Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mihi

Your search found 7157 occurrences

More search results (batches of 100)
First 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5032-5073:


5032. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam sequutus esse videare. Hanc ego excusationis latebram, in qua multi poëtae vel mediocres, vel etiam mali saepe numero delitescunt, mihi omnino praeclusam esse video; cui ad hanc Homericae Iliadis interpretationem rite conficiendam, ut cetera omnia defuerint, patronus certe non defuit. Eum enim huic operi meo in te patronum, eum hortatorem, adjutoremque sum nactus, quo, si optio data esset, nullum potuissem


5033. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

es cohortatus; qui semel impulsum urgere ad extremum, et currentem, quod ajunt, incitare non destitisti; qui opus ubi esset confectum, tua id impensa in lucem edere liberalissime, munificentissimeque jussisti, non multa exemplaria, quibus amicos munerares, tibi reservare, cetera omnia magno numero mihi habere, tuae in me, quam ego omnibus muneribus antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui obtigerit, non est credibile me in scribendo minus quam potuerim contendisse, ac non potius dedisse operam diligenter, ut te talem virum tui de me judicii, tuaeque in me liberalitatis


5034. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

Potuit melius, verum hunc locum neglexit. quidni, quod Homero concessum est, ut interdum dormitaret, id Homerico etiam interpreti concedatur? Homero enim suo arbitratu illa canenti, si uspiam negligentior fuit, quod non facile adducor ut Horatio concedam, sine flagitio esse negligenti licebat: mihi tuo jussu, a quo singulari benevolentia et liberalitate essem provocatus, eadem interpretanti, certe non licebat. Itaque si quis defendere volet, alia me quavis potius quam ista ratione defendat. Dicat nimio ejus rei, quae mandata erat, exequendae studio plus aequo festinasse; dicat


5035. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

successit, tamen sedulo fecisse, quod potuerim. Satis, opinor, intelligis ex his, quae dixi, me adhuc non tam de versibus, quam de moribus meis tibi probandis esse sollicitum, nec tam laborare, ut bonus interpres, quam ut bonus vir esse existimer. Boni enim viri officium definitur hac una, quam mihi praesto fuisse dico, sedula studiosaque voluntate; boni interpretis, non item. Affert quidem voluntas, ut ad alia magna atque praeclara, sic etiam ad bene interpretandum permultum momenti. opus enim natura sua implexum, ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter:


5036. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

adhibuerit praeterea illa duo, quae a me initio sunt posita, judicium, quo vere statuerit, quid fieri opus esset, ac facultatem, qua id efficere potuerit, quod optimum esse judicarit. Quamobrem, siquidem tibi non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut ad judicium quod attinet, fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non dubitem, genus interpretandi, quo sum usus, optimum esse: quod autem pertinet ad meam in eo genere facultatem, dicam aliquid timide, ac pedetentim, nihil tam metuens,


5037. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

aut Homerum inquinate, quis frigide, quis hiulce, atque aspere loquentes possit agnoscere? alterum sine oratorio, alterum sine poëtico illo concentu, quo aures hominum capiuntur, ac mentes ipsae mirandum in modum demulcentur, ac percelluntur. Homero quidem versum qui adimunt, mihi propemodum Herculi clavam, Jovi fulmen adimere videntur. id enim eripiunt, quo ille plurimum valet; quo sublato, poëtae fortasse nomen retinere potest, propterea quod in illa ipsa tam absurda, atque absona verborum congerie, tamen, quod Flaccus de dissolutis Ennii versibus affirmabat, etiam


5038. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

quum eum audio sine cantu, ac prope sine voce aliena lingua balbutientem, rudem, inconditum, enervem, nihil venuste, nihil suaviter, nihil sublate, ut solet, ac granditer efferentem. Itaque et stomachari soleo interdum, et dicere, parum fortasse probabiliter, sed, ut arbitror, vere: nullos mihi interpretes minus fideles videri, quam eos, qui in oratoribus, ac poëtis de sua fide maxime gloriantur, eamque sibi, non sua scribentibus, sed aliena vertentibus, non solum praecipue, sed etiam unice cordi fusse affirmant. Quae enim, malum, est ista fides, quae poëtam exhibet sui


5039. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

omni poëtico instrumento, ac supellectili spoliatum, ex grandi exilem, ex numeroso absonum, ex puro inquinatum, ex dulci insuavem, ex vehementi et concitato, segnem ac remissum; poëtam denique, ut brevi omnia complectar, non suo, sed alieno more loquentem? Ut volet quisque sentiat: mihi profecto is erit maxime fidus interpres, qui ab archetypi virtutibus minime aberrarit; qui sive oratorem, sive poëtam ita fuerit interpretatus, ut non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar, Demonsthenice, Homerica Homerice. Atque hoc est


