Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dicam

Your search found 736 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 108-119:


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non Hungariae modo regnum, Boemiaeque, additis multis Alemmaniae regionibus, sed etiam Romanum obtinuit imperium. Alberthus enim, qui itidem rex Hungarorum fuit, ex Sigismundi filia et Lodouici nepte, matrem auunculumque eius Ladislauum suscepit, quem Hungari uix natum ― ut ita dicam ― et in cunis iacentem regem dixere. Satis ergo constat neque Alberto Sigismundi genero, neque Vuladislauo Casimiri germano, neque Ladislauo Posthumo Alberthi filio, ultimis legitimis regibus uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

ablatum , sed potius Pestanorum comitiorum acclamatione, certissimo, ut exitus rei comprobauit, omine in regem paterni regni, in quod mox Vuladislaui maxime opera patri successit, designatum esse. Consueuit enim Deus plęraque arcanis quibusdam, ut ita dicam, notis, ac per ambages, prius quam ueniant, significare, quo uoluntas eius, tum demum, quum expleta fuerit, denuntiata fuisse cognoscatur. Regina, Matthiae uidua, regiam Budensem deserit; proceribus, in fauorem


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt. Cur igitur, Iane, me in Hungaria regnaturum deseris, remque mihi laetissimam tristem facis? Quae enim ulla regnandi uoluptas cuiquam esse potest, amicis destituto? Cur me ipsum fugiens inde abire paras, ubi sub Coruini imperio, ne dicam tyrannide, tamdiu uixeris? Cur, si mecum non eras in Vngaria uicturus, me tantopere ad nouum regnum accipiendum hortabare, an forte simulata in me adortando usus oratione uerecunde admonuisti me temere regnum Hungariae


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se substituendi ius non haberent. Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam amplecterentur utilitatem,


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

est ac multo tutius sacerdotibus sacra curare quam negociis animum aulicis occupare. Quod tamen consilium Thomas cardinalis suis artibus egregie retundit. Ferunt autem Thomam praesulem sagaci satis consilio, ne dicam fraude, Transiluanam Stephano ademisse prouinciam, atque in eius locum subrogasse quendam Bartholomeum Draphium, ordinis senatorii uirum, principem quondam ipsius praesulis, dum ruri puer una cum parentibus degeret. Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit. Atque eo id libentius narrabo, quoniam et ea res in hanc


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianos principes odium inductura, modo id a lege historiae non abhorreret, et uis ac facultas orationis meae rei gestae exaequare posset atrocitatem. Equidem animaduertens, quum caeterorum Christianorum tum patriae meae periculum, uix mihi temperare possum, quin eos principes, ne dicam immanissimos gentis sibi creditae praedones, qualicunque accusem oratione. Qui sane aurum, fragile emolumentum, secuti, mortem, ut fama est, Gemio Otomano nefarie intulerunt, propterea quod illo uiuente, ut paulo ante demonstratum est, nunquam ullam aduersus Christianos alicuius


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

ita opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima. Vide quot pateant, modo absit liuor, clarissimarum uiae expeditionum, quot rationes in promptu sint uirtutis exercendae! Ad tuam igitur, regum maxime, spectat aequitatem, ne emulorum inuidia me, ut ita dicam, iam segetibus maturis, ab eo deturbet agro, in quem uacuum primus ipse ueni, quem antehac intactum meo proscidi aratro, in quem denique semina manu propria ieci. Vnde licet, quicquid rex constituerit, exequendum sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

permutare mercibus, et postea quam mercaturae munus obierit, ueneri et gulae indulgere, omnique luxus genere etiam cum perditissimis certare. Oppidanorum tandem ignauia Methone potiuntur. Quum his adhortationibus, ne dicam seruilibus probris, ardorem pugnae classicis, loci difficultate aduersante, nequicquam iniceret Iacobus, ex alia parte, qua rex ipse adiuncto sibi Achimate Cossicio Dalmata, amicorum ac purpuratorum acceptissimo, agmen cogebat hortatorque aderat, milites, quum spe ingentium


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare debent. Quamquam, ut quod sentio dicam, sicut nolim sacerdotes magnis imperiis potiri, ne curis inanium rerum a diuino cultu auocentur, ita eos possessionibus uelim esse quam ditissimos: nam hospitalitas, munificentia, benignitas, propriae sacerdotum actiones, sine opibus ac sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

insitam genti religionem huic concilio aduersantibus, quippe quod non nisi pontifice Romano auctore indici potest, multa et maxima scelera Iulio Secundo obiecta sunt. Sed quia id temporis quidam Christiani maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne dicam licentiae, minime conducere putant, rupto nefarie pacis foedere inter se simultates exercebant, non solum sua ipsorum aemulatione ac inuidia, sed etiam pontificis in Gallum odio tanquam furia quadam eos committente,


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

quum nihil aeque hominum animos disiungat ac ordinum diuersitas, sub ipsam fere Maximiliani ac Venetorum pacem exorta est in Hungaria inter plebeios et nobiles non modo discordia, uerum etiam atrox bellum, cuius quidem authorem ferunt extitisse tum Thomae cardinalis imprudentiam, ne dicam calliditatem ― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.