Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cura

Your search found 1277 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 368-370:


368. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

posse. Decretum igitur postremo est, cum satis anceps pugna imminere videretur, ut essent, qui regis servandi curam haberent, si quid gravius accidisset et regem simul ac aciem ita, ut restitui posse amplius non speraretur, inclinare viderent, ex media acie ereptum abducerent. Demandata fuit haec cura Casparo Raskay, Valentino Thörök et Ioanni Kallay, tribus praestantibus viris et regi sine ulla controversia fidissimis, dispositis etiam ad id equis velocioribus, quibus rex, si ita necessitas postulasset, in evadendo uteretur. Sed ut ad rationem disponendae aciei redeamus, erant non pauci


369. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ita facile nos posset, quod magnopere erat timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum hoste commissis interfuisse se dicebat. Itum est igitur pedibus in hanc sententiam demandataque ea cura Gnoynsky et quibusdam aliis, serius tamen, quam oportebat, et eo demum vesperi, quo in sequentem diem est cum hoste pugnatum, itaque haec quoque res sicuti alia multa fuit neglecta. Aciem eo die, quo est pugnatum, qui fuit vigesimus nonus dies mensis Augusti divo Ioanni Baptistae decollato


370. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Pedites paucissimi evaserunt, fuerunt autem usque ad duodecim vel tredecim millia peditum, ex quorum ducibus vix evasit quisquam alius praeter Hannibalem Cyprium. Tormenta bellica omnia et illa, quae in acie fuerunt, et ea, quae partim in castris partim in navibus remanserant, hostis habuit. Horum cura demandata fuerat sed sero et non nisi eadem illa nocte, quae pugnam praecessit, comiti Ioanni Hardegh viro strenuo et industrio et qui circa regem ab initio fuerat diligentissime versatus, regi inter paucos charus. Nocte et die, quae pugnam insequuta est, hostes in omnes partes


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.