Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: arbitrantur

Your search found 73 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 21-36:


21. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

At Hungaros seu Hunugros ab Hunnis et Vgris dictos indigenas non esse lingua coarguit, quippe quae cum nulla memoratarum gentium conuenit, unde illos Boëmi, Poloni, Dalmatae ac Pannonii aduenas, quibus et ipse assentior, arbitrantur esse. Sed et memoriae proditum est Hunnos, Valente Romanis imperante, ab Hyperboreis montibus duce Atthila et Belda eius fratre digressos, peruastata prius Thracia, utraque Moesia, Macedonia et toto prope


22. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

a linguae commertio coniectura. Nam Boëmis, Polonis ac Dalmatis eandem linguam esse satis constat. Tametsi quidam eodem linguae commertio adducti existiment rem se diuerse habere. Etenim Rhaxolanę linguae sono admoniti arbitrantur Raxanos, ipsos Sarmatiae Europeae incolas, Gothicae gentis esse auctores; rursus Sclauenos, Boemos ac Polonos Gothorum esse sobolem. Neque enim credibile esse putant ullam Illyricae nationis gentem in Rhaxanorum


23. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

incolunt, Latini appellantur, non quia Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis utuntur. Atque ex parua quoque re efficaci coniectura facta ex hoc etiam Sclauenos a Gothis prodidisse multi arbitrantur, eo quod nostro quoque tempore Rhacusanę matronae, cum ancillis Sclauenae nationis aliqua ex causa forte succensent, eas per contumeliam Gothas appellant.


24. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

tentata pugnae fortuna, propterea quod metu cogat Hungaros necesse est, qui cum eis equo iure rem transigere uelit. Eo enim ingenio praediti sunt, uti aut humillime uictoribus pareant, aut intollerabili superbia inhumanaque crudelitate in eos maxime saeuiant, a quibus se iniuria lacessitos arbitrantur. Concurrite igitur alacri animo cum hoste, milites, efficite uirtute uestra, ne nos huius expeditionis unquam poeniteat, neue quod summi fuit consilii, temeritati aliquando assignetur. Neque enim ultro in regnum uocato tantae


25. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

ad concilium referretur, magna contentione egerunt, ut ante omnia status reipublicae ex sententia principum, quos seculares uocant, componeretur. Sed quoniam Stephanus Bother, nouorum author consiliorum, huic conuentui opportuna morte subtractus erat dolore, ut quidam arbitrantur, ereptae per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes decretum est. Nam quum multos dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum esset, quonam modo arma in Turcas moueri possent, ut scilicet nobilitatis animi a nouo consilio abducerentur, tandem haec


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam deducunt, nonnulli a quodam Rhadacaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse uetustam ducebat originem. Alii, ut paulo ante dictum est, ab Epidauriis inditum arbitrantur, qui quidem eam a rupibus, in quibus oppidum constructum est, eorum lingua Lauusam appellarunt, paulatimque pro Lauusa Rhacusam esse nominatam, uulgo per linguae corruptelam literas immutante. Satis enim constat


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

haud dubitauit, regemque ex iure uocatum pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et Vuladislauum, simulque regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur. Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum,


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur. Regem suum postremo tanta colunt ueneratione, ut quosdam morti a rege destinatos in certam iuisse perniciem constet, nec ullo pacto induci potuisse, quo fuga periculum euitarent, ne scilicet aut uitae amore, qua sane nihil iucundius est mortalibus, aut per


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

ut similiora inusitatis quibusdam simulacris quam humanis corporibus esse uideretur. Nunquam uno praelio tantam cladem Turcas aut accepisse, aut intulisse memorant. Itaque re, ut fit, in religionem uersa, uarias huius calamitatis causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui postea


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum arte imminens eluderet fatum. Iam enim iusta ultio appetebat pro fratris filio nefarie necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii. Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro Turcarum animos, quum praelium ineunt, regis praesentia periculi immemores facit, quia praeterquam quod Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent. Hortatur eos ad operam sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit uirtus) ad magnae cuiuslibet


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde liberos quoque huius praetoris conquisitos atque in regiam adductos cubiculariis suis adiunxit. Qua profecto comitate, credunt Turcae, Bazethem ostendere uoluisse se non hostium perniciem, sed seruitutem quaerere, rem sane uictis, ut ipsi arbitrantur, non omnino miseram, quum pręsertim illi cum mancipiis suis aequo prope iure uiuant, nullis fere delitiis domini a seruis secreti, utpote cum quibus etiam connubii iunguntur neccessitudine, quosque interdum indole eorum capti pari iure cum liberis rerum suarum haeredes instituunt.


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

crebris terremotibus solo suapte natura humente et pluribus distincto fontibus erupisse tradunt, dum ualidior terrae concussio aquarum ultro etiam emanantium laxiores efficit uenas. Ipsum insuper montem Adrium, qui dorso mediam secat Dalmatiam, multis in locis ingenti proruisse lapsu arbitrantur, et largiores e radicibus effudisse riuos, e quibus sane Maracius in iustum pene auctus fluuium eo ipso accipitur lacu, qua Docleae (quam et ipsam erumpentibus subito aquis absortam esse credunt) uestigia ac ruinae, marmoreaque monimenta sub aquis uisuntur.


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificiam maiestatem magis opibus ac Christianorum regum stultitia quam religione aut uitae sanctimonia stare, caepit animo uolutare, quemadmodum a Gallorum seruitute eam tutam liberamque redderet, quasi (ut plaerique falsa opinione ducti arbitrantur) omnes Christiani, sub quocunque hi coelo nati sint, non essent eiusdem ciuitatis ciues, referretque quidquam Germanus, Gallusue, an Hispanus Italiam teneat, modo illi rector non desit, qui una cum armis iustitiam colat, gentemque ingenio sane praestantem ac regionis


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

admonuerat) ingredi, prius quam per speciem inferias dandi corpus paternum extinctum uidisset. Verebatur enim circumspecta foemina, Salomonis mater, utpote cui satis perspecta erat admiranda Selynis simulatio, ne fama mortis falso emissa erga se filii mentem deprehenderet. Porro quidam arbitrantur Selynem ne filium quidem patria dilexisse charitate, quam sane opinionem inde obortam reor, quia nec Selynes odio propter crudelitatem in suos caruit, et nemo unquam mortalium extitit consortis imperii eo impatientior. Eam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.