Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: meam

Your search found 1022 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 941-945:


941. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut ad judicium quod attinet, fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non dubitem, genus interpretandi, quo sum usus, optimum esse: quod autem pertinet ad meam in eo genere facultatem, dicam aliquid timide, ac pedetentim, nihil tam metuens, quam arrogantiae reprehensionem, a quo me vitio cum in omni vita, tum in iis, quae scribo, profiteor abesse quam longissime. Primum


942. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

quod mihi videor sine ullius offensione posse dicere: me in illis, quae posui, quid possim nescire; scire hoc unum, ut possem aliquid, magnis meis laboribus, et diuturna multorum annorum exercitatione contendisse: deinde hoc etiam (quid enim loquens cum homine amicissimo quidquam dissimulem?) meam hoc in genere facultatem, quantulacunque est, mihi videri aliquanto majorem, quam, quantam ad idem opus conficiendum olim attulit, scriptor saeculi XVI., Helius Eobanus Hessus, a quo uno, quod sciam, ante me, non pars aliqua Iliadis, ut ab aliis, sed tota Ilias Latino carmine fuit reddita.


943. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlii | Paragraph | Section]

meque polliceor de me, deque illo, non aliud judicaturum, quam quod a vobis sensero judicari. Id judicium ut possit fieri, erit profecto non inopportunum, si eorumdem, quos supra recitavi, Homeri versuum, post Tullianam, et meam, afferatur etiam haec HELII EOBANI HESSI INTERPRETATIO.
Quare agite, o socii, reliquum durate, brevesque
Temporis expectate moras, dum scire queamus,
Verane


944. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic faveo, hujus veluti formam mihi effingens, excellentiam et magnitudinem contemplans, me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum, qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone


945. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non possum.


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.