Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: parte

Your search found 2771 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 750-755:


750. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

magnanimus Comes quum partim iuridicundo, partim aliis publicis et priuatis amicorum negotiis plurimum occuparetur, atque hic omnia fere symposiis definirentur, nolui bonas horas, quae superabant male collocare. Itaque dederam primos dies continuos lectioni Platonis et Aristotelis, vt aliqua ex parte reuocarem in memoriam studia philosophiae longissimo tempore intermissa. Quo quidem opere districtum vir quidam eximius, et in literis non mediocriter versatus, quum saepe inuisens ex officio reperisset, tandem pro amicicia conatus est ab instituto abducere. Atque illo negante philosophiam


751. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d_v | Paragraph | Section]

philosophorum nixa: quamquam ego nolim cuiusquam vtamur hac in testimonio: demus vela rationi, et quo ipsa duxerit, sequamur. Quamuis inquam libentius assentiar iis, qui posthabitis humanis rationibus, afflati diuino spiritu plenique Deo affirmant, nos vna parte viuere post mortem: atque hoc satis esse deberet ad faciendam vnicuique fidem de immortalitate animarum, tamen conabimur non ineptis (vt existimo) coniecturus ratiocinando nostram credulitatem confirmare, cuius tantum abest, vt me poeniteat, vt indies magis atque magis opinio mea


752. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

homines. Constat igitur ex praedictis diuersas esse res numeroque differentes potentiam animalem et vegetabilem atque in vno animante vtramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotauit natura, vt altera praestarent plantis, Cur non credimus homini perfectissimo in terris animali ea parte, qua bestiis antecellit, ac propius ad deum accaedit, qua sola inquam homo dici potest, ac deus quidam inter caeteras animantes, mentem procreatricem rationis et intellectus, non eductam de potentia materiae, sed diuinitus datam accessisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem,


753. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

igitur inquit vt tanta studiorum varietas in mortalibus appareat: si animae simplices nudaeque demittuntur in corpora: nec quicquam ex superioribus corporibus intra conuexa mundi in eas agit? Nulla inquam hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac parte mundi infima hominem praestantissimum animal a Deo non necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur, quod impium ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille


754. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

parens affatim copiam omnium praebuit, ad implenda desideria caeterarum animantium eaque finiuit angustissimis terminis, videlicet quatenus naturae satis esset, vni tantum homini immensam atque infinitam cupiditatem in animo inseuit: Non eam dico cupiditatem, quae radicatur in parte irrationali, ex profundisque tenebris et inexplicabilibus errorum labirynthis emergit, ac fere malorum omnium caput est, Sed congenitam in natura cum ipsa anima, per quam appetimus nostri perfectionem et securitatem. Atqui non videmus hic quamdiu viuimus, quippiam tale illi oppositum, vnde


755. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

passurum, appetitum quoque rationalem hominis extendi in immensum, nisi proposuisset illi finem, quem adeptus, vltra non angeretur. Quidnam inquit appetimus cum ratione? Nempe summum bonum, non autem putes illud bonum, quod quidam circumscribunt magna ex parte fortuitis rebus aggregatum, dubium, varium, mutabile: quo tamen nullus mortalium adhuc potitus fuit: Sed certum, stabile, sempiternum in sola contemplatione atque adeo aspectu diuinae mentis consistens, ex qua ceu perenni fonte voluptates cumulatae omni suauitate fluunt, diisque


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.