5040. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxii | Paragraph | Section]

quippe qui ob eam rem a minuto aliquo litteratore, et graeculo fortasse laudantur, ab hominibus non ineptis, vereque litteratis magnopere vituperantur, et optimorum scriptorum non illustratores, sed corruptores esse dicuntur: quibus jure objici possit illud idem, quod Terentius, approbante, ut mihi persuadeo, ac plaudente populo Romano, objecit aemulo poëtae nimis anxie, sed parum eleganter Graecas fabulas vertenti:
... bene vertendo, et easdem scribendo male, ex
Grecis bonis Latinas fecit non bonas.


5041. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

sibi fine aberrare turpiter malint, quam usitatis antiquorum itineribus eodem pervenire. Qui hoc morbo, atque adeo hac insania laborant, sua instituta, suaque commenta sibi habeant, me hominem e veteri disciplina veterum institutis uti patiantur. Hos ego, optime Balthassar, qui mihi in humanioribus studiis, quod de Tiresia etiam apud inferos Homerus ait; soli sapere videntur, ceteri umbrarum vagari modo , hos, inquam, habui auctores, et magistros, hi mihi facem quodammodo praetulerunt, meque eodem, quo ratio impellebat, auctoritate,


5042. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

disciplina veterum institutis uti patiantur. Hos ego, optime Balthassar, qui mihi in humanioribus studiis, quod de Tiresia etiam apud inferos Homerus ait; soli sapere videntur, ceteri umbrarum vagari modo , hos, inquam, habui auctores, et magistros, hi mihi facem quodammodo praetulerunt, meque eodem, quo ratio impellebat, auctoritate, exemploque suo deduxerunt. Nec vero ipsum tantummodo genus indicaverunt, sed etiam eo genere quemadmodum utendum esset quasi intento digito commonstrarunt. Mitto Plautum, Terentium, Catullum, Horatium, Virgilium,


5043. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

vel periere, vel, quod sperare fas est, alicubi abditae in pulvere, atque in tenebris delitescunt. Cujus tamen jacturae incommodum sarciunt aliqua ex parte pauca illa verba, quibus idem ipse Tullius exponit rationem, qua est usus in iis convertendis. Quae sane verba si rite intelligantur, omnem mihi videntur hujus rei doctrinam continere. Converti , inquit, non ut interpres, sed ut orator . Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas? quid est aliud convertere, quam interpretari? qui porro interpretantur, quo


5044. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

quod huic eloquentiae quasi fundamento amplissimum totius eloquentiae velut aedificium impono, atque superstruo, eas sine ulla controversia scribo non ut grammaticus, sed ut orator. Est hoc nimirum in omni opere usitatum, ut ex eo, quod ibi potissimum est, artifices nominentur. Audio, atque, ut mihi videor, intelligo, quid dicat. Duas nobilissimas orationes convertit non illo genere exili, et strigoso, quo qui utuntur, satis habent, si utcunque Latine loquantur, sed illo altero amplo, atque opimo, pleno succi, atque nervorum, quod qui adhibent, omnes explicant divitias orationis. duos


5045. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

numero verborum ab iis velim diligenter animadverti, qui, ubi aliquid serviliter, sive, ut ipsi ajunt, fideliter verterint, quasi magnum aliquid fecerint, gloriantur totidem se illa versibus, aut etiam, si superis placet, totidem verbis transtulisse. Apage istas ineptias. Hostem qui feriet, mihi erit Carthaginiensis, Quisquis erit, ait apud Ennium summus ille imperator: sic mihi, eximii aut oratoris, aut poëtae optimas sententias, optimis verbis, sive multis, sive paucis, qui expresserit, is erit optimus interpres; nec merus modo interpres, sed etiam, si ita appellari volet,


5046. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

ajunt, fideliter verterint, quasi magnum aliquid fecerint, gloriantur totidem se illa versibus, aut etiam, si superis placet, totidem verbis transtulisse. Apage istas ineptias. Hostem qui feriet, mihi erit Carthaginiensis, Quisquis erit, ait apud Ennium summus ille imperator: sic mihi, eximii aut oratoris, aut poëtae optimas sententias, optimis verbis, sive multis, sive paucis, qui expresserit, is erit optimus interpres; nec merus modo interpres, sed etiam, si ita appellari volet, vel orator, vel poëta. Multa hoc loco exempla afferri possunt, ex quibus manifesto appareat,


