Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sui

Your search found 2567 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 702-729:


702. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

et data est ei Lya lippa, Rachelis soror. Alios ergo septem annos, ut Rachelem acciperet, seruiuit. Dominus conclusit Rachelis uentrem. Lya uero peperit ei Ruben, Symeon, Leui et Iudam desiitque parere. Rachel autem loco sui supposuit uiro Balam, famulam suam, quę peperit ei Dan et Neptalim. Lya quoque, cum generare cessasset, tradidit pro se Zelpham ancillam, de qua ille genuit Gad et Asser. Ruben repertas in agro mandragoras obtulit Lyę


703. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Tunicam autem eius in sanguine hedi intinctam obtulerunt patri a fera deuoratum mentientes. Madianitę secum abductum uendunt Phutifaro eunucho, militię pharaonis magistro. Ioseph igitur, cum domini sui domum gubernaret, ab uxore eius adamatus manuque pręhensus relicto effugit palio. Ab eadem tentati adulterii insimulatus mittitur in carcerem. Prępositus carceris uinctis


704. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regis, dormiendo somniassent. Pincerna uitem uidit cum trina uuas ferente propagine seque expressum inde in calice uinum regi obtulisse. Id Ioseph interprętatus post triduum liberandum dixit obsecrans, ut tunc meminisset sui apud regem. Pistori uero uisum fuit, quod tria canistra farinę in capite gestaret, quam aues aduolantes certatim consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et in patibulo suspensum ab auibus


705. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

capite gestaret, quam aues aduolantes certatim consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et in patibulo suspensum ab auibus lacerandum. Pincerna liberatur, sed prę lętitia oblitus est interpretis sui. Veruntamen cum pharao uidisset per quietem boues de fluuio ascendentes, septem crassas et septem macras atque ab his illas deuorari, alias etiam conspicatus esset in culmo uno septem spicas plenas et septem tenues moxque


706. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

uxorem, de qua natus est ei Gersan et Eliezer. Moritur rex Aegypti, et ad filios Israhel uociferantes respexit Deus, quos rex iste multo labore exercitos diu afflixerat. Moyses oues Ietro, soceri sui, pascebat, quando apparuit ei Dominus in flamma rubi in monte Dei Oreb. Rubus ardebat, et non comburebatur. Iussus est soluere calciamentum. Abscondit faciem non ausus aduersus Deum aspicere. Iubetur adire pharaonem (sic Aegyptii


707. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Moyse cęssauit grando. Pharao tamen populum pedem efferre prohibuit. Extendit uirgam Moyses, et uenit locusta consumpsitque quicquid grandini reliquum fuerat. Rursum illo orante Deus locustas in mare demersit. Pharao tamen in duritia sui cordis perseuerauit. Sed cum Moyses manus in cęlum extendisset, exortę tenebrę horribiles triduum durauerunt. In loco autem filiorum Israhel lux erat. Pharaoni eos dimittere absque armentis uolenti Moyses non assensit. Ille


708. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ABIMELECH ABIMELECH, Gedeonis filius, per auunculos suos persuasit Sichimitis, ut eis dominaretur. Accepit ab illis LXX pondo argenti de phano Baal Berith. Ex eo conduxit milites uenitque ad domum patris sui in Ephra. LXX fratres suos interfecit super lapidem unum. Euasit Ioathan, minimus fratrum, qui conscendens montem Garizim in parabola locutus est: Ierunt ligna, inquit, ut ungerent super se regem ... Inde


709. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

domus fulciebatur, constituunt. At ille dextra leuaque appręhensis columnis ipsam concussit donum seque met et tria fere milia Palestinorum oppressit ruina, ita ut multo plures moriens interfecerit quam olim uiuens. Sui sepelierunt eum inter Saraa et Esthaol, in sepultura patris eius Manuę. Iudicauit Israhel annis XX. REGVM


710. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

in nemore Iabes. Regnauit Saul (ut Eusebius ait) annos XL. DAVID DAVID, Iesse filius, de tribu Iuda, de oppido Bethlem, pascebat oues patris sui, quando a Samuele unctus est in regem futurum. Hic Saulem spiritu immundo agitatum cytharę sono refocillabat. Fit deinde armiger eius. Goliam Palestinum ad certamen prouocantem interfecit. Reliqui in fugam conuersi regi


711. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Absaloniani cęduntur. Ipse Absalon fugiens subter arborem per capillos ramis implicatur, Ioabi telis confoditur. Rex nece eius audita lachrymas fudit et omnibus, qui factionis eius erant, pepercit. Amasam, eius ducem, Ioabi sui collegam fecit. Victori Hierosolymam reuertenti occurrit prima tribus Iuda. Semeus supplex pro maledictis impetrat ueniam. Deinde fit ei obuiam Siba cum filiis. Miphiboset habitu adueniens lugubri de Sibę serui aduersum


712. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

suscepitque regnum filius eius Ochozias. OCHOZIAS OCHOZIAS, Achabi filius, Samarię rex, seruiuit Baal patris matrisque secutus impietatem. Cum cecidisset per coenaculi sui cancellos, misit seruos consultum Belzebub, deum Acharon, utrum sic collisus conualesceret. Hinc Helias Thesbites ab angelo monitus occurrit illis dicens Ochoziam moriturum. Rex ira percitus misit quinquagenarium suum, ut


713. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

cilicium ad carnem intrinsecus. Mox dolore in furorem uerso misit satellites, qui Heliseum interficerent. Ille in spiritu rem intelligens clauso domus ostio necem euasit. Poenituit Ioramum propositi sui in Heliseum et ab eodem prophetante audiuit Hęc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simile uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samarię. Cuidam de principibus non credenti:


714. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Beniamin et Maspha. Anani prophetam sibi exprobrantem, quod in rege Syrię magis quam in Domino fiduciam haberet, mitti iussit in neruum. Ob hoc quidem Dominus plurimos de populo morte mulctauit. Ille autem anno XXXVIIII regni sui pedum dolore decessit. Cum aromatis sepelierunt eum et Iosaphat, filius eius, successit in regno. IOSAPHAT IOSAPHAT, Asę filius, rex Iuda,


715. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

duobus regnauit et loco eius Iosiam filium crearunt regem. IOSIAS IOSIAS, filius Ammon, rex Iuda, patrię religionis studiosissimus fuit. Anno regni sui XVIII misit Saphan scribam ad Helchiam, sacerdotem magnum, iubens, ut pecunia a populo in templum illata daretur fabris per prępositos domus Domini ad instaurandum sarta tecta templi. Tunc repertus est Liber legis in domo


716. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

iram. Ob hoc quidem Caldeorum exercitus Hierosolymam uallauit obsidione. Et cum ipse rex Nabuchodonosor urbem oppugnaturus superuenisset, egressus Ioachin se suaque eius tradidit potestati. Nabuchodonosor igitur anno regni sui VIII uinctum illum abduxit in Caldeam transtulitque omnia ab Hierosolymis ad Babylonem pręter pauperes plebis. Constituit autem Matthaniam, patruum eius, Iudę regem, et hoc suppresso


717. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Constituit autem Matthaniam, patruum eius, Iudę regem, et hoc suppresso nomine uocauit Sedechiam. Ioachin autem, siue Iechonias, regnauit mensibus III, diebus X. Post hęc, cum eum peccati sui poenituisset, anno XXXVII translationis ab Euilmerodach, Babylonis rege, eductus de carcere super throno regum collocatur, donantur ei uestes, datur panis, constituitur annona in diem, toto tempore uitę


718. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus deus patrum nostrarum, qui dedit hoc in corde regis. Congregatis igitur qui redire cupiebant de Babylone, prędicauit ieiunium, ut Dominus dirigat uiam eorum. Auxilium autem a rege poscere supersedit, ne Dei sui potentię minus confidere uideretur apud regem. Delectis XII sacerdotibus appendit argentum, talenta DCL, uasa argentea C, auri talenta C, crateras aureas XX, uasa quoque ęris et auri. Congregati ad flumen Ahaua


719. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

auxilium. Percrebuit res ista Iudit uiduę, et domo egressa coram pręsbiteris Chabri et Charmi repręhendit factum Ozię atque ipsos orare iubet, ut Deus Israhel consilii, quod mente agitabat, adiuuet propositum. Deinde ingressa cubiculi sui oratorium induit se cilicio, cinere sparsit caput, prostrata clamauit ad Dominum. Peracta oratione Abram uocat, ancillam suam, deponit cilicium, ungit se odoribus et ornat urbemque egressa adit Olophernem. Ille forma eius captus


720. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

abiit Hierosolymis adoratum, holocausta obtulit in templo et cum his canopeum. Victorię donum trimestri gaudio fuit celebratum. Peracta celebritate ad sedes proprias reuersi sunt. Iudit magna apud omnes habita. A morte Manassę, uiri sui, in uiduitate sancta permansit. Vixit annos CV. Abram seruam manumissam reliquit. Luxit eam populus diebus VII. Ipse uictorię dies apud Hebreas per annos plurimos celebris fuit.


721. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

fuit. HESTER MARDOCHEUS MARDOCHEUS, filius Iair, de stirpe Saul et tribu Beniamin fuit. Hic Susis captiuus Hester, fratris sui Abihail filiam, parentibus orbatam sibi adoptauerat. Assuerus autem, Persarum rex, reginam Vasthi, quod dicto sibi audiens non fuisset, repudiarat. Ac proinde Egeo eunucho datum est negocium, ut puellas quasque


722. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

sed rursum excitatus cum comedisset et bibisset, in fortitudine cibi huius ambulauit XL diebus et XL noctibus usque ad montem Dei Oreb mansitque in spelunca. Conquestus est coram Domino de idolorum cultu, prophetarum cęde et sui persecutione. Stetit in monte, et Dominus transiens in spiritu uehementi et igne imperauit ei, ut maturaret ire Damascum et ungeret Azahel regem super Syriam et Iehu, filium Namsi, super Israhel et Heliseum, filium Saphat,


723. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

atque interemit. Tertium, quia submisse se gesserat, non attigit. Postremo, cum tollendus esset a Domino, percussit palio Iordanem et diuidentibus se aquis per siccum transiuit. Heliseo discipulo contulit duplicis spiritus sui uirtutem et igneo curru sublatus abiit. Toto triduo quęsitus inueniri nequiuit, quia Dominus transtulerat eum cum corpore uiuum. HELISEVS


724. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

HELISEVS, filius Saphat, factus est Helię prophetę discipulus, cum ille arantem (sicut dictum est) comperisset. Quando autem Helias a Domino fuit sublatus, ipse uirtute magistri sui repletus clarere miraculis coepit. Reuertens Helię palio percussit Iordanem et ad secundum ictum diuisis aquis pertransiit. Dum esset Hierico, fonti mortifero ac pestilenti salubritatem impertiuit.


725. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

nihil aliud est nisi Deus, cum in Deo nihil accidens sit. Nec tamen tres Deos esse dicimus, sed tres personas in uno Deo, tres proprietates in una diuinitatis substantia. Confundantur igitur Iudei increduli, et prophetę sui uerissimo testimonio superati nobiscum sentiant. Aut si adeo peruersi sunt, Esaiam ipsum, cui plurimum autoritatis tribuunt, rursum mendacem fuisse asserant. Cum enim cuncta hic relata in nullo prorsus ab euangelistarum


726. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

et iumentis. Prophetauit pręterea de iudicio in fine sęculorum futuro, de mortuorum resurrectione, de damnatorum supplicio, de beatorum gloria. Dominus, inquit, ad iudicandum ueniet cum senibus populi sui et principibus eius. Ecce Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadriga eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis, quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo ad


727. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

igne ueniet, et quasi turbo quadriga eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis, quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo ad omnem carnem. Percutiet terram uirga oris sui et spiritu labiorum suarum interficiet impium, hoc est Antichristum. Stellę, inquit, cęli et splendor earum non expandent lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo


728. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

fibulam auream, quod insigne stirpis regię erat, dono misit ei. Acharon quoque cum eius agro in possessionem concessit. Per dies illos rex Aegypti Ptolomeus Philometor occupauerat oppida Syrię, quę erant ditionis generi sui Alexandri. Huc regem Ionathas adiens salutauit. Idem Ptolomeus filiam suam Alexandro ablatam tradidit Demetrio et ingressus Antiochiam geminum diadema sibi imposuit, Aegypti atque Asię. Alexander erat in Cilicia, metuens


729. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

erga Deum pietate legeque eius obseruanda, Nicanoris, teterrimi omnium tyranni, minas contempsit neque ullo tormentorum metu cogi potuit, ut suscepto prophanę religionis ritu pollueretur. Ac ne forte, dum ipse torquetur, Dei sui cultus impiis ludibrio esset, uim illorum spontanea morte pręuenit gladioque se feriens de satis arduo loco saucium corpus in pręceps dedit atque adhuc spirans intestina rupto uentre dilapsa proiicit in turbam. Neque


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.