causa est materia ipsa, quae de sui natura est infinita (quatenus est privata forma). In ipsa autem additione est ire ad formam, quae est finita et terminata, ergo non est additio infinita. Solutionem tamen credo esse istam scilicet, quod illa consideratio magni Commentatoris est secundum naturalem considerationem et (ut


564. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

et augmentum per Philosophum secundo De anima textu commento xli. In primam propositionem Euclidis Expeditus de prooemio venio modo ad ipsum tractatum digestum in xv. libros. Qui prima sui divisione secatur in quatuor partes, secundum quod quatuor principaliter facit. In prima enim parte, scilicet in primis quatuor libris, agitur de angulis et figuris. In secunda, scilicet in quinque libris sequentibus, agitur de proportionibus in


565. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

credo demonstrasse in capitulo v. primi Priorum, scilicet quod per illam quartam figuram committitur fallacia petitionis principii, quia per eam semper concluditur, puta quod aliqua substantia est homo, quia aliqua substantia est substantia. In qua quidem consequentia Averrois (propter sui difficultatem) omnes laborant. Ideo illam vobis modo deducam: figura quarta secundum Avicennam talis est, exempli gratia: Omnis homo est animal. Omne animal est substantia. Ergo aliqua substantia est homo. Modo probatur quod hoc dari non potest: et primo per regulam antepraedicamentalem,


Bibliographia locorum inventorum

Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.