Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: humanitas

Your search found 59 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 39-43:


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis. Ad haec eius tanta fortunae ac animi bona ― nam corporis dotibus supra


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum est, rex Vuladislaue, te hoc imperium initurum ad iustitiam hortari ― sine qua profecto qui regnant, eos falso regium nomen usurpare certum est ― quandoquidem uniuerso prope orbi nota est tua humanitas, mansuetudo, probitas, continentia. Illud igitur duntaxat tecum agam, de quo ut te admoneam quum me Boëmi nominis et communis patriae utilitas, tum meus in te summus amor cogit. Igitur publica oratoris persona, nescio quidem quam honeste, amice tamen, non tam exuta quam parumper


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

si posset, ad pacem sanioris admonendo consilii inducerent. Itaque Ianum concedente collega, quod hic cum Albertho eiusdem linguae esset ― nam Polonis et Boëmis idem sermo est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt: Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoque tamen regnum fastidire quam accipere, et modestia potius uincere praesertim suos quam imperio maximae laudis esse solet, propterea quod alterum armis ac fortunae beneficio plaerunque paratur, in altero animi celsitudo et humanitas, a qua quidem homines appellationem traxerunt, omnino elucescit. Cui profecto tanta inest uis, ut plaerunque multo maiora quam quaeuis potentissima arma efficiat. Nec longe huius rei exempla petam, quum et


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque humanitas quam animi remissio ac dissolutio. Ecclesiae certe detrimenta negligere, nisi a tuis maioribus degenerare uelis, non potes. Supra demonstraui pontificem quietis consiliis apud Venetos nihil profecisse, eius auctoritatem apud omnes Christianos


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.