Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: parte

Your search found 2771 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 468-601:


468. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

Scopus Auctoris Felicioribus ingeniis ad exequendam historiam materiam subiecturus, scribendique facultatem praebiturus, statui amicorum hortatu, quae temporibus meis memoratu digna euenere in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate


469. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum exercitum ducit uexillo usus est, in quo coruus annulum aureum rostro portans depictus erat, seu forsan consueto regum uitio assentatoribus facile crediderit se a Romanorum ciuium ueteribus colonis, qui Geticum agrum nunc quoque magna ex parte incolunt, progenitum esse, non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam, caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui


470. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem , nullo praesertim filio legitimo regni successore superstite, timendum putarunt. Tametsi haud prorsus immerito hunc Matthiae honorem habitum esse quidam existiment, quippe qui haud difficulter adducuntur, ut credant uitia eius uirtutibus magna ex parte fuisse redempta, neque mala eius tam obfuisse ciuibus quam bona profuisse. Atque id uerum esse tunc profecto constabit, cum quę in illo inuidiosa fuerunt, a uitiis, quae quidem sola odio digna sunt, secreueris. Eminens enim in nouo homine fortuna inuidiae, humani iuditii maximę


471. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

nam utrique Getae, quorum alteri Moldouii, alteri Valachi nunc appellantur, in ditione Hungarica semper fuerunt, quamquam hoc tempore Valachi ad auertendas Turcarum incursiones regi Turcarum tributum pendunt, magisque in parte quam in ditione Hungarorum sunt. Itaque regiones Hungarico imperio subiectas multae incolunt nationes, quae inter se linguis


472. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit,


473. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant. Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio


474. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

accepto deiecit, alteram ingenti pecunia priuauit, atque in maximum induxit moerorem, fide ab Hungaris non pręstita, ut ipsa tegendae ignominiae causa, ubi spe regii matrimonii decidit, spargere in uulgus non dubitauit. Quae profecto contentio perturbationis pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit, hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem


475. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent. At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis ferri, impedimentis priuatae simul et publicę fortunae partim direptis, partim desertis, ne ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum


476. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

facinorum eius, quae quidem res ad maiestatem nominis maxime confert, testes essent. Ac ne uictor hostis eos fugientes assequi posset, Bartholomeum Varanensem priorem, iuuenem impigrum, quendam Dalmatam, cui Paruo cognomen erat, et Iacobum Scytham cum parte exercitus instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi priuatisque


477. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

uulneribus acceptis equo deicitur, ac prope exanimatus capitur, una cum Michaele Canasio, uiro senatorio, satisque ampla, ut est captus Hungarorum, fortuna nato. In hoc praelio ex reguli factione circiter sexaginta homines cecidere; ex parte uero aduersa nemo fere desideratus est, paucissimi uulnerati. Nempe res tumultui potius quam pugnae similis fuit. Suppelex regia misere diripitur; Bather uictor Budam reuertitur; reginae uiduae de connubio cum Vladislauo rege


478. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

Suppelex regia misere diripitur; Bather uictor Budam reuertitur; reginae uiduae de connubio cum Vladislauo rege blanditur. Post hoc praelium, ut solita in huiusmodi euentu humanarum rerum ludibria omni ex parte ederet fortuna, suppellex tam priuata quam regia praedae data, facies etiam externis, et his sęuissimis hostibus, commiserationem simul et indignationem motura, modo abesset auaritia. Quippe uestis preciosa


479. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

superauit, caeteraque, quae in manus hostium uenerant, direpta non modo ab hostibus, qui ius belli auaritiae ac crudelitati praeferre solent, sed etiam, ut fere fit, quum fortuna mutatur, ab amicis, ac magna ex parte Matthiae Coruini beneficiariis, auaritia fidem uincente. Ferunt enim Coruinos non tam metu, quippe numero aduersae parti longe praestiterant, quam rapiendi cupiditate terga uertisse. Nec mirum cuiquam uideri debet eo quod inestimabilis fere regis Matthiae suppellex ita perierit. Etenim


480. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent. Est autem arx Budensis eadem et regia undique difficilem habens aditum, praeterquam ab ea parte, qua oppido coniungitur, unde sane per planum adiri potest, fossa tantum satis lata iustaeque altitudinis interiecta. Qua orientem solem atque meridiem spectat, decliuitate montis, in quo urbs posita est, oppugnatu difficilis est, qua in septentrionem uergit, quod praeterfluenti Danubio


481. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

ac coniugio prospicere, doctusque alieno damno domum tuam rectius componas, nec in simplices Boëmorum mores atque in tuam regiam transmarinum transferas exemplar. Enimuero si me audieris, et ab Hungaris summam inibis gratiam, quippe maxima curarum parte eos liberabis, et te a pestifero contagio reddes conseruatum. Laeto animo haec a rege oratio accepta: itaque quum meritas Iano egisset gratias, affirmauit se eius consilium secuturum. Ianus D. Francisci ordinem


482. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum ex composito tentans illum, ut, quid animi in Beatricem haberet, eliceret: communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem adissent. Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem


483. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere. Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac autem familia regnum Neapolitanum per idem tempus transactum, primo a Gallis, deinde ab Hispanis occupatum, mox in Ostriciam gentem iure affinitatis concessit. Nempe Carolus Augustus, Maximiliani Augusti ex filio nepos,


484. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos. Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui regnum est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in


485. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

a Matthia Chugniade illatas, Turcisque, communibus omnium Christianorum hostibus, ne quid noui occasione fraeti incipiant, metum inicies. Qui sane, si incoepto non destiteris, fraternum certamen erectis animis prospectabunt, mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri. Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac


486. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem, Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua


487. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt. Itaque Alberthus desperata urbis expugnatione motis castris incepto destitit. Ne tamen fugientis modo uertisse agmen uideretur, parte exercitus in spetiem obsidionis relicta, per regiones maxime defensoribus uacuas, duce Blasio Magere, uiro inter Hungaros haud obscuro, qui partes Polonorum secutus ei se coniunxerat, hostiliter uagari incipit, oppida multa pagosque, atque


488. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

dubitarent. Tametsi Alemani et uetere in Hungaros odio arderent, utpote cum quibus inimicitias, ueluti inter plerosque finitimos fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae gentis exercitu satis instructum, et multis Hungarorum principibus sibi clam conciliatis, de regno Hungariae obtinendo haud diffidere, factione praesertim


489. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum fratre inimicissimo certat animo. Hungari ipsi inter se ita dissident, ut ne ipsum quidem regnum queant deffendere, nedum extra posita tueri. Sine certamine igitur uictoriam consequemur. Atque si Deus coeptis annuerit, maiora quam animis concipitis agrediemur, unde praeter


490. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

nuncupant Lanzceneios, qui quidem assidua militiae exercitatione et ad oppugnandum, et ad deffendendum muros peritissimi habentur. Hi cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas hastas gerunt; secundo agmini ad gladium bipennis


491. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

paruoque tormento utuntur, quod ipsi pilulariam, eo quod plumbeam extutiat pilulam, uocant. Igitur hi paulo ante quam arx tormentis percuti coepta est, edocti a Viannensibus loci peritis, ea parte, qua Hungari minime timebant, eo quod locus inde operibus egregie emunitus erat, scalis muro applicatis, arcem conscendunt, paucos obuiam trucidant, caeteros arma ponere iussos comprehendunt, atque ad principem perducunt. Quos sane Maximilianus uolens clęmentiae fama Hungaros


492. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc tempore, quo cum Hungaris tua repetens iustum bellum gesturus es, prebuissem, propterea quod te Hungariam aggredientem tuo quidem agmini instans a latere urgerem, et quantum uiribus possem, tuas copias distinerem, nec ullo pacto paterer, si nequissem omnino retinere, aliqua saltem ex parte non uexatum ad Hungariam penetrare. Nam mihi nec manus fortissimorum militum, quibus haud paruam Norici agri partem a Matthia rege atributam obtinui, nec gens Salensis regionis, quae reliquos Hungaros uirtute antecedit, per quam plane tibi in Hungariam transeundum est, amicitia et


493. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

ea tempestate spes et fortunae regni sitae erant. Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt enim omnes opifices ac mercatores) absque ulla ferme oppugnatione urbem coepit, Iacobo Scytha, quem diximus ab Hungaria transfugisse, muros, quorum situs satis peritus erat, ab ea parte aggrediente, qua hi a rege Matthia Coruino demoliti erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit). Milites omni praeda, praeter res sacras, eis


494. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu publico regem optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem ex parte minuere, uel si possent, in animo non haberent, asserentes difficillimum esse cum Boëmis, gente bellicosissima, bellum suscipere, etiam si nefas non esset regi ritu legitimo creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum Casimiro eius


495. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit, atque in finibus paterni regni consedit, nulli occasioni redintegrandi belli defuturus. At Vuladislauus, finibus Hungariae Polonico regno adiacentibus magis praesentibus incursionibus quam belli metu liberatis, et ob id iussa parte exercitus non procul ab Alberthi hibernis hyemare, ut si quid moueret praesto essent, qui resisterent ― non enim pacati animi esse uidebatur, quandoquidem non uoluntate, sed neccessitate coactus ad pacem uenisset reliquum


496. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

temporibus pisces subministrat. Campi ei adiacentes sicut frugibus sunt foecundi, ita et colles ripis eius imminentes gignendis uuis huberrimi, caeterisque uarii generis arboribus felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum


497. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia Chugniade de regno certauit. Quum igitur pro regno ditissimo, quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem uiri fortes immortales efficiuntur, pro uita denique et libertate pugnandum sit, multitudo hostium magna ex parte ex agricultoribus militiae ignaris confecta, terrorem uobis incutere non debet. Nam saepe parua manus, cui, ut nobis, aut uincendum, aut moriendum fuit, ingentem exercitum necessitate animum suggerente fudit.


498. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum


499. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

aut commodis, aut inconsultae cupidini gloriae potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest. Postea


500. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

magis dare quam accipere beneficia. Quod ubi omnium consensu statim impetrauit, contracto subitario milite, euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac lunariis falcibus erant armati Boemos in agro Colociensi secure agentes adoriuntur. Qui quidem ubi Hungaros cum infestis signis in se ire animaduertunt, noua re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis bellorum euentis assueti,


501. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

Qui quidem ubi Hungaros cum infestis signis in se ire animaduertunt, noua re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis bellorum euentis assueti, celeriter arma expediunt, atque conscensis equis in Hungaros impetum faciunt eosque primo congressu in fugam coniciunt, utpote magna ex parte rusticos bellandique imperitos. Itaque hoc facinore aedito nullo suorum uulnere, nedum cede, rati Hungaros sparsa dilapsos fuga nihil eo die minus quam de instaurando praelio cogitaturos, nocte praesertim appetente (sub uesperum enim pugna


502. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

importuni hominis societate debilitandum; quo facto illum, quę est eius animi elatio, aut indignitate rei permotum omnino depositurum, ut fecit, magistratum, nec collegam passurum, aut, si magistratum gerere et secum aliquem dignitate exaequari uoluisset, auctoritatem ex dimidia parte deperditurum. Hoc consilio a rege comprobato spargitur ex composito fama regem uniuersis regionum ac locorum praepositis collegas additurum, idque quibusdam in locis extemplo effectum est, ne scilicet Stephanus Bother haec in se potissimum a rege excogitata esse


503. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

Rhacusani ad Vuladislauum regem legatos expediunt; Rhacusanae urbis origo et fata recensentur. Iam Vuladislauus uidebatur apud Hungaros aliqua ex parte regiam assecutus esse maiestatem. Itaque multae exterae nationes aut renouandae ueteris amicitiae gratia, aut nouae instituendae ad eum mittunt oratores. Igitur Rhacusana ciuitas, uetus et fida Hungarici regni socia,


504. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque multae exterae nationes aut renouandae ueteris amicitiae gratia, aut nouae instituendae ad eum mittunt oratores. Igitur Rhacusana ciuitas, uetus et fida Hungarici regni socia, postea quam per pacatum magna ex parte Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno Vngariae ad se delato


505. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

existimari uelim, quum res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint coniungi. Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe ad litora Dalmatiae praedandi studio delatos, urbemque Epidaurum, Slouinorum armis iam fractam, ui coepisse, ferroque atque igni funditus euertisse, ciuibus subito atque improuiso malo


506. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum est, post conditam urbem deducto inde humore


507. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

Oblatis igitur dextris, pignore fidei praecipuo, domum abeunt. Ipse ni haec uidissem, referenti fidem forsan haud quaquam haberem: Turcae ad praestitutam diem reuersi non solum debitam pecuniam non abnegarunt, sed etiam mercatori cumulate satis fecerunt. Quorum alter, quum ex parte non esset soluendo, sese mercatori, ne fidem falleret, ultro in seruitutem addixit, quoad integrum precium persolueret. Tanti fuit profecto apud barbaros illos, alioqui omnis ferme humanitatis expertes fidei, datae ac iuramenti religio. Sub idem fere tempus


508. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus. Pauli Cinisii mors; Laurentii Vilaceni seditio, Vylaco recepto, a Vuladislauo rege comprimitur. Vuladislauus ea parte regni perlustrata, quae ultra Danubium ueteribus Dacia dicta est, nunc, ut supra meminimus, ab Hungaris Transyluania nuncupatur, iam ad confluentes Thibisci, unde Danubius mutato nomine Ister appellatur, peruenerat. Ibi cognoscit Paulum Cinisium usque ad Ciabrum amnem, Muranam


509. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam


510. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante dictum est, liberorum Casimiri omnium natu maximus. Igitur uxor Casimiri tametsi Polonos principes magna ex parte conciliasset Albertho, rata tamen, uti res sese habebat, non nisi Vuladislaui interposita auctoritate Polonos passuros Alberthum in Polonia quiete regnum obtinere, regni Polonici rebus, simul et liberorum prospiciens concordiae, hominem ex suis, cuius fidem erga Alberthum


511. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

pars ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana Hungaria montibus tantum ac syluis seiuncta est, qui quidem montes a Carpatho in austrum excurrentes usque ad Istrum fere amnem protenduntur. Huius incolae regionis in parte magis quam sub imperio Hungarorum degunt, ab Hungaris lingua et institutis differunt: Romana enim lingua, licet non incorrupta, utuntur. Cum Turcis, a quibus Istro flumine diuiduntur, multis annis uaria fortuna bellum gessere,


512. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

his oblati, partim a latere inuadunt et, ne quid terrori deesset, quidam e iugis montium decurrentes missilibus hostem metu simul et ualetudine ad repugnandum segnem urgebant. Itaque Poloni multiplici malo circumuenti, dum magis saluti quam sarcinis consulunt, magna ex parte impedimenta cum aliquot militibus, qui hostilem impetum strenue pugnando sustinuerant, amissere, atque in patriam regressi sunt, precium inconsultae expeditionis dedecus non sine detrimento reportantes. Cui autem dubium est Alberthum in Getas temere motum esse? Quippe quibus


513. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

cognomento Magnus, qui de Graecis Constantinopolim coepit, plures liberos ex sese genuisset, duos tantummodo uirilis sexus, Bazethem et Gemium, sibi superstites reliquit. Bazethi Amisiam urbem cum magna Galatiae parte, Gemio Panphiliam uiuens adhuc pater atribuerat, unde scilicet illis ad uictum et cultum sumptus suppeterent. Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas


514. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e montibus, qui Dalmatas a Moesis dirimunt, decurrentes impetum fecerunt, atque ita eius agmen perturbarunt, ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent. Sed quia agrestes praeda contenti hostem elabi permiserunt, nihil ea erruptione factum, praeter quam Turcae cautiores redditi. Vniuersam praeterea Mehmethes


515. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent. Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi


516. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam interemptum iudicabit, cuius scilicet uita et mores, dicta factaque, in magnis paruisque rebus, huic accusationi minime congruunt. Proinde stultum


517. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegaeum mare petit; Veneta, Grimano duce, in Peloponnesum festinat; Iaderinos Dalmatas Turcae inuadunt. Per eosdem dies rex quoque Constantinopoli cum ingenti exercitu egressus Hadrianopolim petiit, inde per Macedoniam Thessaliam peruenit. Ibi bona copiarum parte uni ex purpuratis, Musthaphae Argiuo, atributa, eum in Aetholiam Naupactum oppugnatum proficisci iussit. Ipse castris positis non procul ab Othri monte circa Peneum amnem substitit, euentum oppugnationis expectaturus, ratus oppugnationem ignobilis, ut nunc est,


518. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis magnitudine ac profectione certiorem facit, numerumque nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia,


519. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

missis duodecim millibus partim peditum, partim equitum cum Achimathe Cossicio, id muneris sibi ultro deposcente, qui et classicis, si res posceret, supplemento forent, et Peloponesi litoribus obequitando maritimas Venetorum urbes territarent, hostilesque naues, si possent, aliqua ex parte distinerent. Iubet classem Corinthiacum sinum, quem Rhion scriptores uocant, petere Achimathemque ducem ita sequi, ut imperium magis communicatum cum illo quam Thaudi ademptum uideretur, ne is collegam sibi adiunctum in contumeliam uerteret, et ob id inter eos dissensio, regiis rebus


520. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque quum duas ferme horas pugnatum esset, uictoriaque neutro adhuc inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent,


521. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

ita demum concursuri, si ad littora, quae quidem a suis copiis subsidii ferendi causa insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi animaduertere Turcas dimicationem, ut ipsi credebant, haudquaquam subterfugere, statim in pelagus prouecti puppes hosti dederunt, nec praelium ulla ex parte committere ausi sunt. Quos Turcae eorum formidine abusi, dum per quatuor modo stadia probra ingerendo insecuntur, unam ex onerariis Venetam triremem, quas diximus grossas uulgo appellari, alteram Gallicam turritam nauim cursu adepti sunt, quae sane aut nauigandi


522. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

simulacra quam uiros ostendere. Sed forte iccirco gloriari atque efferri Veneti possunt, quod uis tempestatum, commeatusque penuria nos uehementer afflixit, posteaquam agros eorum omni clade euastauimus, magnaque ex parte mortales in illis regionibus inuentos abduximus. Ex quibus quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat, interfecti, e quorum numero ducentos utriusque sexus, qui forma et aetate conspectiores uisi


523. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

dolorem dissimulare nequiuit. Nuntium igitur idoneum nacta dat huiuscemodi, ut fama est, ad patrem literas: Hisabella patri Alfonso felicitatem. Existimabam, pater, simul ac cum uiro, cui me tuo solius consilio despondisti, essem coniuncta, mihi magna ex parte fortunam simul et dignitatem auctum iri, futurumque, ut non modo regis filia, sed etiam regina uocarer. Verum nunc uideo rem se longe aliter quam putaram habere, uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam


524. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

propter Gallorum in Italiam aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum adeptus est, pessimo sane usus consilio, nullo quempiam ciuium suorum demeruit officio, cum multae ciuitates missis cum muneribus de more ad nouum regem oratoribus, non se quidem consueti aliqua tributi parte donari peterent, sed iniquo exactionum onere leuari postularent. Quae profecto res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem dimittere.


525. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte deflagraturum, quum filius nulli unquam iniurius extitisset. Itaque filio rege constituto in Siciliam se contulit, ubi, ut supra demonstratum est, intra paucos menses animi aegritudine uita excessit, ne filii quidem, ut fertur, miseratione, siue dolorem absconderit, ne populares,


526. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

ac de uictoria per imperitiam artis bellicae fere certi, et ipsi haud inuiti cum Gallo manus conserunt, Francisco Gonzaga, duce Veneti exercitus, pro captu Italorum satis strenuo, consilium ualde improbante, et quod nullam iustam belli causam uideret, et quod suis copiis magna ex parte ex opificibus coactis parum admodum fideret. Sed quum legatis ad arma pertinaciter uocantibus resistere nequiret, aciem qua Franci transituri erant ex aduerso direxit. Statuerant autem Veneti uanis animis uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece


527. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant,


528. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum et copiis Gallo praestaret, et omnes pene Italiae principes ei perinde ac procul dubio uictori futuro partim sese propalam aggregarent, partim clam auxilia submitterent. Quin etiam hac ex parte hi duo principes comparem exitum habuisse dicuntur, propterea quod quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo


529. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

Hunc locum praeter caeteros ciues ad mille Albanesiorum equitum incolebant, qui eo ex diuersis Peloponesi atque Achaiae regionibus Turcarum graue Christianis hominibus imperium auersantibus confluxerant, agrique angustia per latrocinia ac rapinam magna ex parte uitam tolerantes in regiones Turcaicae ditionis frequentes faciebant incursiones. Turcae igitur eorum populationibus saepius uexati tandem ineunt consilium dolo Albanesios praedatores excipiendi. Itaque coacto


530. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

effusi fugam esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in Albanesios longius ab oppido interclusos conuertunt equos, circunuentosque ita magna ex parte trucidant. Pauci etenim ex mille hominibus per nota diuerticula incolumes in urbem elapsi sunt. Per idem fere tempus Turcaica biremis e Corinthiaco sinu, hostilem classem exploratum egressa, circa Cephaleniam insulam in Venetam forte incidit triremem. Turcae primo fugere


531. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

quam hostes iniecerant, abrupto, nauim suam strenuo repetunt saltu, hosteque omnibus uerborum probris lacerato in Corinthiacum regrediuntur sinum, suis mox renuntiant Venetorum classem nulla ex parte imminutam cum nouo imperatore Malchione Treuisano (Antonio enim Crimano, ignauia notato, abrogatum erat imperium) partim in Corcyra, partim circa Echinades insulas esse, Christianosque parare irruptionem in Rhion eo consilio, ut hostilem, si possent, incenderent classem.


532. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem ab hoc litore


533. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

fit in omnibus rebus publicis, ubi populi studiis honores mandantur. Accedit ad hoc, quod illi desertionis rei non ciues, sed socios ab hostibus circumuentos deseruerant, quorum plane uiliora sunt capita Venetis quam ciuium. Nam licet Veneti sociis ac plebi etiam suae hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii ferendi in comitiis ius habent, longe maioris precii sunt apud Venetum senatum quam caeteri extra


534. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

temporibus suis liber octauus Veneti Hungaros contra Turcas implorant, cum Vladislauo rege foedus ineunt. Veneti animaduertentes ingentem tum terrestrem, tum naualem Turcarum apparatum, seque non terra modo, qua sane parte nullas prorsus uires habebant, sed et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem


535. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

haud postremus ― classe utraque ei attributa, omnibusque rebus, quae ad nauale bellum usui essent instructa, Methonem petere iubet, satis gnarus se terreri tantum suisque artibus ab Hungaro peti. Non enim illum fugiebat eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues, quae ad Aulonem constructae in Aoum flumen, quod quidam Aeantem dicunt,


536. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

temeritatem ultro restitantes, aut quia mole sua tardiores longarum nauium cursum remis aequare nequissent, adepti sunt, expugnatasque haud parua suorum cęde ad ducem, non praeda modo, sed et omine futuri successus laetum, uacuas fere hominibus pertraxere. Etenim Christiani, qui quidem magna ex parte Dalmatae erant, ad mortem insita feritate haud imparati, posteaquam se ferreis teneri harpagonibus nec fugae uiam patere uident, dimissis in aquam ab utroque nauis latere remis, quo remige quoque cum classiariis militibus rem gererent, adeo pertinaciter desperata salute decertarunt, ut non


537. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum uenerantur) terram osculo magna


538. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum uenerantur) terram osculo magna spectantium admiratione contigit, ita, ut erat in genua submissus, oculis in coelum sublatis, Grates tibi, inquit, summe Deus, ago,


539. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

nam ligneo ponte ex suburbio transitus in urbem patet. Turca itaque ratus, ut erat, Methonem haud idoneam expugnationi fore, nisi prius suburbium in potestatem redigeretur, omnem oppugnationis uim eo conuertit. Admotis igitur machinis ac tormentis, suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab ipsis incolis retinendi desperatione prius magna ex parte concrematum. Ciues, itemque milites, qui in praesidio loci fuerant, intra oppidi muros sese


540. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

oppugnationis uim eo conuertit. Admotis igitur machinis ac tormentis, suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab ipsis incolis retinendi desperatione prius magna ex parte concrematum. Ciues, itemque milites, qui in praesidio loci fuerant, intra oppidi muros sese recipiunt. Non desunt Turcae rebus prospere cedentibus. Itaque turres aedesque suburbii, partim adhuc integras, partim semirutas, terra iumentorum


541. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

plaerumque interimat aegrotum, ita consilia uel optime excogitata quandoque destituat euentus. Satis enim creditur hoc subsidium oppido exitium intulisse, dum oppidani stationibus temere relictis, ad portum, quo maxime tumultuabatur, accurrunt, credentes ab ea parte hostem in urbem una cum suis irrupisse. Turcae, qui praesertim terra Methonem oppugnabant, ubi animaduertunt Christianas naues oppidanis subsidio uenisse suosque inde, ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut


542. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

Methonem oppugnabant, ubi animaduertunt Christianas naues oppidanis subsidio uenisse suosque inde, ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus.


543. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

illi praemio ac gloria illecti, hi metu coacti. Caeterum nec a mari oppidanis quies ulla dabatur. Iacobus enim, classis Turcaicae praefectus, quum suopte impulsus in Christianos odio, tum ut uanas hostiles faceret suppetias, utpote quae culpa sua in oppidum importatae uidebantur, cum parte nauium ad muros, qua occidentem spectant, accessit, scalasque applicare frustra conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae, prohibebant naues moenibus admouere, licet


544. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

commilitones, irrumpite in urbem, quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat oppidanis adiunctus miles: is enim non ex eo genere est, quos Christiani aerarios appellant eosdemque militiae peritos putant, sed magna ex parte e lupanari atque meretricum contubernio euocatus, sicut inter lenones ferox est, ita inter hostes ignauus, nulliusque prorsus ad militiam usus, atque adeo gentis quoque uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles


545. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

certare. Oppidanorum tandem ignauia Methone potiuntur. Quum his adhortationibus, ne dicam seruilibus probris, ardorem pugnae classicis, loci difficultate aduersante, nequicquam iniceret Iacobus, ex alia parte, qua rex ipse adiuncto sibi Achimate Cossicio Dalmata, amicorum ac purpuratorum acceptissimo, agmen cogebat hortatorque aderat, milites, quum spe ingentium donorum illecti, tum quo se classiariis praeferrent (uerebantur enim ne a mari uictoria inciperet) periculi prorsus


546. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoria inciperet) periculi prorsus obliti in hostem iam uigiliis, certamine, uulneribus fessum metuque attonitum ruebant. Igitur oppidani partim maritimo illo ad portum tumultu, ut supra memorauimus, coorto ab stationibus auersi, partim hostium telis ac impetu e propugnaculis magna ex parte dirutis submoti, in media urbe consilii inopes, stupentibus similes, ita tamen armis instructi consistunt, ut ni animus, cui coecus timor uim omnem penitus extinxerat, ad repugnandum defuisset, procul dubio facta ualida impressione eiecissent hostem ex urbe, propterea quod Turcae occupatis


547. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

eius diei uerbis per assentationem, ut fit, extollerent, rex affirmauit multo melius quam sperarat rem Dei munere contigisse. Etenim , inquit, hosteis putaui aereos, plumbeos inueni . Nempe Turcam Methone ui capta Venetorum contemptus perinde incesserat, ac si uictoriam non magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae quidem uerba literis quoque, quibus huius expeditionis successum quibusdam amicis scripsit, inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat dicacitate, parum etiam aduertens, nisi scribae imprudentia id factum sit, minus


548. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui quidem dum ingentem pecorum hominumque praedam securi hostium abducunt, ab agrestibus, quorum uis magna dolore amissarum rerum e proximis locis in praedones excita fuerat, admixtis paucis Turcis equitibus, haud parua ex parte in locis iniquis circumuenti sunt, partimque caesi, partim uiui capti sunt. In quibus quindecim ferme insignes nobilitate Dalmatae equites cum ducentis obscurioribus uiris desiderati sunt, meritasque dedisse poenas uisi, quum negligentia ac securitate sua in hostico, tum induciarum


549. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

deficiunt, et Venetis oppidum tradunt; Alexandrum exulem quendam Albanesiis ducem accersunt, qui pro Venetis primum rem bene gerit, paullo tamen post ad Turcas deficit. Caeterum quantum cladis in ea parte Dalmatiae, quae ad occidentem solem uergit, Venetorum mercenarius miles accaepit, tantundem fere ad Lyssum oppidum hosti duce Alexandro Albanesio redditum est. Est autem Lyssum oppidum aliquot ante annis Turcarum metu,


550. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

auersati tyrannidem sese Venetis tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum insita Albanesiis temeritate atque in Turcas odio. Porro haec loca licet Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios uocant, incoluntur. Veneti permunito Lysso praesidioque firmato statuunt a Cathareno atque Antibarensi agro, honoratioribus sociis magis consulentes, praedones Turcas


551. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

conatibus obuiam iret, celeriter contrahit, quos inter multi etiam Graeci ritus Christiani Turcaicae ditionis fuere, Pheridem secuti haud quidem uoluntate, sed imperio, ut mox in concursu satis patuit, coacti. Hac manu bifariam diuisa Pheris in agrum Lyssanum contendit: cum altera enim equitum parte cis amnem ipse incessit, alteram Drinonem traicere ac propter ulteriorem eius ripam progredi iussit, ignarus in quam fluminis regionem Albanesii cum Lyssanis tunc essent praedatum egressuri. Itaque Turcae non procul ab oppido


552. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

hostilique formidine abutentes eos ex aduerso ingenti clamore sublato inuadunt. Quos quidem quiescentibus auxiliariis Christianis, qui cum ipsis Turcis aduenerant, primo fere congressu in fugam coniectos magna ex parte trucidarunt, equisque atque armis haud paruo reguli emolumento spoliarunt, utpote qui nulla ferme re ad talem expeditionem necessaria instructus Lyssum accesserat. Maior uictoria ex cęde quam captiuitate hostium fuit: quinquaginta tantum ex


553. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

et Turcas pacem restituunt; Talismanus Christum praedicans crudelissime necatur. Iam Veneti diuturno bello defessi de pace a Turcis petenda belloque finiendo consilia eo intentius uoluere coeperunt, quia et mercaturae eorum, unde magna ex parte stipendium militibus suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec


554. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re elati iniquas pacis conditiones ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt cum Hungaris, ut uulgata noua militum conscriptione territarent Turcas, ita tamen re in speciem


555. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

Machomethes, terrena tantum ac corporea sapiens, nec uiuis uerum iter ad felicitatem ostendit, et uita functis communem cum bestiis beatitudinem pollicetur, atque quum uideret uir callidus Christi religionem ad animi puritatem ueritatisque contemplationem omni ex parte institutam esse, tantisque miraculis fulciri, ui et uoluptate proposita, duobus sane efficacissimis humanis affectibus, sectam suam munire ac tueri praecepit. Quare scito solam Christianam religionem ueram censendam, et Christum, ut ipse recte affirmat, uiam, ueritatem et


556. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

eademque facilitate, qua regnum Neapolitanum caeperant, amiserunt. Nulla enim fere gens est, quae minore animo aduersa ferat, celerioriue desperatione uictoriam hosti concedat. Vnde quum quidam Illyricus eques ― Barletum enim a Slauenis Illyrica gente haud parua ex parte incolitur ― tribus Gallis equitibus fugientibus obuiam esset factus, atque unum ex his una congressus ictu lanceae equo deiecisset, duo quoque reliqui statim infracto animo sese uinciendos Slaueno praebuerunt, quos magna omnium admiratione prae se agens Barletum compulit.


557. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoriae inuenturos, aut Gallos, si pugnam detrectarint, spe regni Neapolitani abiecta, procul ab his finibus per se abituros. Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod ad alteram partem pontis aedificatum diximus, irrumpunt.


558. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

ne rescindere quidem, nedum hosti repugnare in mentem uenerat, legiones traducit, acieque instructa ad hostem pergit. Galli e castellis, quae ponti superimposuerant, deturbati, ponteque ammisso ac hoste in castra pene accaepto, a ducibus destituti, morbo, fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus non minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare,


559. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

uino, cui uenenum inditum erat, quo metum cardinalibus demeret, bibere: tanta auiditas huic monstro inerat necandi hos cardinales. Sed quia minister, dum quantum de uenenato uino potionibus absumebatur, tantundem puri atque innoxii uini in lagenam imprudens adicit, uim ueneni magna ex parte mitigarat. Virus in inferenda morte efficax prima potione solus pontifex hausit, quo intra duodecim dies extincto caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris


560. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

tantumodo tutabatur, apparebatque haud aegre laturum Gallum, si clade aliqua Maximiliani animus minueretur, quamquam Gallus non minus optabat de ferocia Maximiliani demi quam noua aliqua causa inter Venetum et Alemanum offensam exoriri, quo Venetis maius omni ex parte odium conflaretur. Igitur Veneti, abusi Maximiliani absentia, Carnos Histrosque, quatenus hae gentes ad Maximilianum pertinebant, suis per se copiis inuadere statuunt. Itaque nullo hoste occurente intra paucos dies, quicquid oppidorum ac uicorum in finibus Veneti imperii


561. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis plebs, quae magna ex parte ex conuenis et externis hominibus constat, Slauenis, Albanesiis, Graecis et Circumpadanis Italis, nihil magis tunc optabat quam dari sibi opportunitatem opes Venetorum, publicas simul et priuatas, diripiendi. Quod quidem senatoribus eorumque liberis, qui et per se imbelles sunt,


562. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

dispositis prius ad omnes urbis portas militum satis ualidis stationibus, ne quis hostium fuga elaberetur. Venetus exercitus fraetus Brixianorum uoluntate ad arcem, ubi Galli hostem instructa acie opperiebantur, et ipse ad pugnam paratus accedit. Itaque utraque ex parte clamore sublato, acerrimum primo concursu accenditur certamen ― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus.


563. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus profugerat atque ita, hostium furori


564. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod ubi Galli conspexere, uotum suum impletum rati signa in hostem extemplo conuertunt. Primo ingens strages hominum iumentorumque tormentis utrinque aedita est, mox gladiis res geri coepta. Iam Gallo equite acriter instante Hispana acies nudata erat equestri magna ex parte auxilio, equitibus Hispanis aut captis, aut in fugam coniectis; pedes tamen eius gentis nondum loco motus acerrimam aduersus Vascones, Alemanosque atque Boëmos, Gallorum mercenarios, ciebat pugnam. Quod Caston Foisius conspicatus equo descendit et peditibus


565. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

de rege constituendo consultassent, decernunt regem Achimathem, satrapem Amysinum, moderati ac iusti regis indole apud Turcas celebrem. Caeterum quo sine tumultu ex Amyso Constantinopolim Achimathes deduci posset, praetextu Sophiacae expeditionis mittitur in Asiam cum parte regii exercitus Halis quidam ex regiis purpuratis, regi designato ad Sangarium amnem ― ita enim inter ipsos conuenerat ― occursurus. Nec inepte Achimathis amici hanc simularunt expeditionem, propterea quod quosdam Asiaticos Turcas, Sophias dictos, per id tempus


566. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

et stirpem regiam, praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt, ne subsidia spei intereant et regni desit custodia. Phalanx regia utpote militiae assueta duce amisso neque animum deiecit, neque ulla ex parte pugnam remisit, sed latronum impetum praesenti animo sustinens hostem incruenta uictoria potiri haud quaquam permisit. Tandem multis utrinque desideratis latrones in proximos montes se contulere, regius uero exercitus haud effusa fuga castra repetiit.


567. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare citra ullum certamen ac rerum perturbationem censeo Selynem per speciem honoris hinc ablegandum, atque ita illi, quod petit, concedendum, ut magis nomen quam rem ipsam habeat, quo et tu minore negocio, quae destinasti, facias consiliumque tuum exequi possis, et ille aliqua ex parte uoti compos hinc abeat. Nam quemadmodum regnum pluribus eadem auctoritate praeditis committere haud puto reipublicae expedire, ita caeteros liberos contemnere, dum uni tantum prospicitur, parum tutum. Neque enim homines accepta beneficia tam in officio continent quam iniuriae


568. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim,


569. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

uti Turcae, si qua uis hostilis repente ingrueret, habeant imperatorem, qui et possit et audeat hostibus non solum repugnare, sed etiam, si res postulauerit, bellum ultro inferre. Et probe nostis Turcaici imperii finibus Hungaros, opulentos ac eosdem ferocissimos hostes, magna ex parte circumiectos, ut taceam nouos aduersarios Sophias nobis in Asia exortos, Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt Christiani ius habere


570. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

clades certissima: nam sicut Turcarum imperium armis conditum est et in hanc fortunam auctum, ita iisdem etiam artibus administrandum. Quae quum ita sint, milites, iura, quae liberos parentibus iungunt, his coeptis nulla ex parte uiolamus, sed potius a deside ad strenuum, cui maxime conuenit, imperium transferimus. In quod quidem is nostrum ius habet maximum, qui reliquis fratribus uirtute praestat. Vter autem nostrum paternae fortunae dignior sit successione, facillimum diiudicatu uobis erit, si me cum


571. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

ualetudine, amicorum partim fraude, partim consternatione permotus, ac suorum militum perfidia circumuentus (iurauerant enim praetoriani se uiuo rege nihil noui consilii capturos) uoluntati eorum assensus est. Igitur duo tribuni cum aliquot centurionibus et magna gregarii militis parte, ex sententia tamen caeterorum, ad Selynem Constantinopolim deducendum proficiscuntur. Quo ad Odessum, qua Panisus in Pontum cadit, inuento (iam enim literis Mustaphae Iurisii Dalmatae, Achaiae praefecti, e Taurica chersoneso reuocatus eo peruenerat, exercitumque


572. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac hostilem exercitum inuadere. Itaque fortuna consilium adiuuante hosteis de improuiso aggressus ex his


573. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur Achimathem, missis ad eum literis plumbea pila inclusis, ut cum exercitu propius Prusam accedat occasionique suae non desit. Iisdem literis ei cuncta, quae parabat, ordine


574. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

est autem horum hominum maxima apud Turcas auctoritas, omniaque ex eorum fere praescripto aguntur ― instructis multis lembis atque Mustangiae, genero suo, attributis, iubet eum omnia Asiae litora circumire diligenterque curare, ne Corghutes mari elaberetur. Ipse assumpta parte exercitus magnis itineribus Prusa in Lydiam ad Tmolum proficiscitur, ubi Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum et literis uacabat. Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam


575. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

ambiguum regem posset facere. Itaque ut illum quoque insidiis circumuentum in aequum locum eliceret - neque enim se, ut dictum est, in aciem committebat ― huiusce fraudem commentus est. Dimissa Constantinopolim maiore praetorianorum parte, perinde ac longinquam diuturnamque militiam detrectarent, nec essent in se bene animati, conscribit ad fratrem literas nomine Achimatis Cossicii Dalmatae, purpuratorum suorum nobilissimi, ratus fratrem dolum haud percepturum, eo quod Cossicio cum Achimathe Othomano uiuente


576. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea,


577. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

quum subito Alemani ex oppido erumpentes Gallum, nihil minus quam eruptionem hostium timentem, inuadunt, et quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione crescerent animi, terga Galli, relictis hosti omnibus tormentis, ita dederunt, ut nusquam cis Alpes consisterent. Huius certaminis fortuna elati Alemani in gratiam Maximiliani Caesaris arma in Venetos conuertunt.


578. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

dicto audiens. Atque hanc puto causam regi Matthiae Chugniadi Coruino extitisse, ut Venetos, quoties in eos ira accenderetur, non ignobiles modo plebeosque, sed etiam rusticos uocitaret, asserens fortunam genus haud quaquam mutare, quum praesertim Veneti nulla ex parte nobilibus essent adaequandi, et quia omnes mercaturae student, et quia militiae, quae est potissima, quod satis constat, nobilium ars, operam nauare non solent. Proprium autem seruorum atque infimae conditionis hominum esse, rex Matthias arbitrabatur, regium nomen, quos apud omnes


579. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

Duce amisso agrestes ― iam enim et Ioannes Sepusiensis cum exercitu aduenerat ― partim fugae sese mandare, partim errori ueniam petere, partim neque proelii, neque precum, neque fugae meminisse, sed metu perculsi torpere. Quos ita consternatos atque animi incertos Sepusiensis nactus magna ex parte concidit, nulla quidem ira aut ingenii crudelitate, sed quo coeteros rusticos terrore incusso ad officium reuocaret. Satis enim exploratum habet nobilitas rusticos ac seruiles animos non nisi metu in officio contineri. Praefectus Transyluanus, adducto ad se uiuo Georgio Scytha, licet


580. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

Non me praeterit, uiri fortissimi, Turcas Europaeos famam eximiae uirtutis in bello obtinere, eo quod hi ex Illyricis, Thracibus ac Macedonibus magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere! Solet illa multo maiora uero praedicare et ob id nunquam ad liquidum quaerentes perducit: rebus ipsis credite. Satis enim constat Asiam his gentibus Europaeis, quas modo


581. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

copiis ac tormentis Euphrate breui ad spem eius euentus respondit. Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere Turcarum impetu captum est. Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes in ruinas muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt, oppidoque potiuntur, puberibus magna ex parte interfectis. Quo ualido


582. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes in ruinas muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt, oppidoque potiuntur, puberibus magna ex parte interfectis. Quo ualido praesidio multisque tormentis firmato, in Minorem Asiam sese recipiunt. Ibi Selynes castris positis omnes regionum principes ad se accersiri iubet, quorum magna pars in fidem eius sese permiserunt. Alii Selynis fidei parum credentes ultra Euphratem refugere,


583. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus Turcarum uim armis se tueri parabat. Selynes animaduertens Alaudolam unum ex omnibus Minoris Armeniae regulis neque legatos ad se mittere, neque ipsum ad se uenire, neque sibi fuga consulere, ratus, ut erat, eum belli consilia animo uolutare, Sinonem spadonem cum parte exercitus ad ipsum subigendum misit, ita ut et ipse haud procul a Sinone cum reliquo exercitu abesset, auxilio futurus, si res postulasset. Alaudola accępto hostium aduentu haud cunctatus est his obuiam ire. Caeterum uix conserto praelio Alaudolani seu dolo, seu metu terga uertunt. Regulus


584. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

deditionem. Itaque Damasci aliquot dies in reficiendo exercitu moratus ― et est urbs aedificiorum magnificentia, coeli temperie ac salubritate, simulque soli hubertate, fontium fluuiorumque amoenitate, fructuum copia nulli in tota Syria secunda ― Gazam contendit, praemisso cum parte copiarum Sinone Macedone, qui, prius quam ipse eo accederet, urbem aut ui, aut uoluntaria deditione in suam redigeret potestatem, quo ibi praesidio imposito Caërium petiturus hostes post terga non relinqueret. Substiterant Gazae octingenti circiter equites


585. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

irrupturus, hostilis fraudis ignarus, quum quidam Geticae nationis transfuga Turcam adit, fraudem indicat, monet ut fossas terra opertas et coecum uallum caueat, docetque qua parte urbem tuto inuaderet, quandoquidem ciuitates sine proditore et hoste domi inuento raro euertantur. Turcae fraude Cercassorum cognita, circumducti a transfuga ad aliam portam, qua nullae insidiae structae erant, moenia aggrediuntur. Quos ut successisse


586. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

uiriumque nouandarum, cum conscientia egregia regni defensi trans Nilum ad Saithicam regionem cum paucis comitibus perfugit, ibi tantisper moratus, dum et fortuna, quae plaerunque regressum habet, exseuiret, et uis Turcaica aliqua ex parte senesceret. Putabat enim, ut sunt plaerique homines suae spei nimium indulgentes, Turcas haud diutius imperium Aegypti retenturos, quippe quae longo terrarum spatio, non modo ab Europa atque Asia, sed etiam ab ipsa Syria esset dirempta. Selynes interfectis aut fugatis Cercassis,


587. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

praebuit, deinde sepeliri permisit, officio sepulturae testari cupiens se non odio, sed ob publicam quietem Thomam interfectum, tametsi nihil magis animo agitaret quam nomen ipsum Cercassorum estinguere. Vnde quum audisset ad octingentos Cercassos Alexandriae obuersari, eo cum parte copiarum terrestri itinere ante expectatum accurit, omnesque comprehensos occidit. Regressus Caërium, qui ex Aegyptiis opibus eminebant, ne ullam occasionem nouis rebus praeberent, excitos sedibus suis Constantinopolim traducendos curauit, dato negocio Ionae Dalmatae, qui eos nauibus


588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

tenore nouas prouincias ad imperium adiungimus, in dies magis ac magis ingenti accessione augetur. Quascunque enim terras armati adimus, eas confestim ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum bona Maioris Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt, Thraciam, Illyricum, Macedoniam, Graeciam possidemus: si Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec


589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est. Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua quondam Argonautae, ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum


590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

scriptores tradidere, Aeetam Colchorum regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut


591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

Quibus sane conductis Hungari quoque, et Hungaricae ditionis Dalmatae, egregiae equitum alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus Lodouicus Casimirus imperat, militiam exercent. At contra Turcae ex mancipiis et pastoribus, magna ex parte Illyricae ac Moesicae nationis milites fiunt. Vnde, ut omittam Christianae reipublicae regionum periculosam, religioni maxime, diminutionem, nec Romano pontifici ullo pacto ferendam, ab his uinci et in seruitutem redigi conniuente summo pontifice et Sacro Romanae Ecclesiae Senatu non


592. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

lyntribus traiecto inscio hoste nec ullo obsistente fuga sibi consulere poterant ― maluerunt decus mortis complecti fortiumque uirorum more cadere quam per infamiam uitae dulcedine praesidio decedere urbe fidei suae comissa prodita. Itaque quum Turcae magna munitionum parte tormentis deiecta de integro oppidum aggressi essent, Hungari in ruinis murorum hosti occurrentes adeo acriter desperata salute praelium inierunt, ut ad unum omnes aduersis uulneribus conciderent, septingentis ferme Turcarum caesis. Quam


593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea res apud quosdam Turcarum in religionem uersa est, qui metu, ut fit, interprete censebant nec pontem


594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

trabibusque de naui in nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim fluminis satis firmauit, asseribus ualidis roboreis iniectis superinstrauit, quorum capitibus utraque ex parte aliis trabibus compressis ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus tormentis aeneis onustos pons sustineret. Quem praeterea firmis catenis ad utramque fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset,


595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus ne expectato quidem eorum aggressu concessere, nihilo magis arci, quam oppido fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi sunt, non sine militum suorum detrimento. Nam Hungari Turcas ea parte irrumpentes plumbeis pillulis e paruis tormentis emissis, quae ad eam portam ex arce facile adigi poterant, petentes multos hostium interfecere. Itaque Turcae tribus


596. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi sunt, non sine militum suorum detrimento. Nam Hungari Turcas ea parte irrumpentes plumbeis pillulis e paruis tormentis emissis, quae ad eam portam ex arce facile adigi poterant, petentes multos hostium interfecere. Itaque Turcae tribus aeneis muralibus tormentis eo aduectis, totidem locis arcem quatere coeperunt,


597. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

equites et honestioris fortunae uiros ab oppugnatione arcebat, eo consilio, ut si cum rege Hungaro collatis signis esset decertandum ― credebat enim Hungarum suis auxilio uenturum quod roboris erat in eius exercitu, nulla ex parte imminutum hosti opponeret, multique Turcarum in oppugnatione uariis hostium telis percussi caderent, appareretque Hungarorum pertinaciam haudquaquam subactum iri, Gallus quidam, qui ad extremum perditus homo abiecta religione Christiana ad Machomethanos defecerat, eorum animos


598. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

et pro antiquo Tauruno Belgradum, tametsi Hungari eandem urbem Nanderalbam uocent, appellarat; deinde moriens, quo posteris suis Hungaros conciliaret, Pannonico agro adiungi iusserat. Caeterum Salomon urbe, qua parte muros quassauerat, refecta, uirisque, armis, commeatu, caeterisque rebus ad eius custodiam necessariis affatim munita, ingenti laetitia Hadrianopolim reuersus est, exercitu ita hybernatum dimisso, ut uere ineunte ad primum edictum cuncti, quo iussi fuerint, conuenirent, omnibus rebus ad


599. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

agrum Iazigum Hungarorum praedatum misit. Qui quum ad fines Transyluanae praefecturae satis occulte peruenissent, haud tamen fefellere Ioannem Sepusiensem, eius regionis praefectum. Itaque Turcae ne conspectum quidem hostium sustinentes, primo congressu fusi, magna suorum parte amissa in Moesiam refugerunt. Caeterum in Inferiorem Dalmatiam, quum ea regio sine praefecto, sine imperio esset ab Hungaris destituta, a Verbosnensibus Turcis per eosdem dies incursiones factae multique mortales nullo obsistente capti. Leone


600. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

inscriptiones: Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis (liber primus) MAK: Ludovici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de rebus, quae temporibus eius in illa Europae parte, quam Pannonii et Turcae eorumque finitimi incolunt, gestae sunt libri undecim (breuius Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber primus) gg1: Ludovici Tuberonis Patritii


601. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

pollicentur; tandem spe pecuniae illecto, persuadent, uti a parente ad Turcas desciscat, patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa. Nec altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare: pactus est enim cum Venetis, ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa, praeda rerum omnium Stephano, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani, misso Romam quodam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.