Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tanta

Your search found 1223 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 204-263:


204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_279 | Paragraph | SubSect | Section]

horum ossa in terra honorantur, in cęlo animę exultant, horum non sine multo mentis stupore tum uetera tum noua narrantur miracula utpote omnem naturę uim atque modum supergressa. Nam primum, quod ad uitę probitatem spectat, quę tanta unquam constantia, fides, temperantia, animi magnitudo, iustitia, mansuetudo, misericordia, liberalitas in ullis fuit, quanta in istis extitit? Nullis tyrannorum cessere minis, ut obedirent Deo, nullis largitionibus corrumpi,


205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_292 | Paragraph | Section]

fecit. Quin immo moriens eidem in monasterio manenti solicite iniunxit, ne tardaret, quod reliquum Romę fuerat, simili liberalitate, ut distribuatur, curare. Paula etiam Romana tanta quidem in hac parte ac talis sese offert, ut non alio ore satis digne laudari queat, quam quo laudata est. Quid enim huberius elegantiusue ab ullo unquam afferri possit iis, quę de illa diuus Hieronymus litteris


206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad eundem etiam, dum adhuc abbatis officio fungeretur, uenisse quendam atque elemosinam poposcisse legimus, quod se naufragium fecisse diceret; et cum sex nummos ab eo accepisset, mox reuersum totidem pari facilitate (tanta erat largitoris benignitas) impetrasse; perendie deinde rursum accessisse lamentantem minimum quid prę iis, quę in mari amiserat, sibi fuisse emendicatum, proinde ad opem eius implorandam iterum atque iterum necesse se


207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

se, qui uolunt, facultates non modicas in pauperum usum impendisse. Ecce qui omnia impenderat, inuenit pręterea, quemadmodum inops factus omnium diuitum elemosinas superaret. Cęterum misericordię remunerator Deus uirum tanta pietate pręditum non est passus diutius iugo premi impiorum. Contulit illi prophetię spiritum; quo afflatus cum prędixisset regem in proximo moriturum diuinationique respondisset euentus, tantę admirationi fuit, ut


208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_319 | Paragraph | SubSect | Section]

posset. Iudocus item fama sanctitatis regumque Britannię stirpe iuxta clarus, dum solitarius habitaret et signorum, quę fecerat, rumor multos ad uisendum eum a diuersis partibus exciuisset, uidens in tanta se adeuntium frequentia periclitari humilitatem in ulteriorem deserti angulum sedem transtulit, ut tam ab inanis glorię cupidine semotus esset quam a consuetudine hominum. Eulalius quoque monachus criminis olim


209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquo de industria emissis ipsarum interim munus usurpabat uasa lauando, coquinam parando, pauimenta uerrendo, utensilia suis disponendo locis. Cęteraque diligentius exequendo ancillis etiam se magis infimam fecerat. Nunquam tanta mulier and tantam humilitatem descendisset, nisi prius ardentissimę charitatis feruore medullitus incaluisset. Nihil quippe tam paruum aut tam uile est, ut id se ducat indignum, qui perfecte diligit.


210. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_327 | Paragraph | SubSect | Section]

paternum ab Agamemnone, potentissimo quondam Gręcię rege, erat. Liberos e Toxotio susceperat, qui ab ipso Aenea Iulioque trahere originem credebatur. Postquam autem contemptis omnibus Christo coepisset seruire, tanta se humilitate deiecit, ut, qui eam uideret (uidere autem propter nominis celebritatem multi gestiebant) ipsam esse non crederet, sed ancillarum ultimam. Quanuis enim frequentibus uirginum cingeretur choris,


211. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_359 | Paragraph | SubSect | Section]

ab hominibus conueniri possent, peregrinabantur. Hos, quia procul secedebant, anachoretas appellatos; alios ex illis pane et sale ad deserta secum delato uictitasse, alios uero herbas tantum et radices pro cibis habuisse. Tanta uitę asperitas intolerabilis prorsus uideretur, nisi etiam intolerabilia tolerabilia fecisset Dei amor et Dei timor. Subiiciamus aliquot etiam infirmioris sexus exempla, ut


212. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_382 | Paragraph | SubSect | Section]

comitante se Heliseo, palio percussit flumen, et diuisis aquis per siccum aluei tramitem ambo ad ripam ulteriorem peruenere. Eodemque rursum palio Heliseus, cum solus reuerteretur, eandem expertus est uirtutem. Quod si tanta uis in prophetę palio erat, quanto maior in oratione eius? Qua etiam rimatus est secreta cęli et pręuidit futura et uiuens atque sentiens e mortalium consortio ad paradisi loca transferri meruit.


213. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_386 | Paragraph | SubSect | Section]

miraculum, tum quod deglutitus tandiu intra aluum uixerit, tum quod eiectus nusquam, ut lęderetur, impegerit. Vtrunque tamen hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum. Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit libertatis, de quibus in psalmo dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super


214. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_395 | Paragraph | SubSect | Section]

o Aniane, si uerbis abigi posse aduersarios credis. Eędem precationes ualidioribus etiam urbibus nihil profuerunt. His dictis corruit exanimus nec ultra quicquam est prolocutus. Post hęc barbaris oppidum inuadentibus tanta uis aquę de cęlo cecidit, ut coacti sint dimissa oppugnatione in castra se recipere. Sic misericors et iustus Dominus simul et orantibus affuit et orationum uirtuti detrahentis ultus est scelus. Siquis igitur, quo


215. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_423 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum uictos se faterentur ueritatique concederent. Nam (ut Lucas de apostolorum gestis scribens testatur) Petro Hierosolymis Christum euangelizante die uno tria milia hominum baptizati sunt, et quidem in tanta fidei unitate, ut omnia inter eos communia haberentur. Altero etiam die eorum, qui Christo credidere, quinque milium numerus fuit, in dies pręterea crescente multitudine de Synagoga ad Ecclesiam, de circumcisione ad


216. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_432 | Paragraph | SubSect | Section]

suspicari possis, tute ipse accedens cęco illi iube, ut uideat in nomine Domini Iesu Christi. Id ubi peregisset prospero euentu, protinus Areopagum reliquit atque apostolum secutus et ipse Christum prędicare gentibus coepit, tanta constantia, ut sęuientes tyrannos nihil timeret et mori pro Christo cuperet, quando quidem illi ratio iam constabat beatos esse mortuos, qui in Domino moriuntur. Basilius ille Magnus, cum esset gentilis et bonarum


217. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_437 | Paragraph | SubSect | Section]

Ardoris impatiens Copretis opem implorauit et ab illo exemptus periculum euasit. Sed tamen, cuius uirtutem et tentando cognouit et inuocando confessus est et euadendo sensit, eius credulitatem sequi noluit. Tanta iam mentem illius pręoccupauerat insania, tantus furor. Itaque in malo perseuerans thesaurizauit sibi iram in die irę. At non ita Ecclesię sanctę illustrator Augustinus. Qui in initio eadem heresi


218. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_374 | Paragraph | Section]

pientissimum, si eo effuso iussioni paruisset diuinę. Promissionem acceperat de Isaac dicente Domino: Dabo tibi filium, cui benedicturus sum eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Et tamen, de quo tanta sibi promittebantur, mox eundem impuberem adhuc iubetur immolare. Cuius hic non titubasset fides, quis non dubitasset, ne illo sublato irritum fiat oraculum? At uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti obediuit et


219. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_397 | Paragraph | SubSect | Section]

lacte et melle manantem, id est, bonis omnibus affluentem perducere tanto labore tantoque uitę periculo moliebatur, sępe murmuratione lacessitus est, sępe furore impetitus et ad tabernaculum fugere coactus. Et tamen tali ac tanta ingratitudine nunquam, sic commotus est, ut benefacere cessaret. Prostratus pro illis orauit, Deum placauit, manna de cęlo, aquam de petra, dum deserta peragrant, ad esum potumque eis impetrauit, legem digito Dei


220. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_403 | Paragraph | SubSect | Section]

honore affecit: scribę illi officium, in quo antea fuerat, restituens, cum eidem manus quoque redintegrata Beatę Virginis beneficio fuisset. Quis acceptam remittere iniuriam arduum putabit, si tantę offensionis odium tanta repensum est animi benignitate? Sanson, Dolensis archiepiscopus, eum, qui sibi ueneni poculum propinauerat, spiritu immundo oppressum miseratus, Deo supplicando sanitati restituit, ad poenitentiam hortatus


221. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

detegendo detexit fallacis mulieris impium commentum. Simul, cuius ipsa filia esset, indicauit. Sic omni prorsus periculo probroque sese expediuit, ante tamen uenia impetrata illi, cuius tam mendaci ac tam foeda delatione in tanta inciderat mala. At etiam in monasteriis aliquando locum sibi uendicat inuidia. Euphrasia, Deo dicata uirgo, ob humilitatem frequenter sese uilibus occupabat officis. Quędam autem inter


222. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

gregem pabulo prędicationis pascere negligunt et se pastores profitentur, si is, qui quotidianis exercitationibus sese fatigabat, non solum parere nolentes dimisit, sed etiam dignitati renunciandum censuit. Quod si is, qui tanta animi solicitudine uocisque contentione in monendo usus fuerat, ob incorrigibilem tamen plebis peruersitatem locum tenere pontificis dubitarit, quanto magis timere debet lucerna sub modico posita, sal fatuum, canis mutus


223. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_427 | Paragraph | SubSect | Section]

quia caput Christi Deus est et caput Ecclesię Christus. Oleo sanctificationis consecrantur, ut eundem significent, de quo et prędictum est: Vnxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię prę consortibus tuis. Et, si tanta pontifici et sacerdotibus Dei tribuuntur, ut mundum totum uirtutesque omnes contineant et simul mundi uirtutumque Dominum nobis exibeant, quis non eos ante cunctos mortales, qui in terra sunt, ponendos arbitretur? Quis


224. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_436 | Paragraph | SubSect | Section]

ęris uectigal acceptis obsidibus imperantem suppliciter adiens placauit, ita ut ille et pecuniam remitteret et obsides restitueret et ipsum, ubi multo honore affecisset, discedentem deduci iuberet. Sicque pastor bonus in tanta ouium suarum trepidatione nunquam conquieuit, donec securas redderet, factus eis uix speratę pacis impetrator simul et nuncius. Iuo quoque presbyter, cum multis miraculis tum imprimis pietatis operibus


225. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

et, ut Egesippus ait, ab utero matris suę Sanctus, non laneum, sed lineum habuit amiculum. Ad hęc, quod ad corporis cultum pertinet, nunquam attonsus est nec oleo unctus nec balneo usus. Sic indutus etiam apud Iudeos in tanta ueneratione fuit, ut soli permissum sit Sancta sanctorum intrare et Deo laudis sacrificium pro populo offerre. Ioannem etiam apostolum sola syndone amictum Hierosolymis aliquando incessisse ex


226. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_480 | Paragraph | Section]

genus ieiunanti Danieli pepercerat) suffocatus periit. Qui tamen, dum ieiunium seruabat, manum Hieroboam regis, ipsum ferire uolentis, arescere fecerat et arefactam, cum illum poenituisset, rursum sanitati restituerat. Tanta itaque ieiunantis uirtus fuit, quanta soluentis ieiunium imbecillitas. Nam quem irati regis potentia lędere non potuit, unius bestię uis interemit. Nunc nostra percurramus! Quadraginta dies


227. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_494 | Paragraph | SubSect | Section]

sapientię et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Certe neque legumina, amara sunt neque aqua acerba, et si essent, nonne tanta mercede pręoptanda ac pręsumenda fuissent? Alibi Daniel ipse: Panem — inquit — desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum. Sed hic interim uisiones


228. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_505 | Paragraph | SubSect | Section]

sint saporis, ignoret coenobium. Oua et lacticinia post ieiunia debilitatis sororibus et pręcipuis festiuitatibus permittantur ex gratia. Raro sciantur, quae in aquis oriantur et uiuant, nisi parui pisciculi. Deinde subdit: Tanta sit in sumendo sobrietas, tanta talisque parcitas, ut uenter potius conqueratur quam gaudeat, non egeat in digerendo stomachus medicinis; ructum potius uacuatio quam nimia repletio inducat. Idem


229. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_505 | Paragraph | SubSect | Section]