5047. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxviii | Paragraph | Section]

est in interprete vitium majus, et quo animi hominum magis offendantur. Utinam ego essem ejusmodi, ut moderatae illius libertatis exempla ex me peti possent. Ea certe passim in toto opere mihi usus ese videor, non temere de inconsulto, sed ita ut ratio vel postulabat, vel, ut levissime dicam, patiebatur. Nec vero dubito, ut hoc etiam adjungam quod valde ad rem pertinet, multa esse loca, in quibus hoc jus legitimae libertatis usurpasse putabor, quum tamen minime usurparim, ac potius


5048. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxviii | Paragraph | Section]


Ira est appetitus; at modum supergressa μῆνις. Quum ergo vox Latina levior esset, quam Graeca, adjeci illud ponderis veluti complementum, ut ex utraque parte quasi momenta essent aequalia. Id mihi Horatius itidem fecisse videtur (lib. I. O. 6.) quum, eandem Homericam vocem intuens atque exprimens, (quod et Bentleius animadvertit, et cuilibet eum locum legenti facile apparet) non satis habuit scribere Pelidae stomachum, sed scripsit,


5049. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

magnitudinem, quae propter Latinae linguae egestatem uno verbo exprimi non poterat, pluribus verbis expressit. Vides igitur, me in primo Homeri versu, atque adeo in prima voce, nequaquam nimis liberum, sed fortasse nimis anxium fuisse. Eundem hunc versum Helius Eobanus Hessus ita convertit, ut mihi videatur, quasi dedita opera, in ipso aditu sui operis immoderatae libertatis exemplum posuisse. Scripsit enim:
Dic mihi magnanimi Pelidae, Musa, furorem. quem versum, non inelegantem, nec similem multorum,


5050. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

nimis liberum, sed fortasse nimis anxium fuisse. Eundem hunc versum Helius Eobanus Hessus ita convertit, ut mihi videatur, quasi dedita opera, in ipso aditu sui operis immoderatae libertatis exemplum posuisse. Scripsit enim:
Dic mihi magnanimi Pelidae, Musa, furorem. quem versum, non inelegantem, nec similem multorum, qui apud eum occurrunt inculti et invenusti, ne forte videar improbare sine caussa, singula verba cum Homericis collata cujusmodi sint consideremus. Dic. atqui Homerus


5051. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

singula verba cum Homericis collata cujusmodi sint consideremus. Dic. atqui Homerus canendi verbo est usus in Iliade, quam, ut rei dignitas postulabat, exordiri voluit magnificentius: dicendi verbum ad Odysseam, poëma submissius ac pacatius, reservavit. Mihi . etiam hoc pronomen peti ex Odyssea, atque huc obtrudi non oportuit; in quo inest fortasse quaedam suavitas, granditas non inest. id sentimus ita esse, quum legimus aut illud Theocriteum,
Εἰπέ μοι, ὦ Κορύδων, τίνος αἱ


5052. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

atque huc obtrudi non oportuit; in quo inest fortasse quaedam suavitas, granditas non inest. id sentimus ita esse, quum legimus aut illud Theocriteum,
Εἰπέ μοι, ὦ Κορύδων, τίνος αἱ βόες? aut illud Virgilianum,
Dic mihi, Dameta, cujum pecus? quorum utrunque ipsa tenuitate commendatur, et est pastoritio sermoni ordiendo valde accommodatum. Magnanimi . qui vir fuerit Achilles docet Homerus (l. 20. v. 467.) hisce verbis:
Οὐ γάρ τι


5053. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

nomen dissimulavit? cur scripsit Pelidae, non, ut Homerus, Pelidae Achillis ? Musa. Homerus Calliopen, epici carminis praesidem, in Odyssea vocat musam, heic in Iliade deam, quo nomine honor magis significatur. mihi has voces inter se commutari, ac musam in Iliadem sine ulla caussa interpretis arbitratu transferri non placet. Furorem . Initio carminis, ubi rem proponimus, verbis maxime propriis utendum est, atque omnis ambiguitas fugienda. nihil enim antecessit, ex quo possit id quod est anceps


5054. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

sacro illo furore inflammantur? Animadverti alia quoque ratione furoris vocem a Virgilio usurpari, atque illos, qui perdite amantur, amatorum suorum furorem appellari. Itaque Gallum (Eclog. 10. v. 37.) sic loquentem inducit:
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicunque furor. quo modo Achillis furorem quum audimus, quid vetat quominus Briseidem significari suspicemur? In his, inquam, tot furoribus, quaero quis possit dispicere, aut divinare, quem


