Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tanta

Your search found 1223 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 387-394:


387. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 417 | Paragraph | Section]

per multa secula clausam reserauit, quando hominem, quem assumpserat, cęlo secum intulit atque ad dexteram Dei Patris gloriose collocauit. Quis ergo tam grande beneficium, tam inęstimabile donum animo metitus non iam pro uiribus conabitur, nequa in re eum, a quo tanta accepit, offendat uel sese insolenter efferendo, cum ipse semper se submisse gesserit, uel delicate uoluptuoseque uiuendo, cum ipse ab incunabulis usque in uitę finem in laboribus angustiisque fuerit, uel aduersa iniquo animo perferendo, cum idem ipse tam dura, tam acerba,


388. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

ad perfectorum fastigium sese errigebat. Vnguentum igitur preciosum, quod sibi ad luxum pręparauerat, ad Domini sui cultum conuertit. Exinde non tam unguenta redolere, sed, quod multo suauius est, sanctitatem coepit facta Christi discipula, quę serua fuerat diaboli. Et, si tanta peccatrix, dum eam poenitet, ad tantam euecta est gratiam, nemo de Dei miseratione desperet. Iudas uero apostolus cognomento Schariotes: Quare — inquit — hoc unguentum non ueniit trecentis denariis et datum est egenis? Dixit autem hoc —


389. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

auaritiam Domino, et accepta amisisti et a spe promissi futuri boni decidisti. Osculante ergo Iuda Dominum illi statim manus inferunt in eum, captum uinculis constringunt, uincto illudunt, conuitiantur et furore conciti ne manibus quidem temperant. Petrus uero in tanta Domini sui iniuria nequaquam cunctandum ratus educto gladio Malchum, pontificis seruum, ferit dexteramque ei amputat auriculam. Et qui pro se fortasse non repugnaret, pro eo, quem se chariorem habebat, certare non timuit. Sed furentis impatientiam arguens repressit Dominus et


390. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

id egerunt, se in Dei uirtute id egisse confessi sunt. Nemo se esse Filium Dei dixit, se puros homines esse uel Dei ministros non negabant. Et, si talis gratia uerum fatentibus conceditur, sequitur, quod Christus ueritatis est assertor, qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori


391. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

cogatur. Si ergo supplicium meum tanto uobis erit emolumento, nolite flere, sed gaudete potius. Et cladem illam flete, quę propter multorum impietatem urbi huic est uentura. Venient enim Romani (ut alibi dixit) et circumdabunt eam uallo. Tanta autem tunc fiet afflictio, ut matres uellent non habere filios, quos lugeant, nec sensum, quo tam tristia percipiant, nec uitam, qua duriora morte pati cogantur. Foris uastabit gladius, intus fames consumet, urbs ipsa templumque euertetur. Post hęc captiuitas, seruitus, in


392. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

fele et aceto potasse, nisi etiam iam extincto uulnus hasta inflixissent. O scelus immane, facinus omni feritate atrocius! At tu, fidelis anima, iam contemplare Dominum tuum in patibulo pendentem, pro te supplicia, pro te mortem sua sponte patientem, et cogita, quid unquam tanta ac tali Saluatoris tui erga te charitate dignum fecisti. Ille caput suum spinarum aculeis subiecit, tu rigida ceruice elatisque superciliis proximum tuum, quem sicut teipsum diligere iussus fueras, quandoque despexisti. Ille in suo dorso flagella pertulit, tu tuum spiritali


393. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos de scripturis disserens, ita ut audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero pectore tanta inesset scientia atque doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse, cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare


394. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

eos dicens: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil. Quid enim deesse potest illi, qui Deo seruit, si tam multa suppeditantur mundo seruientibus? Licet autem seculi huius amatores multis abundent, tanta tamen eis desunt, quanta insuper habere concupiscunt. Serui uero Christi habentes alimenta et quibus teguntur, his contenti sunt. Tanto igitur eis minus deficit, quanto expetunt minus, dum diuitias sibi non in terra, sed in cęlo quęrunt. Sed uideamus, si in


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.