Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: sui Your search found 2567 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 600-610:600. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV
Lupus, ut ouium gregi insidiaretur, ouinam pellem indutus pecudem se esse simulabat. Fraudis
insciae oues consortium ferae non deuitabant, eam suum genus esse credentes. Dum ergo parum
sibi cauerent, rapiebantur. Pastor uero, cui ouilis sui multa cura erat, cum pecudum numerum
indies deficere miraretur sollicitusque inquireret, deprehendit lupi
dolos. Iacebat ille humi prouolutus
601. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] possunt, dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non tam sui corporis rationem quam animae habeamus. Videndum est enim, ne cui liberiorem peccandi licentiam nostra praestet indulgentia. Sic ergo amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc efficere non possumus, saltem ne deterius peccet.
602. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] seipsum contempsit, ut gregis saluti consuleret. Tunc demum clamore multo repetitisque sibillis post se euocare pecus coepit. Hinc ex ouibus quaedam ad eum festinantes nec scrupeae semite asperitate nec dumis pungentibus deterritae, quomodo poterant, pastoris sui uocem uestigiaque sequebantur. Quaedam uero difficultatibus offense substitere, ibi potius perire praeoptantes, ubi primum consederant, quam per tribulos et uastas rupes pastorem insequendo ad locum salubriorem fertilioremque transire. Parabola ista corpus respicit
603. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] non aliquando doleret. DE IMPARI MERITO PARIS BONITATIS MONACHI ET SECVLARIS Parabola XIV Pagi cuiusdam colono iam aetate fracto duo liberi erant, ambo agriculturae studiosi. Sed alter secedens a patre sui iuris factus, alter cum patre manens paternae se totum potestati dedit. Ambo pari labore in praedio colendo occupati erant parique amore obsequebantur patri, sed tamen impari frugum prouentu abundabant, cum multo plus colligeret, qui patris imperio subiectus fatigabatur quam
604. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] fructum percipere concupiscis, desine esse tuus, totum te patri trade Deo, nihil in te reserua, quod mundus dicere possit esse suum. Qui uult post me uenire, inquit, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Ille semetipsum abnegat, qui nullum sui ius sibi relinquit, sed se totum perpetuo alterius dedicat uoluntati. DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum
605. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] mores. Hoc Propheta testatur dicens: Cum sancto sanctus eris, et cum homine innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris . Qui ergo innocentiae suae munditiem integram illibatamque conseruare desyderat, flagitiosorum consortia deuitet et sui similium accessibus copuletur. DE OCIOSITATE CAVENDA Parabola XXIX Quidam ocio ignauiaeque deditus paupertate grauari coepit angebaturque animo se inopem factum. Nec tamen excitari ad
606. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] in fine futuros esse cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi formulas praebuit, eas obseruantibus proposuit praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam uiuere coepere. Quidam uero hoc ipsum contempserunt, quia ueteris licentiae
607. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] partim
emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus intantum
608. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc
609. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] pollutum, nihil aliqua in parte maculatum. Huic regi lances aureae, et hae quidem affabre factae aliquando oblatae cum non satis purgati metalli apparuissent, remittendas artificibus curauit, ut igni excoquerentur reficerenturque et omni demum consumpta scoria dignae fierent conuiuii sui uasis annumerari. Itaque multo cum labore purificatum metallum elegantiorique forme, quam antea fuerat, redditum, ad mensam tandem regis est receptum et in deliciis aeque ac caetera habitum. Haec parabola liquido ostendit eos, qui caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni
610. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section] Hanc ipsam sibi uehementer affectauit
rex Dauid, cum diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae, et
locum habitationis gloriae tuae. Et alibi: Quam dilecta
tabernacula tua, Domine Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima
mea in atrio Domini. Merito magnificentiae regni sui
Bibliographia locorum inventorumMarulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.