5055. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

consequuntur, non quidem egressum esse fines legitimae libertatis; sed tamen fuisse aliquanto liberiorem, quam vellem; ac deinde, in opere progredientem, ipsa exercitatione assequutum esse ut Homero arctius adhaererem. Sed haec omitto, in quibus sui aliquanto fortasse verbosior, nec tamen, ut mihi videor, excessi e via, neque aberravi a proposito, verum hoc egi, quod in optimo interpretandi genere constituendo magni momenti est, ut, prolato aliquo exemplo, licentiam a libertate segregarem, quasique fraenum


5056. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

genere constituendo magni momenti est, ut, prolato aliquo exemplo, licentiam a libertate segregarem, quasique fraenum injicerem interpreti ab auctore suo longius, quam par est, abscedenti. Redeo jam ad Tullium, quem mihi unum hujus itineris, lubrici sane, atque infesti periculis, ducem ac demonstratorem esse volui, cui quid placeret perquam diligenter exquisivi, cujus auctoritate gravissimoque judicio si me tueri potuero, aliorum, si qui erunt, qui contra sentiant, judicia non magni facienda esse arbitrabor.


5057. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

lubrici sane, atque infesti periculis, ducem ac demonstratorem esse volui, cui quid placeret perquam diligenter exquisivi, cujus auctoritate gravissimoque judicio si me tueri potuero, aliorum, si qui erunt, qui contra sentiant, judicia non magni facienda esse arbitrabor. Hic igitur tantus vir quem mihi in his, quas tracto, disciplinis unum omnium instar esse profiteor, in oratoribus quod genus interpretandi optimum putarit, ostendi; atque id quale esset, ipsius verbis cum propositis, tum etiam expositis, declaravi; idemque genus ob easdem caussas dixi adhibendum esse multo etiam magis in


5058. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

decori
Jupiter, offundens noctem caliginis atrae. hoc inquam, genus, ubi Latina cum Graecis contulerint, quale sit, certius judicabunt; mihique erunt, quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque aliis, si qui erunt tui similes, qui laborem minime fugiant, quaerenda, ubi sunt, et contemplanda relinquo. unum esse video, quod ab Homerico interprete, de optima,


5059. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

eorum vim ac pondus conservare, de multitudine vel paucitate nihil omnino laborare; postremo id assequi, ut, quae scribit, non advecta e Graecia, sed in Latio nata videantur; nec vero, nisi aliunde id constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi regulam, ad quam referrem ea, quae ipse facerem; haec veluti mensuram, qua adhibita, intelligerem, concessa interpreti


5060. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

non dico transilirem sed attingerem, meumque jus omne usurparem, a me ipse impetrare vix unquam potui; atque id quod Tullius praeclare fecisset admirans, tamen ipse facere non sum ausus. Grammaticorum enim calumniam, quam ille vir summus, summa dignitate et auctoritate praeditus, non metuebat, mihi tanto minori, non sine caussa, metuendam esse putavi. Hoc ita esse facile intelligi poterit, si cum Tulliana interpretatione conferatur eorundem Homeri versuum MEA INTERPRETATIO
O socii, durate, atque heic subsistite


5061. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xl | Paragraph | Section]

propositum esse, ut Homerum videlicet sui quam simillimum repraesentet, utrunque, id ut efficiat sententias easdem servare, verba, eadem vi, atque pondere, ad Latinae linguae consuetudinem sic aptare, ut satisfacere possint lectori non fatuo, illa expendenti potius, quam numeranti. Satis multa mihi videor dixisse, cur hoc genus interpretandi, quo me judicavi uti oportere, optimum debeat existimari. Reliquum est ut dicam aliquid de mea hoc in genere facultate, quod et partitio illa postulat, a qua sum exorsus,


5062. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

oppido non libenter, sic equidem statuo: facultatem, qua de agimus, tribus rebus definiri; utriusque linguae, Graecae ac Latinae, et poëtici artificii scientia: haec quanta sint in interprete, tantam esse interpretandi optimo illo genere facultatem. Jam de me ipse quid dicam? hoc primum, quod mihi videor sine ullius offensione posse dicere: me in illis, quae posui, quid possim nescire; scire hoc unum, ut possem aliquid, magnis meis laboribus, et diuturna multorum annorum exercitatione contendisse: deinde hoc etiam (quid enim loquens cum homine amicissimo quidquam dissimulem?) meam hoc


5063. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

dicere: me in illis, quae posui, quid possim nescire; scire hoc unum, ut possem aliquid, magnis meis laboribus, et diuturna multorum annorum exercitatione contendisse: deinde hoc etiam (quid enim loquens cum homine amicissimo quidquam dissimulem?) meam hoc in genere facultatem, quantulacunque est, mihi videri aliquanto majorem, quam, quantam ad idem opus conficiendum olim attulit, scriptor saeculi XVI., Helius Eobanus Hessus, a quo uno, quod sciam, ante me, non pars aliqua Iliadis, ut ab aliis, sed tota Ilias Latino carmine fuit reddita. Cui, laboriosissimi operis consorti et socio, ne parvo


