Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: parte

Your search found 2771 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 346-349:


346. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | SubSect | Section]

nec ullus sane magis idoneus te uno se mihi offerre potuit, qui nobilitate paterna splendidissimus maternum genus ab illo regum omnium principe Matthia ducis, qui annos decem et octo natus episcopatu Chienadiensi insignitus fuisti, quae dignitas licet ampla admodum sit et vix ulla ex parte regia celsitudine inferior, tamen, si quis eam cum exactissimis animi tui dotibus conferre velit, non episcopatum tibi, sed te episcopatui ornamento esse procul dubio inveniet. Accedit his eximia Latinae linguae cognitio, quam annis quinque continuis in Patavino


347. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

vellus ab arte
122   Pectore habet rigidus; huic tantum pectora munit
123   Sola chalybs, reliquo stat corpore pervius hosti;
124   Huic fronte in media pictas ligat aurea pennas
125   Concha et ab opposito radiat fulgentior aere;
126   Parte alia frenis artat spumantibus ora
127   Cornipedis cataphractus equi: fremit ille superbum
128   Insultatque solo ac tumidis sub naribus ignem
129   Colligit erectaque ferox attollitur aure.
130   Aspiceres illic populos utraque iacentes


348. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

Intrarat. Bifores illic argentea valvas
242   Ostia pandebant. Illic contemptus achates
243   Et neglectus onyx teritur: non gratia ophiti
244   Ulla datur, nihil est illic Euboea Carystos,
245   Nil Ligurum lapides, nil inclyta saxa Laconum.
246   Parte omni fulvo trabs exaturata metallo
247   Pendet et attonitos hominum rapit undique visus.
248   Divitiis nec cedit opus, stant aera Myronis,
249   Stat labor, o Lysippe, tuus, tamen omnia vincit
250   Porticus antiquis patrum variata triumphis


349. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

cavis volitans argenteus anser.
255   Dum vigili attollit resonantia murmura voce.
256   Per rupem audaces testatur adesse phalanges:
257   Pensati est illic temerarius arbiter auri
258   Ensis et Ausoniae tot rapta insignia genti:
259   Parte alia Brennus per litora Graia cohortes
260   Sequanicas ductat, — iam se vix Delphica tellus
261   Numine Phoebeo nivibusque repente solutis
262   In proceres Gallos victriciaque arma tuetur.
263   Hos inter titulos antiqua ab origine patres


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Matej (c. 1500) [1502], Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica (), 451 versus, verborum 3143, Ed. Ladislaus Juhász [genre: poesis - epithalamium] [word count] [andreismepith].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.