Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: voluntas

Your search found 294 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 149-194:


149. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae Numen pro lege subire iuberet,
Post minimae maculam labis; durasset in istis
Virgo malis potius, quam sese exolveret inde,
Cum posset, modicae quamvis formidine noxae.
Talis erat Mariae Authori connexa voluntas.
I modo, ne qua meae feriat te flamma Machaerae.” 9.
Hoc ego compositus genii sermone loquentis
Attonitusque haesi atque minis


150. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

facit solum persona loquente
A Patre distingui: caelo hunc deponere Natum,
Hunc hominem fieri voluit Pater. Ille iubentis
Imperio non lentus adest: numquam irrita Patris
Reddidit arbitria hic Natus, quibus una voluntas,
Par placitum spirantque unum constanter amorem.
Iussa igitur nostrae, aeterno consortia nexu,
Filius admittit carnis, nec hypostasis impar
(Mirandum dictu) formis est una duabus.


151. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aeterni cultus praestabit honorem?
Feminea ipsi homini quoque formidata feremus
Imperia? Et mulier, luteo subiecta marito,
Praeferri aethereis etiam virtutibus audet?
Quod soboli assumpsurae hominem se prona voluntas
Subiciat, non est homini accessura, sed uni
Adveniet latria Deo. Quod vero feratur
Praeceptum, tenui quo flatu animata, clientum
Aligerûm obsequio, sceptris aequata colatur


152. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nostrique animi natalibus impar?
Dicite, caelestes animae, vos aurea caeli
Progenies, vos et rutilum superantia solem
Lumina, quid facimus? Purum nihil: inde profectus
Est nostrae virtutis apex: quod Prima Voluntas
Iusserit, id sumus. Aetherei quoque culminis ignes
Novistis fas esse Deo carbonibus atris
Mutare et terram rutilis aequare pyropis.
Numinis est mater, satis est: gradus iste caducum


153. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Hic sceleris poenaeque reus sua damna suumque
Interitum et certum flebat revocabile numquam
Supplicium, nulla miserum solante relicta
Spe veniae, mentis quem decretoria summae
Paene videbatur iam reiecisse Voluntas.
Unde reo, pavido, tristi totoque trementi
Corpore conclamatam animo sperare salutem
Desperasse fuit. Quid enim fecisset in illo
Communi exitio, quando irritata fremebat
Flagitio


154. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mensura scelus, consistere vera
Pax nequit aut hominibus concors cum Numine pectus.
Aligeris forsan potior terrena videtur
Conditio? Nihil excelsos miserata, Tonantis
Praeteriit genios pietas, quos iusta voluntas
Numinis extrusit caelo flammisque ligavit.
Quis tamen humanae tentet componere faeci
Angelicas dotes? Tantae excellentia mentis
Si culpae veniam nescit, qua lege licebit
Audaces


155. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est Virtus, una ut persona Tonantis,
Sit persona hominis. Possit tamen ista potestas
Summa Dei; quantum foret hic adversus honori
Divino nexus! Summo componere caenum
Vile Deo, servum Domino? Sinet aequa voluntas
Hoc numquam: proprioque hominem qui crimine lapsus
Interiit, nostrae nullus labor eximet irae.
Hoc tamen ipsa volens tribuo, si forte supremum
Numen homo fieret, nostro data tela furori


156. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nomen.” 6.
Haec vero sic orsa loqui: “Mihi limite nullo
Definita viget, nullo mea fine potestas
Circumscripta, omnem iubeat quem summa voluntas
Prodit in effectum: tellus, mare, sidera, caelum,
Denique quodcumque est quod non fuit ante, laboris
Sunt documenta mei. Quamvis quod quaerimus istis
Omnibus est maius, tamen hoc excedere vires


157. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

damnis Astraea rotare machaeram
Religiosa optat; veniam suadebat Adamo
Praestandam Pietas, pulchrum Sapientia iustae
Dat veniae facunda modum, factoque Potestas
Disserit esse parem. Noster, quorum una voluntas
Si concurrat amor, nocuum miseratus Adamum,
Surget homo, tolletque suae dispendia culpae
Aeternosque potens mortis vitare dolores,
Nostro iterum fatuê amisso reddetur amori.


158. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

laetisque Euphrates volvitur undis.
Hunc populum, cui ille pater, prout fluxit ab illo
Carnalis soboles (quae credulitate paternam
Sectatae fluxere fidem, non sanguinis huius
In numerum veniunt gentes) aeterna Voluntas
Extulit, e cuius regali stemmate proles
Susciperet divina viri sine semine corpus.
Inde legenda fuit Virgo, cui regius esset
Virtutis Regumque alto cum sanguine splendor.
Hanc


159. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nulla fatigaret mentis votique cupido.
Quin etiam demissa animi se crederet ista
Parte Domus ibidemque Arcae fulgore repostae
Longius arceri; tamen explorata iubentis
Numinis et semper Mariae observata voluntas,
Haec implenda suis statuit sacraria votis.
Hoc mandante Deo Virgo penetrale subibat
Aligero monstrante viam vetitasque sacrati
Recludente fores adyti; qui semper eodem,
Cum


160. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tamen (angelici terreno in corpore pollens
Libertate animi) somno detenta premebat
Internum lumen: nec erat par pectoris ille
Membrorumque sopor, flammis cui iugibus ardens
Nulla reposcebat somni intervalla voluntas.
At medio adversis cum sol radiaret Olympo
Antaecis paribusque umbris distantia summam
Formabant Solymae lucis confinia noctem,
Adveniens caelo iucundus adesse solebat
Aliger, ut


161. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sanguine palmas.” 29.
Talia dicenti, consuetus adesse, puellam
Aliger accessit. Sua grata fuisse Tonanti
Vota refert, cuius prohibet tamen aequa voluntas,
Ne ferro confecta cadat. Sic ille locutus:
“Grata fuit Patri aetherio tua pectore fixa
Virginitas; cuius meritum plus grande probari
Si cupias, placituro istum, thalami impote voto


162. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tuo dabit esse dolori
Disponit qui cuncta Deus: sine sanguine maior
Omnibus his veniet, sed non sine vulnere palma.”
His Virgo Aligeri monitis demissa reponit:
“En humilem ancillam! Quidquid divina voluntas
Immittet, non maesta feram: quin alme minister
Numinis hoc opto, veniat mihi durior ensis
Qui pectus, qui membra secet: passura sereno
Mille neces vultu, poenas mea gaudia dicam.


163. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vota: “O cunctarum opifex fortissime rerum,
Summe Pater, cuius placitum non falsa meorum
Regula votorum est. Arsit concepta pudoris
Virginei si flamma mihi, variare sed illam
Libertas potuit; tua nunc arcana voluntas
Affulsit, quam tota sequor, tibi gratius esse
Virgineum pressâ quoque libertate nitorem,
Perpetuo, stabili et mansuro in funera voto
Si supplex ancilla feram. Nihil ecce moratur


164. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

parit, iuste Empyreus quibus invidet aether.
Fert animas tellus, quorum de pectore virtus
Exiliens in membra novis castigat habenis
Terrestres habitus corpusque indemne recenti
Prodigio, labi facilis, iurare voluntas
Incipit et nostro votis contendit Olympo.
Concessit nobis sensûs natura quod expers,
Nescia foedari, dote hac excessimus omnes
Terrigenas; Solymis hodie tamen aemula tanti


165. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

graves scribaeque requirent
Imbellemque sibi sexum contraire querentur.
Cogar et hinc sacro quod me pudor abripit aestu,
Non bene morigerae probrum tolerare puellae.
Te, cui cunctorum, o Numen, subiecta voluntas
Servit, egens animi supplex ancilla precatur:
Consilii me luce tui, pater optime, serva
Connubii expertem defendendoque pudori
Sacratas templi votis appone tiaras.”


166. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quid agant circa caeleste puellae
Depositum, quo grande loco statuatur adultae
Prodigium formae, multo sermone requirunt.
Mens eadem est cunctis: Numen si principe parvam
Nutrivit templo, eiusdem quaesita voluntas
Ostendet quo Virgo statu matura locetur.
Sic de pupilla sanxerunt Virgine mystae:
Namque Ioachimum, postquam is templi atria Natam
Intrantem vidit, lunaris imagine sphaerae
Vix


167. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

migrare tuum non arguo Zelum;
Qui sacer est, nullus reus est me iudice mystes.
Nec tamen ignoro, Nemesis quod Numinis aequa
Non ferit hunc qui labe caret; sine crimine nulli
Dedecus accedit; male quod morata voluntas
Non regit et ratio quos vera redarguit actus,
Probri materiam cumulant poenasque lacessunt.
Nec moror, adversus vulgi quod praedicat error
Virtuti satis est, unus si accesserit illi


168. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

13.
“Si tamen et vinclis te connubialibus esse
Innexum Omnipotens vellet,” pater inquit Iacob,
“Quid faceres?” Iosippus ait: “Divina voluntas
Lex mihi suprema est: illi contraire repugnat
Aequa boni ratio. Quod vellet Numen, id esset
Regula virtutis! Vitii se mergit in umbra
Quisquis ab hac summa morum deflectit amussi.”


169. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mihi ratio spem, nec fortuna dedisset.
Post tamen, ut nosti Virgo, lex unica nostri
Connubii Deus est. En me tibi, nympha, fidelem
Iosippum, nec dico virum tantaeque maritum
Coniugis, aeterni sed quo mansura voluntas
Obsequii nunc incipiat, volo dicere servum.
Cognatam dominamque colam teque aetheris astrum
Suspiciam, te depositum caeleste tuebor.”


170. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

radiis Solymae sacraria narrant.
Haesit ut in vultu iuvenum, penetrare futurum
Connubii eventum tentat fructumque daturos
Communem thalamos ignaro in pectore versat.
Tandem ait: “O Sponsi, vobis immota voluntas
Coniugii si lege calet, componite dextras.”
Admoniti parent animumque fatentibus adsunt
Ad commune iugum dextris; nexisque pudicè
Articulis, purae fidei consortia firmant.


171. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sed acceptis, mea quo connubia tendunt,
Adictum obsequiis comitem; placitique vigebit
Me penes aequa tui ratio semperque tuorum
Fixa meis inerit verborum flamma medullis.
Quod cupis, et ratio tuaque explorata voluntas
Efficit esse ratum: nobis generosa petetur
Nazareth et patrii dabitur tibi copia tecti.
Calcatos repetes utroque parente penates,
Amborum pressura piae vestigia flammae.
Horum


172. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

emersit aquis, te coniuge portum
Invenit secura suum. Quam provida caeli
Cura, nivem mediis non passa liquescere flammis!
Naufragiique locum nuptis effecit asylum!
Nunc igitur si pura Deo petit esse voluntas
Gratior, hoc Iosippe precor, nunc munere factum
Pensabit parvo Numen; quas pectore flammas
Aeterni gerimus, statuamus vota pudoris!”
Cui cito Iosephus: “Plenis haec vota medullis


173. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mirantur opes interque maritos
Integra quod fervoris inops nix albicet ignes.
“Quo fine incipiet terreno in pulvere tanta
Spectari virtus? Quid tanta in labe iugalis
Protendit candor? Donum terrena voluntas
Quo merito caeleste gerit? Num forsitan instat
Progenies non carnis inops, sed carnis abhorrens
Principium venientque novi sine semine partus?”
Talia dicebant superi, queis dicere necdum


174. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Longaevos laxare sinus potuisse Tonantem!
Iam sexta indicio luna est, qua ventre receptum
Portat onus miransque gravem se prole parentem
Aspirante Deo, natum paritura recenset
Sex lunas Hebronis anus. Divina voluntas
Id totum quod velle potest, divina potestas
Efficit et cunctorum operum non redditur impos.” 32.
His iterum dictis humilis sic Virgo


175. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hoste triumphato pacem dabit ille, nec ultra
Tartareis in nos odiis exercita vincet
Saevities maestoque patrum servata profundo
Agmina propitia victor pietate reducet.
Huic memora aeterni pacti stat firma voluntas,
Prout tua Thariadae sancto servoque fideli
Promisit iurata fides, factura vetusti
Servitii immunes libertatisque receptae
Munus in obsequium sanctum castumque timorem
Vertet.


176. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Utile fert pacis monitum lumenque, quod ultra
Phoebeum aspexit, nequiit depingere mimus
Naturae somnus 434 somnus: somnos : restat divinitus ista
Sortitum simulacra, quibus se prona voluntas
Subicit et pressis sequitur data nuntia curis. 17.
Nox erat et necdum furvam spoliaverat aethram
Sideribus pictâ coniux Tithonia


177. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

praestas, nuptam foveas praesisque pudoris
Tutelâ patrisque fide: minus aequa putarem
Obsequiis me posse tuos pensare labores.
Hoc promitto, gravi ne sim tibi foedere nupta,
Ancillae faciet iussis parere voluntas.
Quod vero, Iosippe, inopi thalamique virilis
Indocili, sumptis utero – mirabile! – membris,
Flaminis aeterni afflatu praecordia complet
Progenies aequaeva Dei. Sine corporis ullo


178. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tantam (quis enim mea dicta probasset
Vera satis?) sperare fidem. Me vana profari
Somnia dixisses: silui, secura quod ipse
Omnipotens operi proprio non deforet author.
Teque ideo, sapiens gaudet prout illa voluntas
Ordine quaeque suo contexere, nocte silenti
Erudiit factoque fidem cui mente dedisti
Sopitus, nemo vigilans me teste dedisset.” 19.


179. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

solutum
Ad privata aptum revocant compendia Numen. 29.
Immitis primum Ira “Meus,” dicebat, “inanis
Est sine Marte furor: regum quos summa voluntas,
Seu fas, sive nefas iubeat, non flectit inermis,
Vis armata domat. Regum est iniuria cives
Adversos impune pati! Consultius aegris
Mittitur e membris sanguis, quam cuspidis usu
Si


180. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cogente, iubet Bethlemia rura
Visere: qualiscumque meum divina gubernet
Cura uterum, non maesta feram: dabit illa parenti
Et soboli, quantum ipsius suprema probabit,
Quae semper iusta est, rerum adiumenta voluntas.” 38.
Gavisus grato sponsae sermone maritus
Mox iussum meditatur iter triplicisque diei
Gressurus maiore via, quod longa petebat


181. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Herodes nocturna popelli
Somnia deridet. “Quis” ait, “mihi regna protervis
Eripiet signis? Propriae si pellere regem
Externum nequeunt vires, mihi Romula pubes
Praesto est Augustique potens et amica voluntas.
Quae regio est missura ducem, quem Dardana virtus
Non premat et validae non occupet horror Idumes?” 3.
Sed Virgo et voces adyti et


182. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

humiles, plebeia vincula, panni,
Numinis augustam prolem.” Sic dixerat ille,
At comitum spectata phalanx uno incipit ore:
“Duratura almo semper sit fama Tonanti,
Et bona quos potis est homines laudare voluntas,
Pax repleat!” Plaususque dato per inania motis
Ad sua veloces remearunt sidera pennis. 16.
Tunc propior exurgit Corydon, cui maior


183. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

explorant oculis Iosippus et uxor.
Ille prior sic ore refert: “Submisit egenis
Nunc etiam miro iuvenum, qui gemmea calcant
Astra, ministerio annonam Deus: ecce benigni
Patris quam certa est inopes servare voluntas!”
Cui Virgo: “Ô Iosippe, nimis sua tenuia largum
Servitia oblectat Numen: me propter inanem
Obsequii ancillam non haec dulcissima caeli
Cura venit. Deus iste infans haec munera poscit


184. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Qui iussa sequens, neglecta mapalis
Tigna subit, sopito adhibens haec verba marito:
“Mane redi Solymam, faciet quaesitus ibidem
Se reperire puer, vestrum cui limen adepto
Semper erit constans sponsis parere voluntas.” 12.
Iam leve sopitam, rostrati cantibus oris
Pervigil Auroram terris instare monebat
Cum strepitu motis volucer Phoebeius alis,


185. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vere ac sublime locutum
Cum Solymae haesisset, iuvenem, dum “Colligat unum
Vespere nos tectum” admonuit; se patria dixit
Iussa secuturum semper: divina parentis,
Non sua, tunc fuerat quod vota implere voluntas.
Paruit is Iosippo etiam maestaeque parenti,
Aetherei dum iussa puer genitoris obivit,
Conscius his semper placitum caeleste probari.
O divine puer, cuius cum patre voluntas
Est


186. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sua, tunc fuerat quod vota implere voluntas.
Paruit is Iosippo etiam maestaeque parenti,
Aetherei dum iussa puer genitoris obivit,
Conscius his semper placitum caeleste probari.
O divine puer, cuius cum patre voluntas
Est eadem, nostra hoc animi nutantia facto
Arbitria informas, dum sic contraria matrum
Lamenta aethereis monstras postponere iussis!
Hic tamen alta patris postquam mandata secutus,


187. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sublato fatis purae consorte maritae
Et tria caelesti complente decennia prole,
Libera coniugii Virgo, patriaeque solutus
Iure potestatis natus (spontanea quamvis,
Iosippo veluti patri parere voluntas,
Virtutis non legis erat) maerore paterni
Funeris humano laxabat viscera 565 viscera: viscere luctu.
Tristitiam cumulabat amor, quem providus omni


188. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Aeneadae, postquam Iordane recedens
Hoc mergenda prius signasset crimina rivo.
Mater ubique comes: nihil hanc avellere dulci
Evaluit nato, nisi cum sapienter abesse
Suadebat ratio, aut virtus natique voluntas.
Praesentem hunc epulo taedae lustralibus illum
Inspersum conspexit aquis caeloque profectas
Accepit patris voces, cum talia dixit:
“Haec mea progenies, placidis accedere constans


189. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

perculsus imagine lethi,
Crudelem referente necem populique furorem
Praemeditans, sic tristis ait: “Pater optime, mortem
Quam video calicemque mihi quam saeva propinat,
Fac rogo, ne gustem. Quod si tua fixa voluntas
Id iubeat, summus quamvis me funeris huius
Horror habet, placitis mentem compono paternis.”
Talia sopitis ter vota precantia fudit
Discipulis multoque solum sudore rigavit:
Sudor


190. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aequa tuum, supreme monarcha,
Velle sequor placitique tui me legibus apto.
Filius hic tuus est, plusquam meus, ille paterni
Totus honor splendorque uteri. Si talibus illum
Exerceri odiis tua fert patiturque voluntas
Numquam errans, mihi nolle grave est, quae fata paterno
Stant placito: o rectum, cui non haerere verendum est.
Quin genitor si summe iubes me pectora nati
Ense ferire mei, credentem imitabor


191. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Non iam mater, sed flebile matris
Ingratae simulacrum: sum tibi barbara nutrix
Quae mortem cum lacte dedi peperique, sepulchrum
Ut premeres: genetrix o tanti prodiga nati!
At scio certa tua est eadem cum Patre voluntas
Atque ea iusta quidem generique piissima nostro;
Nec tamen iniustus meus est dolor: omnis in isto
Terrarum et caeli luctu natura laborat,
Non flebo mater, dum sic meus occidis author


192. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Tempore suscipies corpus donumque meretur
Hoc tua Abrame fides parendique ardua virtus.
Sollicitos tumuli, Pharioque ex amne referri
Promissa tellure tenus, queis frigida natis
Ossa iubere fuit fati suprema voluntas,
Corporibus donabo patres membrisque reponam.
Fecunde Isacide, fortis luctator Iacob,
Hoc luctae tibi munus erit; Iosippe, pudori
Ista tuo veniet merces: haec prima laboris


193. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pollicitum caeleste dies auditaque crebro,
Unanimi repetita sono, cui fecerat imus
Pupillas manare calor, vox illa: “Paterni
Flamma veni cordis veniensque a pectore nati
Ardor ades, fax alma veni: promissa voluntas
Numinis, accensâ servis illabere flammâ.”
Vota Sioneis flagrabant talia tectis. 20.
Laetus ab Eois decies sol prodiit undis,


194. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

istius matrem dedit esse potentem
Mox etiam natus, tali sermone locutus:
“En genetrix dilecta, audit quoque flammea leges
Ista vorago tuas: poenis exolvere mentes
Te penes est, quacumque petes, modo siqua voluntas
Est tibi, vel plures animas hoc carcere solvi,
Posce, parens.” Harum genetrix miserata dolores,
Supplicis in morem placida sic voce requirit:
“Nate, peto cunctos.” “Cunctos dabo” filius


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.