Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cura

Your search found 1277 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 552-582:


552. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 771 | Paragraph | SubSect | Section]

in proponenda doctrina, aut exponendis sacris literis, uti noto ac perspicuo sermone: 1. Cor. 14 Sic Psal. 119 ait, Explicatio verborum tuorum dat intellectum parvulis. Diligens ergo cura sermonis sacrarum literarum habenda est. 19 Porro Paulus 1 Tim. 1, vult nos tenere et observare naturam propositionum, quodnam sit subiectum aut praedicatum, definitiones singularum rerum totasque materias et argumenta, vel integrorum scriptorum, vel etiam partium singularum.


553. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

et similium, sola quasi ossa tuo sermone delinees: ut tantum eas sententias complectaris, quae sunt veluti basis totius, quae omnia accersita et quasi accidentaria sustinent, et simul plane necessario inter sese, sicut ossa nervis colligata, cohaerent. 26 Prima enim et summa cura esse debet Lectoris, ut illas quasi primarias et substantiales sententias, in quibus potissimum tota propositae quaestionis determinatio residet, expendat. Secundaria vero, ut illas quasi externas, accersitas aut accidentarias. Fit vero non raro, ut illas primarias sententias, prae


554. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

maiestate conciones omnes a Christo, itemque a Iohanne Baptista esse habitas, quam sunt literis mandatae? 11 Observetur igitur diligentissime, ubi illae summae incipiant aut desinant, quatenus cum sequentibus cohaereant, aut non cohaereant. 12 Huius rei maxima et continua cura esse debet: quando alias in tot transitionibus, digressionibus, patheticis orationibus, multa videbuntur male cohaerentia, quaedam etiam pugnantia coniungi. Ergo observet unusquisque, dum Prophetas legit, haec sequentia: Ubi in eis taxentur vitia, aut commendentur virtutes:


555. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

16 Refert vero non parum, an Hebraica veritas proferatur in medium, an LXX interpretum authoritas. Certum namque est, illam semper anteponendam, nec non momenti plurimum afferre. Quocirca ubi plerunque validiores atque ex verbis sumptae argumentationes contexuntur, ibi veritatis Hebraicae prima cura est. Persaepe vero Apostoli translationem LXX usurparunt. Quamvis nominatim de Matthaeo testatur Hieronymus in eius vita, quod ubicunque sive ex persona sua, sive ex persona Domini salvatoris, veteris scripturae testimoniis utitur, non sequatur LXX interpretum authoritatem, sed Hebraicam.


556. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sacrae Theologiae afferre possent. Verum illarum pleraque postea suis locis, et praesertim in capite de Sermone Paulinae, exponemus: nunc tantum pauca quaedam monebimus, quae observasse ad earum intellectum non parum profuerit. Sunt igitur volenti cum fructu legere Paulinas Epistolas haec maxima cura observanda. 5 Primum, ad quos Epistola mittatur, et qui nam populi, quibusve moribus fuerint. Quod modo ex ipsis Epistolis, modo ex Geographis cognosci potest. Nonnunquam vero ad hominum, ad quos


557. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ratione adnotatas doctrinas, redargutiones, quaeque eius sunt generis, in sanctorum patrum Scriptis observare. Tertio loco videamus, ecquid afferantuerba Christi πρὸς παιδείαν, id est, ad vitae morumque institutionem, cuius sane prima cura omni tempore esse debet. Has vero hic tibi institutiones habe. 1 Cum audis; unum Deum timendum prae omnibus hominibus: discis sane, omni tempore pro virili enitendum, ut verum Dei timorem ob oculos tibi versari declares: discis, quomodo animum perpetuis meditationibus de se veritate divini


558. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

positum: (quemadmodum ipsi quoque qui scribunt, primum solliciti sunt de rerum inventione, post de collatione, sive elocutione) ita interpretatio quoque omnis sic videtur in hoc studiorum genere partienda, ut primo loco explicentur res ipsae, secundo loco verborum proprietas. 1 Prima autem cura est, de commoda versione. Enimvero cum sacri libri peregrinis linguis sint conscripti, nempe Hebraea et Graeca: in nostris autem Scholis, propter auditores qui non omnes potuerunt eas linguas perdidicisse, praelegantur plerunque Latinae versiones: interest sane ipsius doctoris, eam eligere et


559. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam id silentio involvet. Qui non vult auditores de interpretationis suae rectitudine ambigere, totus in hoc est, ut omnes ex eorum mentibus scrupos removeat 7 Haec satis multa ad rerum explanationem. Restat septimo loco paucula adnotemus, de explanatione verborum, quorum non minor cura, quam ipsarum rerum suspici debet. Hac igitur in parte observet Scholae magister: primo, num obveniat vox aliqua ἀμϕίβολος, per quam obscuraretur, aut mutaretur sententia. Qui se hic cupit extricare, inquirit quomodo in Hebraeo aut Graeco


560. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

Epistola ad Celantiam matronam, quae inscribitur, De institutione matris familias (sive autem, quod nonnullis placet, Hieronymi sit, sive ut alii malunt, Paulini, neque nunc disputo, neque multum refert: quando piam ac doctam, ex illius seculi esse inter omnes convenit) ita legimus: Praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam, per quam possis quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce. Maximum enim ad iustitiam auxilium est, implere Divinis eloquiis animum: et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et


561. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 852 | Paragraph | SubSect | Section]

et in capite decimonono eiusdem, Homilia sexagesinaquinta. Est enim parabola natura discrepantium rerum sub aliqua similitudine facta comparatio. Hieronymus in Marcum cap. 4.

EXPLICATIO. Non oportet in parabolis nimia in singulis verbis cura perangi: sed cum quid per parabolam intenta didicerimus, inde utilitate collecta, nihil ulterius anxio est conatu investigandum. Hilarius octavo de Trinitate. Omnis comparatio ad intelligentiae formam praesumitur, ut id de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur. Hieron. More


562. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 901 | Paragraph | SubSect | Section]

aut damnabili meretrice. Aliquando etiam Latini similiter loquuntur: ut, Magnitudo aut multitudo amoris, laboris, odii, praemii, opum, vicit aut permovit: pro Magnus labor, amor, etc, Diligentia officiorum aut studii, pro Diligens officium: sedulitas operae, pro sedula opera aut cura. Elegantia sermonis Ciceroniani multos capit: obscuritas Sacrarum literarum multas alienat a Theologia: Austeritas heri me pepulit: pro; Elegans sermo. Talis Enallage nominum et phrasis non raro


563. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 946 | Paragraph | SubSect | Section]

adimat. Aliud tamen est, cum nomen principalis partis pro toto ponitur, ut supra de Sion ac Ierusalem et Iuda diximus: aliud cum principalis pars sola ius, dignitatem et praedicata totius sibi rapit, sicque se gerit, quasi ipsa sit totum, et aliae partes vel nihil sint, vel nulla earum cura aut ratio sit habenda: ut cum Iulius dicit, Ego sum Respublica, et aut cum Iulius et Caesar sunt consules obscurato Bibulo, ut est apud Suetonium. Vicinum huic est quod interdum omnis pro multis ponitur, ut in vocabulo Omnis, et signis, ac sententiis universalibus annotavi: sicut


564. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 949 | Paragraph | SubSect | Section]

et corrumpi, improbumque fieri patitur, cum tales plerunque nimium teneriter diligant liberos. Ponitur ergo Odium pro neglectione aut effectu odii, cum contrarius affectus sit. At diligens eum, mature castigat ipsum, id est, qui recte curam agit filii. Hic dilectio pro suo effectu, nempe pro recta cura aut educatione liberorum ponitur. Et Proverb. 8, Qui odit sapientiam, amat mortem: id est, accersit sibi malum et mortem, etiamsi oderit illud. Ponitur nomen affectus pro suo effectu. Ioan. 12, Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vita aeterna


565. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, Deus eorum et vestri curam gerit. Matth. 5, Nolite invitare eos, qui vos, etc. id est, gratis miseris benefacite, non tantum potentibus, inescando eos et captando remunerationem. Matth. 10, Ne sumatis peram, aut baculum, aut pecuniam in via: id est, nolite vos onerare cura et solicitudine ac copiis rerum necessariarum. Contrarium, si verba spectes, mandatur Luc. 22. per quod ibi indicatur imminens periculum, et mox longior peregrinatio et varia necessitas periculaque. Copia enim subsidiorum, indicat magnitudinem difficultatum. Sic Matth. 7, Multi mihi dicent


566. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

notans, beneficentiam crebro denotat metonymice: quia misericordia praestat beneficia proximo. Contrarium huic est, quod saepe per externos gestus ac motus sensuum, membrorum aliquorum, aut etiam totius corporis denotantur interni animi motus: ut per respicere, misericordia, amor, cura, spes in aliquem, aut expectatio. Per abitionem aut aversionem ab aliquo, eius neglectio. Sic oculi alicuius ad aliquem esse dicuntur, in quem scilicet sperat: super aliquem, quem scilicet curat. Sic et Germani, Einem anderen in die hende sehen: pro, sperare illius opem. Huc pertinent omnes


567. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 966 | Paragraph | SubSect | Section]

idoneus est ad regnum caelorum: id est, nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire, et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahatur. Collatio tota haec forte esse posset: Sicut siquis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae admovere, sed etiam intentum ac totum in eo esse, ut boves et aratrum


568. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

idoneus est ad regnum caelorum: id est, Nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire: et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahetur. Sicut si quis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae admovere, sed etiam


569. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

se esse a Deo missos, seque auditoribus illis verbum aut mandatum afferre. In propositionibus, praesertim particularioribus, est in Apostolicis scriptis interdum ea difficultas, quod non mox plene liquidoque appareant. Cum vero in legendis gravioribus autoribus summa cura adhibenda sit, ut videamus, in qua parte sermonis versemur, quis sit principalis scopus eius loci, in quo iam existimus, quomodo explicetur, ubi sit eius initium, ubi finis: perdifficile profecto est hoc interdum in Scriptura praestare. Ita enim sensim et veluti furtim ex alia materia in aliam


570. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]


Et fontes sacros frigus captabis opacum.
Hinc tibi quae semper vicino ab limite sepes,
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras.
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. Tale est illud Virg. Aeneid. 7,
Ille velut pelagi rupes immota resistit:
Brevis propositio est. Sequitur explicatio:
Ut pelagi rupes magno veniente fragore,
Quae sese


571. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc maxime distat ab isto temperato genere, quod non tam verborum ornatibus acceptum est, quam violentis animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta pene omnia: sed ea si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu suo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura decoris assumit. Satis enim est ei propter quod agitur, ut verba congruentia non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur intentissimus pugnae, agit quidem illis armis quod agit, non quia speciosa, sed quia arma sunt: idem ipse


572. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1040 | Paragraph | SubSect | Section]

Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadit: Ante caecum pone rescandalum: Caeco esse oculum: Habentem in oculo trabem, alteri obiicere festucam: Qui parce seminat, parce metet: Qua mensura mensi fueritis, eâdem metientur vobis: concutient eam, in sinum vestrum infundent eam: Medice cura teipsum: Sepulchra dealbata: Paries inclinatus: Baculus harundineus: Ruinosum murum calce linire aut incrustare. Duplicatur evidentia, Psal. 114, Quod non tantum vivae animalesque actiones tribuuntur mari rubro fugienti, et Iordani retrocedenti, ac montibus et


573. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

aptam esse symbolis et sententiis, eisque multa amplecti. Talia sane brevissima dicta, sunt plurima in Scriptura, quae vel per quandam Synecdochen, vel quasi symbola quaedam res amplissimas continent. Ad horum posterius possis proverbia referre: ut, Incidit in foveam, quam fecit: Medice, cura teipsum, et similia. Item quaedam quasi notae rerum: ut, Canis non mutiet: Audienti talia, tinnient ambae aures: Clamor Sodomae in caelum ascendit. Soliti sunt quoque veteres brevissimis sententiis res maximas complecti, ut tanto facilius memoria teneantur. Sic sunt illae


574. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1052 | Paragraph | SubSect | Section]

debere se ad rerum sensuumve naturam accommodare, et suis distinctionibus illa distinguere: sed apud Paulum profecto crebro sunt res confertius congestae aut compactae, quam ut a solis commatibus, colis aut periodis distingui queant. Quare cum legendis gravioribus authoribus summa cura adhibenda sit, ut videamus, in qua parte operis versemur, quis sit principalis scopus eius loci, in quo existimus, quomodo is explicetur aut confirmetur, ubi sit eius initium, ubi finis: perdifficile profecto est interdum hoc in Paulo efficere. Ita enim sensim et veluti furtim ex alia materia


575. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1063 | Paragraph | SubSect | Section]

sdd facile salvuntur. Quod enim conqueritur Origenes de hyperbatis, hiatibus et imperfectis orationibus, eo nomine potest excusari, quod non frigide Apostolus egerit: sed ex animo tam ardenti scripserit, ut quandoque extra seipsum videri possit raptus, atque relicto omni alio studio et cura tantum id anniti, ut audientes ad Christum rapiat: de verborum compositione non admodum solicitus: dum pectoribus nostris incitandis et permovendis quam potentissimas adhibeat machinas. Utque torrentes quandoque intumescunt, quaecunque habent obviam ad se rapiunt, non observata rerum


576. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1093 | Paragraph | SubSect | Section]

et innumerae plane voces, locutiones dictaque ex foro vel politia sumpta, aut eo quoquo modo respicientia, passim in sacris Literis melius intelligerentur. Sic et agricultura, vinetorum cura, ac res vinaria, et etiam pecuaria, utcunque perspecta, multa reddet in sermone sacrarum Literarum illustriora: ut cum parabolae sumuntur a plantatione et cultura vinearum, Isaiae 5. et passim in Evangeliis, ac Psal. 80 et 129. Sic ex re pecuaria melius cognosci poterit, cur


577. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1102 | Paragraph | SubSect | Section]

simul futura auxilia expectabat. Hostes urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedêre. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis, quo muri urbium deiiciuntur, usus erat. Iis qui in civitate erant, omnes ad victum res et obsidionem tolerandam necessariae regis cura ad id antea impense supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset per summum otium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hinc rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in


578. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

alios linguas ipsas solicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos instructione transfundant, ut instructi et edocti sufficienter in linguis huiusmodi fructum Deo authore producere, et fidem propagare possint, etc. Sic et Carolus Magnus, et filius eius Ludovicus, omni cura linguas doceri in scholis et monasteriis constituerunt. Quod fragmenta veterum codicum Graecorum et Hebraeorum, quae adhuc hodie in vetustioribus bibliothecis Saxoniae, Vuestphaliae et Hassiae, a praedictis Caesaribus constitutis, quorum ipsemet aliqua vidi, aliqua etiam habeo, liquido


579. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1160 | Paragraph | SubSect | Section]

alius etiam ipsa bona opera aut praeponit aut immiscet iustificationi: plerique certe bona opera cum ipsa renovatione, aut Spiritus sancti donatione confundunt. Quo modo non solum parum apte docent, sed etiam prorsus impia docent, confundentes praecipua Christianae doctrinae capita, quae summa cura ὀρθοτομεῖν oportuit. Impie ergo prorsus sentiunt, qui somniant, sacras Literas confusum quoddam chaos esse, damnantes hac blasphema opinione Spiritum sanctum, tanquam is non optimus, sed potius pessimus docendi magister sit: et non


580. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1231 | Paragraph | Section]

Lazari morbus quatenus non ad mortem 163 lectionis diversitas magis in literis, quam in significatione 366 lectionum scholasticarum necessitas 401. 402. theologicarum in papatu neglectus 439 lector optimus 166 lectoris cura prima et summa quae 15. secundaria. ibid. leo pro Christo, et pro diabolo positus 95. qua ratione Christum significet 341. quid commune habeat cum Christo 196. quid item cum diabolo. ibid. leptologia 230


581. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1240 | Paragraph | Section]

414 a Scripturae sensu aberrare levius, quam illam falsam credere 94. 95 Scripturae sensuum et interpretationum dissonantia ingens in patribus 404. sermo cui similis 106. qualis 278. quatenus simplex 269. obscurior 1. caussae. ib. sermonis diligens cura habenda 8. significatio, non necessaria visa, indagata solerti lectori 107 in Scripturae singulis vocibus non raro singula argumenta contineri 284. studio ardens zelus et diligentia mandata 9 Scripturae S. sua idiomata 85. summa honestas quae 392.


582. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1244 | Paragraph | Section]

in Verborum et sententiarum multiplicibus penetrationibus quid cavendum 208. explanatione quid interpreti scholastico observandum 69. 70 verborum gemina vis cognoscenda 160. intellectus 161. motum significantium usus 228. non minor, quam rerum ipsarum, cura suscipienda 69. paucorum pravam versionem saepe integra capita obscurare 385. ratio apud Hebraeos 162. inde. significationes quomodo sumantur 162. 163 verba et participia quomodo Hebraei iungant 160 foederalia in coena sua unde Christus sit mutuatus 157


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.