Oua et lacticinia post ieiunia debilitatis sororibus et pręcipuis festiuitatibus permittantur ex gratia. Raro sciantur, quae in aquis oriantur et uiuant, nisi parui pisciculi. Deinde subdit: Tanta sit in sumendo sobrietas, tanta talisque parcitas, ut uenter potius conqueratur quam gaudeat, non egeat in digerendo stomachus medicinis; ructum potius uacuatio quam nimia repletio inducat. Idem ad Matutam uirginem: Carnis et uini species, quasi


230. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

hęc relictis omnibus dimissaque uxore monachum se fecit. Sed nemo Legem putet unicum exemplum, ut repudiet inuitam. Nescis enim, an sic uoceris, ut hic uocatus est, singulari quadam uocatione, non communi. Quippe qui breui tanta profecit sanctitudine ac scientia, ut sub Ioanne abbate monasterium ingressus, in successoris eius Helię locum omnium suffragiis suffici meruerit, cunctis pręlatus, qui uxori prętulerat Christum.


231. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

habitu hominem uenisse autor est Cassianus primitiasque obtulisse. Cuius aduentu demon ab obsesso, quem sanare abbas non potuerat, repente effugit, propter eum se fugere confessus. Admiratus Ioannes, unde ex illo seculi homine tanta uirtus emicuisset, curiosius percunctari coepit. Atque audiuit eum olim, dum monasticę professionis desyderio afficeretur, a parentibus compulsum ducere uxorem et iam annum undecimum cum illa in uirginitate perseuerare,


232. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_574 | Paragraph | SubSect | Section]

desponderat. Vbi uero firmam in proposito permanere uidit et neque minis neque uerberibus moueri iam placatior dimitti iussit nec deinde impedimento fuit, quin ipsa inter sacras uirgines perpetuam uirginitatem, profiteretur. Tanta pro castitate perpessam martyrem dicerem, nisi obstaret fidelis pater. Martyrii tamen coronam meruit, quę sic oppugnata uirginitatem non amisit. Gregoriam, Romanam uirginem, a beato Gregorio traditum est ipso


233. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

regi. Sed cum ipso quoque in uirginitate annos duodecim uixit. Postea uero eius permissu religioni se consecrauit et securiorem quidem in monasterio, sed nunquam domi castiorem uitam duxit. Haud dubium, quin castitatis merito tanta gratia illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo.


234. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

esset et nulla libidinis labe inquinatus. Dunstano quoque episcopo de illa reuelatur celebrandam esse in terra, quę digna fuerit, ut in cęlo celebris esset inter sponsas Christi. O grande uirginalis pudicicię meritum, quo tanta comparatur felicitas, ut anima hominis honoretur in Dei regno et corpus cariem nesciat in sepulchro! Quasdam autem etiam apud infideles reuerenter habitas legimus. Luceiam, Romanam uirginem, rex quidam


235. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

Cumque abbatissa, cui filiam commendauerat, in quiete uidisset Antigonum in paradiso fulgentem a Domino exorasse ut coniugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret, die, qua prędictum fuerat, lęta decessit. Tanta ergo accepit bona, quia et cum uiro caste se habuerat et sine uiro uiduitatem constanter seruauerat, quanta imperator iterum nubenti dare nunquam potuisset. Salaberga post quinque filios ex


236. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

filii sui et datum Hieroboam, seruo suo. Igitur, cum obscoenę libidinis uoluptas multo maioribus suppliciis semper compensata sit, certe, si nulla etiam castitati pręmia proponerentur, caste tamen uiuendum esset. Rursum, cum tanta castitatis sit merces, quantam ęstimare nemo potest, si nulla libidinem sequeretur punitio, libidine abstinendum esset. Vt ergo et uitium caueamus et uirtuti penitus innitamur, qualis utriusque finis sit, iugiter


237. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_602 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed ille uenientem conspicatus, prę pudore equum insiliens fugere coepit. Insequi uero apostolus et succlamare, ut patrem expectaret, qui pro filio rationem Deo reddere paratus esset, si secum modo reuerti uellet. Commotus tanta apostoli solicitudine iuuenis atque erga se pietate substitit, rediit, poenitentiam egit et de latrone tandem episcopus fieri meruit. Magisque angeli in cęlis gauisi sunt super uno peccatore poenitentiam agente quam


238. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

implorare. Igitur dies quadraginta in luctu iugique supplicatione peractis apparens Virgo moestum consolata est, salutem sperare iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit. Beati sunt igitur, qui lugent, non mundi aduersa,


239. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_606 | Paragraph | SubSect | Section]

Syon et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, palium laudis pro spiritu moeroris. Cum hęc ita sint, quis tam auersus est, tam sibimet infensus atque iratus, ut poenitentię laborem ferre aut recuset tanta mercede aut recusare audeat tanto proposito supplicio? Sed iam etiam foeminarum, quę Christum secutę sunt, poenitentiam parumper contemplemur, ut saltem pudeat nos, qui uiri sumus, isto uirtutis genere a


240. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerint et ad eum, qui arreptus est, reuersi, nihil ultra, quod sibi exprobrandum sit, audiunt. Quin immo, ipse in homine loquens, affirmare solet demon nequaquam esse eos illos, qui paulo ante fuerant, sed alios omnino. Tanta ergo res est confessio, ut diabolo statim os obstruat, ne hominem accusare possit, quem prius in multis damnare ausus fuerat. Et cum hoc ita sit, quis adeo impudens est, ut in iis, quę foeda atque turpia


241. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

eo forte conuenerant) suo cuidam discipulo adolescenti, quod tardius ferculum apposuisset, colaphum infregisse, ita ut et illi, qui non uiderant ferientem, ictus tamen sonitum audirent. At uero ipsum, qui percussus fuerat, tanta patientia usum, ut non mutiret, non tristitiam fronte pręferret, non uultum demitteret, non colorem saltem mutaret. Omnes tantam adolescentis constantiam admirati, tandem didicerunt abbatem quoque patientię illius


242. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_401 | Paragraph | SubSect | Section]

estis, cum maledixerint uobis homines et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Profecto, talia ac tanta patientię pręmia quisquis digne perpenderit, facile contemnet omnia, gaudebit in persecutionibus et contumelias ducet pro deliciis. Et, si idem mala etiam, quę iracundis et impatientibus proposita sunt,


243. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_416 | Paragraph | SubSect | Section]

in Euangelium Matthei et Ioannis, De dogmatibus contra Arrianos libros duos, De Spiritu Sancto librum unum, In Esaiam decem, In Osee octo, In Zachariam quinque, et infinita alia, quę digerere proprium indicis est. Quod si tanta nosse cęcus potuit, apparet ne in discendo quidem oculis admodum opus esse. Quin immo, plerunque uidemus magis docile ingenium tenacioremque memoriam cęcorum hominum esse quam cernentium et eo plus menti eorum datum quo


244. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

alio cibo uixerit pręterquam sacrosanctę eucharistię pane, in spiritu rapta damnatorum poenas beatorumque gloriam uiderit, quęque diuersis per orbem locis agerentur, scierit atque interdum futura prędixerit. Si tot ac tanta cum langore possunt uenire bona, quis illi pręferre audet sanitatem? Quę si pręferenda esset, haud dubium, quin diutissime illa perfrui sanctos suos Deus concederet nec ita frequens apud eos esset ęgrotationi


245. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

ritu securi percussum; Barnabam, gentium apostolum Salamine a Iudeis comprehensum atque igni consumptum. Profecto nisi summa et pręclara esset martyrii gloria, nunquam Christus apostolos suos (quos pręter omnes dilexerat) tanta ac talia pati permisisset. Sed beati — inquit — qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum uos oderint homines et cum separauerint uos et


246. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_430 | Paragraph | SubSect | Section]

in ignem mittitur, clauis configitur. Sed iis omnibus superstes, feris tandem beluis obiectus, conculcatu pressuque earum pręfocatur, in nulla corporis parte cruentatus. Unde tam tenello tantum animi robor, tanta tolerationis vis, nisi quia Christi charitas, in quocunque fuerit, omnibus fortior est suppliciis. Hinc et Mammes puer septennis Cęsareę, Agapitus quindecim natus annos Pręneste audacter se Christianos esse


247. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_444 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde, ut hos oculos effoderetis et, postquam me aliquandiu in meo uolutassem sanguine, tum demum reliquum corpus cęsum dilaniantes, crudeliter extingueretis pro nomine Domini mei Iesu Christi.« Obstupefacti illi tanta uiri audacia intactum dimisere. Alias etiam hereticis necem minitantibus nondum se martyrii gloria dignum dixit, sed ut dignus euadat, ualde cupere. Igitur neque insidiis inimicorum neque minis deterritus est, ne uel


248. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_470_ | Paragraph | SubSect | Section]

esse demoniis. Illam quoque efficacissimam contra tentationes precationem esse credimus, qua usus Nicolaus quidam in sancti Patricii specum apud Scotiam ad purgatorii (ut aiunt) loca descendens tanta ac tam uaria demonum tentamenta, tot fraudes, tot blanditias, tot iras, tot terrores unus superauit. Nam quoties ad Dominum conuersus dixit: Domine, Iesu Christe, Fili Dei uiui, miserere mei peccatoris, — toties ab


249. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_482 | Paragraph | SubSect | Section]

Illum uero nunquam uidit iratum, eo quod nunquam omnino in iram concitatus esset, licet magno fratrum numero pręsideret. Quęret aliquis, quomodo sontes castigarit, si nunquam iratus sit. Neque enim fieri potest, ut in tanta multitudine aliquis non peccarit. Huic respondebimus, quod ne delinquentes quidem irascendo castigandi sunt, sed miserendo. Irę proprium nocere est, castigationis prodesse. In altero uirtus, in altero uitium est. Sed


250. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_485 | Paragraph | SubSect | Section]

meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. Quod si tantę beatitudinis gloria remunerantur in bono perseuerantes, quęnam tanta mentis insania nos tenet, ut uelimus deficere, cum pręsertim deficientes ad contrariam beatitudini miseriam deuoluantur? Sed ille, quo non erat in filiis Israhel melior, quia postremo pręuaricatus


251. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_497 | Paragraph | SubSect | Section]

proiectum hominis cadauer statim reuixit. Et nos Dei uiuentis uoce et archangeli iussu et nouissima tuba euocati non reuiuiscemus? Hinc etiam liquet sanctorum reliquias reuerenter esse habendas, quando quidem tanta uis eis inest, ut tactu ipsorum interdum etiam mortui ad uitam suscitentur. Satis hęc de Veteri Instrumento. Noui quoque exempla inspiciamus! Omnis uirtutis fons atque origo Dominus noster Iesus Christus, uti


252. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_499 | Paragraph | SubSect | Section]

Triduo uero elapso complicatis genibus orando spiritum emisit. Qui cum tali gestu talique humilitate egrediuntur, eos ego misericordiam *corr. ex Hesitium iam adeptos arbitror. Non enim tanta gratia pręuenirentur, nisi maior esset secutura. Onophrio in uastissima Aegypti solitudine moranti et nulli hominum cognito et consumptis indumentis nudo, cum iam uita excessurus esset, contigit


253. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

gentem et regnum in regnum. Neque id satis. Erunt pestilentię et fames et terręmotus per loca et terrores de cęlo. Hęc autem omnia initia sunt dolorum. Quomodo, Domine, initia dolorum et non dolores, ubi tot ac tanta mala, ubi hominum odia, opum rapinę, urbium excidia, liberorum seruitus, sanguinis sitis, cędes mutuę; ubi statim perimens morbus, repente multas domus perimens lues et super terram putrescentia humana cadauera,


254. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_555 | Paragraph | SubSect | Section]

malos de medio iustorum, illos, qui a sinistris erunt, incredibilis, ut dictum est, timor ac moeror exagitabit. Sed et eos, qui ad dexteram deducentur, spes metusque inuicem solicitabunt, non tam poenam timentes quam, ne tanta gloria, quam in Christo uident, indigni sint. Itaque et ipsi de se dubitabunt, donec illam optatissimam pii erga se Iudicis uocem audient, quę continuo illis et metum omnem abiget et perficiet spem. Audient enim:


255. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt! Hi quidem iam in tanta beatitudine se constitutos cernentes admirabuntur. Fortasse quęrent, quibus operibus, quo labore, qua exercitatione tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos,


256. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos, sed secundum suam misericordiam piissimus Dominus saluos uos fecit. Neque enim condignę erant passiones seculi tanta ac tali gloria, sed omnium bonorum largitor Deus, diues in omnibus, nouit dare magna pro modicis, pro breuibus sempiterna. Modica sane imperata sunt, sed magna promissa sunt. Hęc accepistis, quia illa obsequenter


257. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_588 | Paragraph | SubSect | Section]

succendistis. Profecto, quisquis infinitę beatitatis promissa paruipendit infinitęque calamitatis minas non timet, quando et has euadere licet et illa promereri, dignus est cruciatibus infinitis pro tanta animi sui temeritate tantaque stulticia. At aliquis fortasse incredulus eiusmodi minis non adhibet fidem; tanto magis meretur illas experiri, ut, quod credere noluit libens, credat inuitus. Cognoscat, quia uera sunt, quę


258. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_600 | Paragraph | SubSect | Section]

uerebuntur, qui paulo ante in iudicio tam timendus apparebit, satis constabit ipsos censere nihil iam posse sibi inferri grauius, quam quod illatum erit. Ex immensitate ergo poenę capient blasphemandi audaciam. Ista pręterea tanta uis doloris atque acerbitas conturbabit peruertetque in illis intellectus rationem memorięque uigorem. Nihil cognoscent, nisi unde doleant, nullius rei recordabuntur, nisi cuius recordatio augebit tristitiam. Cognoscent,


259. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_604 | Paragraph | SubSect | Section]

corpora iustorum. Quod ut indubitanter crederetur, idem Dominus in seipso manifestum facere uoluit, quando in monte et sole lucidior et niue candidior apparuit. Nec splendor ille fuit, qui tedium oculis afferret, sed qui tanta mentem apostolorum dulcedine perfunderet, ut Petrus ibi construi tabernaculum sedemque perpetuam sibi constitui expetierit et cum ipso fulgente in deserto uel solus permanere, quem non fulgentem in ciuitate celebrique in


260. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_615 | Paragraph | SubSect | Section]

est in loco isto, et ego nesciebam! Simulque obstupefactus: Quam terribilis est — inquit — locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta cęli! Somnians ergo imagines menti oblatas uidit, et tanta demum admiratione correptus fuit. Quid, si beatos spiritus et inuisibilem Deum, non in imagine, sed in ueritate, in qua ab iis, qui in cęlesti regno sunt, uidentur, conspexisset? Idem cum uiro


261. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_624 | Paragraph | SubSect | Section]

ad se rediisset, nunciauit astantibus Martinum, Turonensem pręsulem, obiisse. Tot itaque testimoniis declarata est eius beatitudo, ut, si pietatis iustitięque opera, quę fecerat, laterent, beatus tamen crederetur. Rursum tanta eius probitas fama celebris fuit, ut, si nulla in morte signa apparuissent, in sanctorum tamen numero ab omnibus habendus esset. Nicolaum, Myreę episcopum, adhuc infantem uitę ęternę prędestinatum esse


262. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

sepulchrum Baudelii martyris laurus fuit, cuius foliis contacti infirmi curabantur et ab immundo spiritu uexati liberi fiebant. Quid per ista Dominus significare uoluit nisi animas eorum apud se habitare, de quorum sepulturis tanta procederet virtus? Monachus quidam, cum mortem obiisset, a Mutio abbate interrogatus, uelletne ad uitam, quam reliquerat, redire, se cum Christo esse malle respondit nec amplius locutus est. Cum Christo igitur beatorum


263. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_630 | Paragraph | SubSect | Section]

confitens torqueretur, luce de cęlo lapsa circumfunditur, cum sanctis in carcere sibi apparentibus psallit, carceris pedor in odorem suauissimum uertitur, ipsa ab angelis in throno diuini fulgoris gloriose collocatur. Si tanta illi inter tormenta affuit beatitudo, quantam exhaustis iam tormentis consummatoque agone secutam credimus! Neque enim ęqua esse debet merces pugnantis adhuc et post pugnam iam uictricis. Illic auxilium petitur, hic


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.