Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: virtutem

Your search found 259 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 23-30:


23. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

ac leniter arridens, vnde inquam? quid boni portas? ille autem haerebat in me defixis oculis cogitabundus. Tum inquit. Etsi non libenter a te dissentio: quem cognoui sermonibus multorum, integre in aulis principum fuisse versatum, nec tibi defuisse iudicium atque virtutem, sed fortunam, quae fere probis omnibus aduersatur, aethernis suscaeptis contentionibus aduersus probitatem: tamen mihi concaedi postulo, si nunc magnis quibusdam rationibus vna in re sentire tecum prohibear, nec propterea velim credas immutatam esse meam erga te voluntatem, aut quicquam


24. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

iactare, se Rempublicam ex parua posse facere amplissimam et opulentam, si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis doctoribus, tanquam


25. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

naturae prouidentia: bene nobiscum ageretur, si diuinum eius consilium in creandis rebus singulis disponendisque et conseruandis satis admirari possemus, Istud non quaero inquit, potius id velim probari, cur non licet solo naturae instinctu absque vllis praeceptis secundum virtutem agere? Iam recaeptum est inquam hominumque opinione firmatum animas in corpora delabi nudas et simplices: ac tantum abest, vt aliquod magnum opus suapte vi naturae effingant (quemadmodum narratur de Cyclopum terra, quam dicunt feracem innata bonitate citra omnem cultum et


26. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e | Paragraph | Section]

caelestes inclinationes vincemus absque negotio sapientia, syderibusque dominabimur. Plerique scribunt in Socrate, tum Zopyri Physionomi iudicio, tum sua ipsius confessione extitisse signa improbitatis eminentissima. Sed ea oppressit ipse atque superauit philosophia: in tantumque profecit ad virtutem: vt fama sapientiae Socratis totum orbem impleuerit. Porro nimium sumus euagati in vindicanda animae dignitate ab Astrologorum Tyrannide: Iam redeamus ad pensum nostrum. Illud praeterea non minus euidens ad demonstrandum diuisam esse penitus rationem a sensibus: quippe hominibus quibusdam


27. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

charitatem et iustitiam, vnica vitae humanae precia atque ornamenta prouocarent: alios vero deterrerent a scelere atque iniuria. Et reges quidem sapientes, et respublicae bene institutae, et leges diuinae voluntatis interpretes numquam istam aequalitatem probauerunt, sed improbitas multabatur, virtutem laus sequebatur. Atque ea regna, vbi haec immutata sunt, audacibusque et nefariis honores et magistratus deferri caepti sunt, constat a stirpe interiisse. Quid putamus deum aethernae parentem iustitiae non esse aliam habiturum rationem innocentium, aliam improborum?


28. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii_v | Paragraph | Section]

nihil esset meo iudicio iniquius sub tam aequo iudice, quam ignauos et consceleratos eadem praemia rapere, quae virtuti proposita essent. Qui fit igitur inquit, vt probitas iaceat in sordibus, et innocentiae nusquam tutus locus sit? quotusquisque principum fauens honestati virtutem prouehit, vti palam inclaresceret? Sed neque conuiuiis adhibent, neque cubiculo dignantur, abhorrentes ab ea tanquam a peste presentanea. Mimis autem et scurris, et citharedis nulla pars aedium vacat: delatores et obtrectatores in ipsa adyta irrumpunt. Quam venales magistratus in


29. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii_v | Paragraph | Section]

ciuitatibus, quam rapaces praefectos ad prouincias mitti videbis: ab his opulentos diripi, pauperes ab illis opprimi, omnia fieri improbe et scelerate, sacraque et profana misceri sursum et deorsum. Qui aurium inquam atque aliarum partium pruritu capiuntur, his frustra, praeferendo virtutem occines. Quos etiam vesana cupido, aliena per iniuriam ocupandi vrget, importune ad honestatem hortabere. Si opus est pecunia ad classem instruendam exercitusque comparandos: Num probi hominis in eius conquisitione vtenur opera, quem citius de vita quam de officio deduces? an


30. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f_v | Paragraph | Section]

Quae vt Dei quasi simulachrum est, ita nos ab inquinatione sordium rerumque terrenarum concupiscentia dehortando iubet, contemptis fluxis et caducis, quae pertrahunt in interitum, defigere animum in virtute, atque in diuinarum rerum contemplatione totos occupari. Vnde vita per innocentiam et virtutem acta, a corruptione transibimus in inocorruptionem, ac ex mortalibus in Deos mutabimur. Has nobis mutationes afferet diuina philosophia: Quam si sequemur ducem, ipsa nos (aspirante Deo) recta ad beatam vitam adducet. Haec quum dixissem, surrexit inquiens, bene


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.