Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mihi

Your search found 7157 occurrences

More search results (batches of 100)
First 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5397-5419:


5397. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 1 | Paragraph | Section]

suas non ex turbidis Thuroczii Bonfiniique rivis, sed ex ipsis rerum gestarum fontibus hauriant; qui notitias Ecclesiasticas ex praecognito Civili Regionis status repetant; denique qui Iudicium suum ad germanas Criticae Regulas adstringant. Non mediocrem tamen mihi Dolorem attulit quod Tu opus caetera insigne nescio qua a Gente Croatica alienatione commacularis. Si rem tantisper Tecum aequius reputaris, agnosces, Vir clarissime, Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Concedes etiam quod


5398. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 2 | Paragraph | Section]

seu moralem sensum? Nae tu injurius es in nostram gentem quae placido tot saeculorum cum Hungaria nexu satyram hanc se non promeruisse satius comprobavit. Nescis tu quam delicatam Cordem tangas; Aculeus hic ipsam Publici status Constitutionem petit. Ego sane majorem mihi a Viro ordinis tui aequanimitatem pollicebar. Sed Tu non cessas. Eodem Libro 1-mo Pag. 208 commemorata Chehi et Lechi Fabula ita concludis: non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; Eam certe praeclari rerum Sclavonicarum


5399. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 5 | Paragraph | Section]

Tabulario Capituli Chasmensis asservari . Vide quid agas. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Idne agis ut in id authoritate publica inquiratur? Statue mihi idoneos testes et efficiam ut publica eatenus investigatio suscipiatur. Sed habes paratum effugium: ii a quibus Te audivisse dicis Croatae erunt dubio procul Testes minime idonei, erunt idiotae qui nec quid sit de Systemate Legum nostrarum Locus credibilis, nec


5400. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 6 | Paragraph | Section]

Alexandri M. in Cista privilegiorum Regni hujus asservetur. Ansam credendi non nullis in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque Protonotariatum Centum 30 annis nunquam fuerit reserata. Ego ipse, quamquam falsitas diplomatis mihi probe comperta foret, subdubitabam tamen, an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam nimis credulo alicui protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit. Verum cum me pro Comitiis 1765 pararem, reserata hac


5401. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 6 | Paragraph | Section]

omnia Croatarum figmenta sint ; iterum Croatorum oportet sane Te odio plus quam Vatiniano in hanc gentem laborare, et adhuc si contumelia haec veritati niteretur! Praebe vadem quod primus reapse fabulam hanc Scriptor Croata protulerit. Ac mihi quidem nunquam opere pretium visum est in eruderanda hac nuga tempus operamque consummere. Tu, ut Sententiam sustineas, docere debes quis ergo primus Tabulam hanc prodiderit. Ratkajus et Bedekovichius Croatae suos Tibi vades


5402. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 7 | Paragraph | Section]

si Orbinus utrumque aetate superat, tum demum fabula est Dalmatae, Ragusaei, non tamen Croatae. Verum non juvabat Te fontem fabulae detegere, Croatas, etsi perperam, criminari juvabat. Ac fabulam Chehi, et Lechi quod attinet: si mihi vacaret et opere pretium existimarem, ad primam hujus quoque commenti originem fortasse Te non difficulter perducerem. Tibi plus otii est, volve Scriptores Bohemos et Polonos et facili negotio deprehendes primum hujus quoque fabulae fontem in eorum Scriptis


5403. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 7 | Paragraph | Section]

Scriptorum, hallucinationes, de tota gente, aut certe de omni Scriptorum Croaticorum nomine tam acerbe iterum iterumque pronunciasti; et Religio et Ecclesiastici, quem profiteris, ordinis Institutum iubent Te ut iniquitatem hanc resarcias. Polliceor proinde mihi conviciorum horum altero, quem editurus es, Libro Retractationem; sin, denuncio Tibi quod pro tuendo rei Litterariae, cui de Clementia Augustae his in Regnis praesum, honore Litteram hanc primum in Academiae hujus Tabulas referre, deinde vero per


5404. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 8 | Paragraph | Section]

Magnifico Viro Nicolao Skerlecz Stephanus Salagius obseqium. Epistola Magnificentiae Tuae die 15 Julii exarata, non nisi die 2 septembris ad me perlata est. Quae Causa exstitit quam ob rem Tibi prius respondere non potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum


5405. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 8 | Paragraph | Section]

potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum errores, etsi non sine salibus, at certe sine malignitate animi confutavi. Quin imo extra jam omne discrimen me positum firmissime tenebam, postequam Excellentissimus Archiepiscopus Colocensis et Splendore Natalium apud Croatas et ornamentis