5064. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

idem opus conficiendum olim attulit, scriptor saeculi XVI., Helius Eobanus Hessus, a quo uno, quod sciam, ante me, non pars aliqua Iliadis, ut ab aliis, sed tota Ilias Latino carmine fuit reddita. Cui, laboriosissimi operis consorti et socio, ne parvo pravoque animo videar obtrectare; et ne quis mihi objiciat illud Hesiodeum
καὶ κεραμεὺς κεραμεῖ κοτέει καὶ τέκτονι τέκτων,
καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ ἀοιδὸς ἀοιδῷ.


5065. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

ἀοιδὸς ἀοιδῷ. sive, ut ego meo more converti,
Fictori fictor, fabro faber invidet; odit
Mendicus mendicum, oditque poëta poëtam: haec ne quis mihi objectet, quid inter me et Eobanum intersit, quanta sit utriusque eodem in genere facultas, tibi atque aliis idoneis lectoribus, ut consideretis, ac statuatis, permitto; meque polliceor de me, deque illo, non aliud


5066. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliii | Paragraph | Section]


Quare, agite, obdurate, supremum et ferte laborem,
O fortes Danai, donec victricibus armis
Evertamus opes Trojae, Priameia regna. 45 In his ego versibus meum judicium non interpono; nec dico, quid mihi videatur scriptum heic esse contorte ac perturbate, quid frigide, quid parum numerose, atque etiam parum Latine; horum, inquam, nihil dico, ac tantummodo volo eos versus conferri cum meis; et, si mei forte, quemadmodum spero, meliores, vel, ut verius loquar, tolerabiliores videbuntur, hoc


5067. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliii | Paragraph | Section]

contorte ac perturbate, quid frigide, quid parum numerose, atque etiam parum Latine; horum, inquam, nihil dico, ac tantummodo volo eos versus conferri cum meis; et, si mei forte, quemadmodum spero, meliores, vel, ut verius loquar, tolerabiliores videbuntur, hoc postulo, ut Homeri amatores habeant mihi aliquam gratiam, quod Iliadem Latino carmine sic expresserim, ut aequiore animo legi possit; optent autem, quod ego me, non tam de mea laude, quam de operis perfectione, ac de communi utilitate cogitantem, optare profiteor,


5068. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic faveo, hujus veluti formam mihi effingens, excellentiam et magnitudinem contemplans, me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum, qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est


5069. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum, qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam


5070. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non possum.


5071. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | Section]

ut non illius modo sententiam utcumque adumbraret, sed latinis versibus elegantissime exprimeret. Is enim est stili nitor atque elegantia, ea latini carminis majestas ac dignitas, ut hic unus veteres omnes interpretes, qui magno numero idem conati sunt, longe antecesserit, primusque omnium mihi effecisse videatur, ut Homerus latine legi cum voluptate possit. Hanc ob causam ago equidem gratias Reverendissimo S. Palatii Magistro, qui hanc pulcherrimam versionem legendam mihi, probandamque tradiderit. Cui etiam sancte affirmo, atque testificor nihil in ea esse, quod sanctissimae


5072. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | Section]

ut hic unus veteres omnes interpretes, qui magno numero idem conati sunt, longe antecesserit, primusque omnium mihi effecisse videatur, ut Homerus latine legi cum voluptate possit. Hanc ob causam ago equidem gratias Reverendissimo S. Palatii Magistro, qui hanc pulcherrimam versionem legendam mihi, probandamque tradiderit. Cui etiam sancte affirmo, atque testificor nihil in ea esse, quod sanctissimae Religionis puritati, optimaeque morum disciplinae adversetur. Datum ex Aedibus Quirinalibus die 20. Augusti 1776.


5073. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

Patris S. Palatii Apostolici Magistri accurate diligenterque perlegerim, ita elegantem esse deprehendi ita numerosam, totque verborum et sententiarum luminibus ornatam, ut Graecum Epicorum principem Virgilianis coloribus egregie depictum, exactissimeque expressum intueri mihi visus fuerim. Nam, quod ad interpretationem attinet, ea quidem fidelis est in primis, et Graeco textui penitus adherens, nisi quando latinae linguae genius sententias aliquot redundantes contrahere, aut in verbis compositis epithetisque exprimendis quodam quasi temperamento uti suaserit.


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.