Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: mihi Your search found 7157 occurrences
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1198-1205:1198. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 26 | Paragraph | Section] doctoris Federici Chrysogoni Iadertini Praefatio in librum Elementorum Euclidis In primis Deo trino optimo maximoque gratias agamus, sicut suae gloriae celsitudo expostulat. Qui talem mihi gratiam concessit, ut amicis ex vobis, doctores celeberrimi et scholares non minus studiosissimi quam acutissimi, pro parte satisfacere valeam, qui me rogastis, ut nostrarum speculationum in mathematicis vos participes esse velim. Cum omne bonum inquantum bonum sit communicabile, quamvis
1199. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section] ad libros Arithmeticae divi Boethii pertinentia, cuius ipse est efficiens vel a Nicomacho accepit, non curo. In reliquis vero generibus causarum fere eodem modo se habet cum his quae de natura quantitatis continuae dicta sunt. Placuit enim mihi non servare ordinem divi Boethii qui ab arithmetica integritate ordinem sumpsit et non ab ipsa quantitate continua. Video enim quod quantitas continua multo maiorem ambitum, latitudinem et potentiam habet quam ipsa arithmetica, quia est parens reliquarum partium mathematicae,
1200. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section] sunt similitudines illorum in mente divina existentium. Quibus in cognitionem illorum in mente divina existentium academici devenere. In quo quidem processu clausum est illud principium celatum divi Platonis, quod et ego celare volo tamquam iuratus ab ipso. Sub quo principio (si Deus mihi vitam prolongaverit) multa praeclara scribere potero. Sed qualitercumque sit, non est nobis in hoc vis facienda, nec volo contraire tanto philosopho, sed sit utrique proprius modus procedendi in ipsam veritatem et perfectionem nostram. Quia talis numerus diversimode consideratus potest
1201. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] ergo nullus alter punctus, puta r. per tertium suppositum, et sic patet intentum scilicet, quod datur modus qualiter duas lineas rectas super eandem superficiem in infinitum ductae, et tamen numquam concurrere. Solutionem unusquisque quaerat. Placuit enim mihi litem tantam propria speculatione adinvenisse et vobis eam disputandam proposuisse. De petitionibus et communibus animi conceptionibus: Capitulum x. Quia Campanus ad bonitatem doctrinae addidit unam
1202. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] capere non potest maxime in magnitudine. Licet divus Thomas ponat de mente Philosophi in octavo Physicorum a textu commenti lxxix. infra, Deum esse infiniti vigoris, et quamvis hoc sit verum secundum veritatem et fidem catholicam, tamen, quod hoc sit ad intentionem Philosophi, parcat mihi sua sanctitas, quia in hoc nihil ad intentionem Philosophi dixit, quia expresse Philosophus oppositum dicit in textu commenti lxx. secundo Caeli. Et ibi colendissimus praeceptor meus Petrus Pomponaceus contra divum Thomam clare demonstravit. An autem Philosophus bene in
1203. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section] scilicet quod mathematicae sunt in primo gradu certitudinis et hoc solum propterea, quia solis mathematicis est demonstrare a priori, dico a priori, demonstratione potissima, et tamen illis nihil est demonstratum. Ego vero, non quia natus sum omnibus contradicere et quod nullum praecipuum mihi habere velim, sed certe, quia compatior huius scientiae, sine qua non contingit quempiam recte philosophari neque aliquid perfecte scire (ut in nostra oratione demonstravimus), et tamen supina iacet culpa illorum, qui se in ea intromittunt absque cognitione dialectica et physica, sine
1204. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section] demonstrationes mathematicae sunt dantes simul esse passionis et cognitionis? Dico, quod medium huius demonstrationis est aequalitas linearum a centro ad circumferentiam, quae est una dignitas huius artis, quae cognitis terminis cognoscitur primo Posteriorum textu commenti vi. Unde non prius mihi innotescit aequalitas huius trianguli, quam sit ostensum, quod omnes tres lineae a centro ad circumferentiam exeunt. Quo cognito simul cognosco passionem et esse passionis, id est ipsam inhaerentiam passionis in subiecto, quae demonstratio potissima dicitur. Dubitatur contra ea quae supra
1205. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]
Impressum Venetiis per Lazarum de Soardis
Anno Domini MCCCCCVII die XXIX novembris.
Cum privilegio.
Excusatio Lazari
Bibliographia locorum inventorumGrisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.