5406. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 9 | Paragraph | Section]

Videbis me effecturum ut hoc a me crimen non accusatum, sed prorsus repulsum omnes intelligant. Binis occasionibus Croatas equidem tango, nempe cum Diploma Alexandri M. explodo, et cum Croatas non originarios Illyrici veteris populos, sed aliunde huc delatos affirmo; in his, ut animadverto, Tu mihi non refragaris; contendis attamen me contrariam Sententiam et traditas ab aliquibus fabulas universis Scriptoribus et toti Corpori Nationis Croaticae manifesta injuria appingere, et indignis Viri Ecclesiastici aculeis universam propterea gentem lacessere. Haec num ita se habeant, ipsa verba


5407. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 12 | Paragraph | Section]

me quales nam intelligam Scriptores qui comenta illa profligarunt, exteros an Croatas? Exteros intelligo, non Croatas; Ego enim hactenus in nullum Croatam Scriptorem incidi qui fabulas illas data opera et, ut dicunt, positive profligarit. Non dico nullum extare sed eum a me ignorari; Tu mihi gratiam feceris si de iis me edocueris. Et quid, ais, Lucius et Kerchelichius? Lucius Dalmata fuit, non Croata; Tu sane negas Orbinum Croatam, sed ais Dalmatam Ragusaeum; et ego Tibi Lucium dem Croatam, quem facile Tibi demonstravero Italo-Dalmatam; sed fuerit Croata Lucius, is fabulam illam


5408. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 13 | Paragraph | Section]

recepta consequenter asserui cum palmari injuria. Nego id esse consequens. Nescin' Tu aliud esse hospitem ejicere, aliud non recipere? Duo igitur ab exteris ejectas esse ex historia Sclavica fabulas, illas a quibusdam Vestris scriptoribus, uti a Kerchelichio, non receptas; quare palmarem mihi facis injuriam dum scribis: me, ne totam gentem continuo lacessere possim, non desinere omne Scriptorum Croaticorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. At quid aliud significant illa: frementibus Croatis? nunquid scripsi frementibus universis Croatis,


5409. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 14 | Paragraph | Section]

rumor ille, quod originale privilegii Alexandri M. in Cista privilegiorum Regni hujus asservetur. Ansam credendi non nullis in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque protonotariatum centum 30 annis nunquam fuerit reserata; ego ipse, quamquam falsitas hujus Diplomatis mihi probe comperta foret, subdubidabam tamen an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam alicui nimis credulo Protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit; verum dum me pro Comitiis 1765ti pararem, reserata hac cista ego ipse


5410. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 14 | Paragraph | Section]

pararem, reserata hac cista ego ipse omnia documenta regestravi et fide mea asseverare possum me Diplomatis hujus ne vestigium quidem reperisse. haec Tu. Iam audi observationes meas. Tu Rumorem multorum ore Croatarum sparsum, de asservato in Cista privilegiorum Regni Diplomate Alexandrino mihi perscribis; vide quid agas? Scin' Tu Cistam illam Privilegiorum Regni Locum esse Credibilem? Scin Tu, quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Dic sodes, quo animo fers argumentum proprium in Te torqueri? Et tamen bene


5411. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 15 | Paragraph | Section]

quopiam idem Diploma subtrusum et a nimis credulo aliquo custode in Tabulario Chasmensi reconditum, totius propterea Loci fidem labefacto. Porro quod minaris Te effecturum uti publica authoritate Tabularium Chasmense ob Diploma Alexandrium inspiciatur, quod lubet fac, per me licet: quid enim mihi detrimenti allaturus es si illic non reperiatur; an propterea verum non erit me id a non nullis Croatis audivisse? Sed idoneos ad peragendam hanc Inquisitionem Testes a me statui petis? Itane vero? Dic sodes, quibus Idoneis Testibus Tibi opus erat, ut Regni Tabularium ejusdem rei gratia


5412. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

Textuum illorum sensum concedam. Feci ego copiam Scriptae Tibi Epistolae viro primi subselii, populari Tuo, cujus Iudicii vim merito suspiciunt omnes qui eum intimius noverunt, et Tuto Tibi possum asseverare obmotam illi fuisse indignationem ob orationis Tuae acerbitatem; dicam amplius: Cum nullo mihi hactenus seu Hungaro seu Croata, qui librum Tuum pervolverunt, sermo intercessit, qui non apertum Nationis Croaticae contemtum in te notarit. Sit proinde animi levitas, sit defectus Iudicii, sit partium studium quod indicati a me Textus adeo in sinistram partem accipiantur, non meum


