Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: turcarum

Your search found 358 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 190-196:


190. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

a barbarica liberet foeditate. Optimam quippe de te apud omnes concitasti opinionem, quam reverendus pater et dominus Franciscus Cheregatus orator tuus, ut omnium est horarum homo, mirifice secundat augetque, ut maxima sit spes vel solo tuo ductu posse immanem Turcarum contundi tyrannum. Non enim (quod sacrae testantur literae) in multitudine dominica consistit virtus, neque in equorum viribus eius voluntas. Accipe itaque, sanctissime pater, qualecumque hoc clientis Tui munus, meae in Te observantiae testem


191. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

et exitio tutum esse. Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire et succurrere statuatis; qua supra sexaginta annos, ex quo Constantinopolis in Turcarum venit potestatem (mirabile et miserabile dictu), quod nulli adhuc regno contigit, sine aliquo christianorum praesidio ab iisdem feris hostibus assidue propemodum infestata, vexata, vastata est; quam nos proprio sanguine et multiplici mortis genere pro gloria


192. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 4 | Paragraph | Section]

sita est. Sacra Regia Maiestas Dei gratia Ludovicus, Hungarie rex, dominus noster gratiosissimus amisso optimo ac munitissimo castro Nanderalbam nec iuvare nos nec tueri potest. Ex quo fit, ut sine auxilio vestro in praesentia a Turcarum feritate nequaquam tuti esse possimus. Igitur si unquam adversus truculentum hostem evigilandum fuit, nunc maxime evigilandum est. Illi siquidem animi pariter ac vires tanquam crevere, ut iure optimo metuendus sit. Nanque (proh dolor ac dedecus nostrum) supra


193. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 4 | Paragraph | Section]

illisque afflictis onera humeris imposuisse, puerosque portandos dedisse in eosque tantorum impatientes laborum agmine facto, ut animam exhalarent, deseviisse; omni denique crudelitatis genere usos fuisse. Cogitent quaeso celsitudines vestrae: si Croatia in Turcarum ditionem (quod Deus optimus avertat) deveniret, quae miseris christianis laborum ac malorum meta foret. Profecto nulla. Pateret illis belluis pro libidine aditus non difficilis in quascunque terras. Possent quascunque depopulari provincias, quaecunque


194. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 4 | Paragraph | Section]

Hor. Epist. 18, 84.:
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet
et neglecta solent incendia sumere uires. Ad haec sciant celsitudines vestrae superioribus mensibus Turcarum ductorem, quem bassa appellant, proprium ad me misisse nuncium, qui referret, velle eum faedus mecum et pacem inire. Itaque ille apud me orsus est: Scis te, o comes, in Croatia unum et solum superesse, caetera omnia amissa sunt. Te ipse satis defendere non


195. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 6 | Paragraph | Section]

nequirem, et si solus ipse eo redire velim, quotidie equitando vix per unius mensis spacium pervenire possem (distat enim hinc illa patria ultra centum Hungarica milliaria) eoque minus si bombardas et eiusmodi bellicas machinas curru mitterem. Et quoniam ille Turcarum ductor, quem bassa dicunt, mihi infestus est, propterea quod iis quae mihi ipse sui caesaris nomine intimaverat acquiescere nolui, primus ero cuius obsidebuntur oppida ac castella. Et quia breve est tempus, nam transactis tribus mensibus hostes de more


196. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 7 | Paragraph | Section]

initurum foedus. Ibo tamen et ad sanctissimum Adrianum Pontificem Maximum et ad alios christianos reges, principes ac dominia pro comitatus mei tutela ac custodia auxilia petitum quousque ipsum Sacrum Imperium provideat ut supra. Ego enim illum a Turcarum vi solus protegere nequeo.
Orationi huic in consilio Nurembergensi interfuere principes infrascripti. Serenissimus Ferdinandus princeps


Bibliographia locorum inventorum

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522], Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nürenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica (, Nürnberg), Verborum 2137, Ed. Violeta Moretti [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [word count] [frankapanboratiocroatia].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.