Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mihi

Your search found 7157 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1691-1697:


1691. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | SubSect | Section]

mysteria Apostolus testatur dicens: Omnia illis contingebant in figuram. Ostendere igitur aggrediar Spiritu Sancto adiuuante breui uerborum compendio Dauidis res gestę, quas ut potuimus nostra poesi complexi sumus, quo spectent quosue typos in se habere mihi uideantur nouitatis. In omnibus fere Dauidem puto personam gerere Christi; Saulem autem Iudeos, qui Christum persequebantur, significare. Tum sub prophetarum dictis factisque contineri utriusque Legis autoritatem.


1692. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

passionem regnarunt, donec a Romanis deleti sunt. Et hoc Abnero autore, id est diabolo, qui regnantes obcęcabat, ne Christo crederent. Abner enim interpretatur lapis lucidus. Lucidus quippe erat ante peccatum, postea obstinatione induruit ut lapis. Iesboseth autem interpretatur coęquatus mihi. Quia Iudei submittere se Christo noluerunt, quasi pares illi.

Dauid regnat in Hebron annos septem. Per septenarium uniuersorum summa denotatur. Semper enim Christus in uisione regnat ęterna, quod est in Hebron.

Adduntur menses sex, fortasse quia


1693. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Et tunc Dauid reuertitur Hierosolymam, quum Christus martyribus suis largitur pacis ęternę coronam. X.

Ammon, Dauidis filius, uitiat Thamaram, Absalonis sororem, et rex ex eo tristatur. Ammon interpretatur filius populi mei. Hic mihi uidetur personam habere apostolorum, qui filii erant Hebreorum. Hi prius adamauerant Thamaram, Absalonis sororem, id est synagogam Iudeorum. Thamar enim dicitur amara, quod illi conuenit, quę adhuc sub maledicto erat. Quam postquam apostoli cognitam refutarunt sequentes Christum,


1694. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Est autem confusio etiam ad mortem,59 ut ait Scriptura.

Dauid uenit in Baurim et patitur maledicta Semei. Baurim interpretatur electi. Venit Christus inter electos suos discipulos et maledicitur ei a Iudeis. Quos ideo designat Semeus, quia interpretatur: audi mihi. Hoc illis congruit, qui suam, non Dei uoluntatem sequuntur.

Victo Absalone Dauid reuertitur in Hierusalem. Christus confusis Iudeis per resurrectionem suam redit ad patrem, ascendens in cęlum. XII.

Dauidi


1695. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

150r Verg. A. 3,57

In pręlio cum Palestinis commisso Iesbonedob Palestinus percussurus Dauidem exceptus est telo Abisai et interemptus. Iesbenodob interpretatur coęquatus mihi spontanee. Abisa dicitur pater salutis. Palestini igitur, id est gentiles idolatrę, impugnabant religionem Christi, et Iesbenodob aliquis eorum imperator Christianos cędendo putabat se ęqualem esse Deo. Abisai autem telo, qui est pater salutis, percussus periit,


1696. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Dauid ultra non est permissus ire in pręlium, id est Christianorum persecutio ab idolatris fuit aliquantisper intermissa.

Secundo bello Sabochus interemit Zaphum. Saboch interpretatur irretinens conuersio, Zaph illuminatio. Mihi uidetur Saboch iste eum designare conuersum, qui uel adhuc de religione dubitat uel a peccatis non abstinet: ideo irretinens conuersio dicitur, et fidei lumen, quod est Zaph, in se interimit. Quia fides sine operibus mortua est,70 et de fide dubitans infidelis est.


1697. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Christus, qui diuinitatem eius contemplantur et in homine Deum adorant. Dauid regnauit annos XL. Sed Christus in terra uersatus est annis XXXIII, quia longiora sunt Legis ueteris tempora quam nouę, quę data est in fine sęculorum. (Epilogus) Sic mihi Dauidis historiam quam carmine complexus sum, exponere libuit. Siquis huic Scripturę magis congrua monstrauerit, eius sententię adhęrere non me pigebit. Interim et mea contentus ero dummodo a religionis nostrę fide nusquam aberret. Hoc autem a lectoribus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.