5413. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 18 | Paragraph | Section]

prorsus Ratione caruisse. Generalis Excusatio Tua in eo sita videtur quod postquam binis in locis aliquos scriptores, et minutos scriptores Croaticos expressisses, potueris postea Exemplo probatissimorum scriptorum liberiori oratione Croatas universim compellare. Mihi publicae jam 24 annorum occupationes omnes et Logices argutias, et Grammaticarum Libertatum apices excusserunt. Usu rerum id tantum sum edoctus, omnem orationem in naturali suo sensu accipi, inepciosam vero laesivamque dictionem non semel tantum atque iterum, sed semper


5414. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 19 | Paragraph | Section]

denique alibi, contra tamen sentiunt Hungari Majores suos ad Cimerias damnari Tenebras, aegro animo ferentes, quare ostentant, Diploma Attilae; poterasne Tu, poteratne alius quiscunque Vir gravis me sic declamantem sustinere? Ego certe talium (ut Tu appellas) salium veniam mihi ipsi nunquam tribuissem. In particulari singulam tuam propositionem Tu ita lenire contendis: postquam Te provocassem ut remonstres ipsarum illarum, quas exposuisti, fabularum primos authores Croatas fuisse, Tu periculosam videns arenam maluisti nescio quod inter


5415. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 19 | Paragraph | Section]

postquam Te provocassem ut remonstres ipsarum illarum, quas exposuisti, fabularum primos authores Croatas fuisse, Tu periculosam videns arenam maluisti nescio quod inter figmenta et inventa discrimen statuere. Verum nolim ego de Tricis Grammaticis hic Tecum altercari. Mihi fixum adhuc videtur illud argumentum quod ob fabellas per minutos scriptores in vulgus sparsas propositio haec citra Litterariam Gentis Croaticae offensam enunciari non possit. Sed cum haec sint figmenta Croatarum, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda.


5416. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 20 | Paragraph | Section]

hujus tanquam pro aris, et focis decertant. Quis inter variantes has interpretationes decidet? Sana ratio, et Iudicium usu subactum, quod penes Te, an penes nos alios sit? A sententia Excelentissimi Arbitri praestolabor. Tertiae Tuae propositioni sensum attribuisti mihi omnino prorsus inexpectatum, nimirum Tu excusationem hoc Loco ita Texis: ut inde non obscure conficiatur, quod Sententia haec Croatae majores suos ad Cimerias Tenebras aegro animo ferentes ostendant Alexandri M. Diploma hunc sensum facere deberet ineptos esse illos, qui


5417. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 20 | Paragraph | Section]

et a viris in alteri etiam gradu eotum collocatis, sed genuina tractandae Historiae notitia destitutis; id autem in aliis etiam rebus publicis quandoque usu venire Tute probe nosti ut honoris gradus non semper Litterarum usui respondeat; haec ego non argumenti causa, sed veritatis g[r]atia; mihi enim arctior cum Kerchelichio necessitudo per omnem ejus vitam intercessit; nam eodem Moderatore etiam studiorum meorum usus sum, atque adeo idoneum me de mente ejus Testem habere potest; praesertim postquam ille in praefatione ad Hist. Eccl. Zagr. eandem sat luculenter


5418. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 22 | Paragraph | Section]

Ipse ejus Panegyrista diserte affirmavit errores Ratkaji e popularium suorum animis vix evelli posse. Debent profecto alte animo suo insidere, gloriola illa, quasi Tu primas de Fabulis his Triumphasses. Verum jam supra te monui palmas has haud adeo facili Labore conquiri. Ede mihi ordinatam authorum, qui errores hos excoxerant, qui eos in alias Provincias Transplantarunt, qui eos apud posteritatem propagarunt, Chronologiam, profer occasionem, Analogiam, quam omnis fabula cum aliqua veritatis parte habere solet, et ego ipse hac corona caput Tuum redimiam. Nunc


5419. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 23 | Paragraph | Section]

ut appareat, cum haud ignorasse, quanto recentius sit temporibus Alexandri M. Sclavorum nomen. Ne vero in Kerchelichii exemplo patrocinium quaeras, scito, hanc pluresque ejus Satyras a nobis minime probari, quamvis exulcerato iusto dolore animo ejus indoleamus. Ut concludam hoc argumentum, mihi aeque nullus Hungarorum Scriptorum in manus oculosve incurrit, qui fabulam Otrokocsy de Daemonibus Incubis, qui Diploma Attilae positive confutarit. De Panegyrista ita habe: Ratkajus a nobis non ob solam Diplomatis Alexandrini fabulam notatur, verum permiscuit ille complura, non modo


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].


More search results (batches of 100)
First 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.