Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: munus

Your search found 674 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 180-192:


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

Quum igitur nulla externa ui ius regis cooptandi uobis imminui possit, nemo est qui Boemorum regi Vuladislauo a uobis debeat anteponi, propterea quod in rege creando duo uobis maxime spectanda sunt: alterum, ut in extincti regis locum proximus quis sanguine, licet id fortunae omnino sit munus, sufficiatur (loquor autem de eo decessore, qui aut iure successionis regnauit, aut deficiente uero herede senatus ac nobilitatis arbitrio ad regnum accessit, et ita imperium administrauit, ut eum sui ciues magis regem quam tyrannum senserint); alterum, ut quam optimus, quae quidem laus tota


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum ad Vuladislauum regem; Iani Varadinensis praesulis ad eundem oratio. Caeterum pace, ut supra dictum est, cum Matthiae Coruini filio composita, senatus Hungarus legationem ad Vuladislauum Boëmorum regem longe aliam, quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur, licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero secutus esset. Sed quoniam hac maxime legatione reginae Beatrici hic uir imposuisse fertur, decere existimaui


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

maiorum splendore, neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum, nisi adsit uirtutis explicandae facultas, qua sane et tibi commissos tueri possis, et aduersarios ab inferenda coercere iniuria. Hucusque plane magis amici quam publici oratoris munus executus sum: deinceps et amici simul et oratoris fungar officio. Est in regno Hungariae Matthiae Coruini uxor, filia Ferdinandi regis Neapolitani, puto tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab ea misso, quem in regia tua uideo nunc obuersari. Compertum nobis est illam suis


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id exequi haud quaquam potuit. Nam ad ipsum uetere Hungarorum instituto hoc spectat munus, quippe qui in illa celebritate sacerdotis officio fungi solet, adiuncto sibi diui Martini abbate (ita conobii patrem monachi uocant) atque Albensi antistite, quorum superior diaconi, alter hypodiaconi parteis exequitur. Caeterum regina, si ei sana mens fuisset, iam


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

studiosos, Albam Regiam, quo delectus militum indictus erat, cum parua manu, utpote ex presenti copia, misit, satis credens uel solo tantorum ducum nomine Maximilianum aut a coeptis suis deterritum iri, aut saltim eius itineri moram aliquam inici posse. Ipse, Petro comiti Houario munus regium per suam absentiam obire iusso, Posonium ad concitandos Boëmos proficiscitur. Sed quia eos, quos ad custodiam regni relinquebat, ex re insolita haud mediocriter perterritos animaduerterat, utpote qui regnante Matthia Coruino hostem armatum in terra Hungaria non


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in Christianos ualde notus, perspiciens regem ab Hungaris in ordinem coactum, regnique limites nullis copiis tutos omnibusque contemptui esse ― et erat


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

― etenim hostibus admoti rem lanceis ac gladiis comminus gerebant ― in Venetam transiliunt nauim. Quod ubi nauis gubernator animaduertit, qui quidem Illyricis parentibus Venetiis ortus erat, haudquaquam animum demisit. Itaque praefecti magis quam gubernatoris munus obiens (praefectus enim genere Venetus ordineque patritius, atque ideo belli prorsus insuetus metu imminentis periculi in inferiorem partem nauis sese abdiderat) cohortatur suos, ut praesenti animo pugnarent, atque hostes temere insilientes repellerent, cogerentque praecipites ruere


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec sane praefectum se meliorem ille miles sortitus est: latet is in praetorio abditus, procul a proelio submotus, ne conspectus quidem hostilis patiens. Nimirum Venetus est ciuis, cuius proprium est merces alias aliis permutare mercibus, et postea quam mercaturae munus obierit, ueneri et gulae indulgere, omnique luxus genere etiam cum perditissimis certare. Oppidanorum tandem ignauia Methone potiuntur. Quum his adhortationibus, ne dicam seruilibus probris, ardorem pugnae


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianos exercitum duxisse, ita aduerso rumore coepit esse, ut omnium sermonibus passim laceraretur. Ille uero, ut erat peruicacis ingenii, opinionem de se hominum simul et conscientiam spernens, magisque profani principis quam sacerdotis munus obiens, intra paucos dies Bononiam deditione coepit, Ioanne Bentiuola, ubi ciuium suorum uoluntatem in pontificem inclinatam cognouit, fuga cum liberis suis elapso. Ferunt Bentiuolam patriam relinquentem dixisse: Quantum mutauerint mores suos Romani pontifices uel hoc


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

nauibus impositos, ne quis superesset, qui spem eorum sollicitam faceret, miserrima omnium morte illata in altum demersere. Postremo ubi uidere nefarii homines tot facinora ab se impune perpetrata, ne quid sceleris praetermitterent, mare Mediterraneum, omnibus gentibus commune Dei munus, assidua classe insidentes caeteris negociatoribus praecluserunt: quicquid nauibus ex uariis regionibus conuehitur, in suis portoriis esse uolunt. Atqui horum scelerum ultio ad pontificem spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae filio natu maximo, hanc


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quin Selynes aut armis sit reprimendus, aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

Othomanus conspexit, ratus, ut erat, se proditum, atque in insidias praecipitatum esse, animo statim concidit, metuque consternatus ― et erat ad bellum gerendum minime idoneus ― non tempus pugnae eligere potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur; pauci ex eius exercitu pugnantes, caeterum in fuga ad quinque millia interfecti.


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

Iulii Secundi, pontificis Romani, spe fere tota ob ingentes diuitias Iulio in pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus munus obeundum magis idoneus existimetur, quod quidem argumento est Romae integritati ac doctrinae nullum fere locum esse. Et quo Thomas cardinalis pecuniam, quam Romae absumpserat, in Hungaria resarciret nempe dum Romanum pontificatum ambit, atque


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.