Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: meam Your search found 1022 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 415-417:415. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1540, versio... [Paragraph | Section]
praesertim si haec in suis cognoverit,
quos sine dubio virtute probitateque ceteros antecedere
mirifice desiderat. Quodsi et apud Te quispiam malevolus, praeter ipsum avunculum beneficentissimum
(nam ipse paterne mecum agit) causam hanc meam
difficiliorem iniquioremque reddidisset; itidem oro,
velis aures huic obturare, et mihi pro humano huiusmodi excessu ea clementia veniam dare, quam in omnes homines, ut hostes, sicarios, insidiatores, proditores, et jure damnatos praeteream, omni tempore,
quum jam jam comprehendere mihi videor, quod offerebat, retrahit atque aufert, habens nec aetatis nec virtutis rationem aut personarum delectum. Praesens calamitas mea aliaeque plures, quae praeterierunt, erunt tibi argumento. Sed quid tam multis querar. Projectum me ab avunculo meo, remque meam apud eum ultimo esse loco percepi. Causam tibi constare non dubito, quae nemini non constat, ipsius inprimis avunculi mei publica querimonia, deinde inprobando aemulorum malevolorumque studio, opera, officio; ita ut plus offuere mihi proximorum delationes, quam ejusce rei culpa,
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.