Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maxima

Your search found 789 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 243-298:


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum de modo ac ratione recte cognoscendi Sacras literas, postea integer tractatus in hoc ipso Opere habetur: nunc obiter aliquas tantum veluti causas annoto, quarum culpa accidit, ut multi scriptores hactenus infeliciter Sacras literas tractaverint. Illa vero vel maxima pernicies totius verae pietatis studiique sacri fuit, quod plerique recentiores Theologi aut Monachi, primum fuerunt ita corrupta quadam Philosophia et Logica, atque adeo etiam barbarissima Grammatica corrupti, et veluti dementati, ut inde male praeconceptas opiniones, corruptumque iudicium,


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

Abrahamo, aut in sinu eius foveri in regno caelorum. Eodem etiam facit passiva vox נברכו Nibrechu, quae non potest de exemplari ac verbali benedictione accipi, sed de reali ac efficaci tantum. Eadem faciunt omnes promissiones ac prophetiae de Meschia, quae maxima bona ex illo semine Abrahae mundo pro ventura affirmant: ut necesse sit hasce promissiones de benedictione in Abraham et eius semine, intelligi de realissima ac efficacissima beatione, quae toti mundo per hoc semen continget. Ex eo quoque manifeste vanitas istorum calumniae deprehenditur,


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

alicuius: 1. Sam. 14. et 2. Sam 14 1. Reg. 1. et Luc. 21: id est, ne minimam quidem eius partem laedendam esse, nedum maximam. Simili occasione aut natura capillorum dicitur Matth. 5. Non potes unum capillum facere album: id est, ne minima quidem nostra recte mutare possumus, nedum maxima. In hisce ergo omnibus loquutionibus, capilli pro quavis ignobilissima hominis parte ponuntur. Porro funda iacere ad capillum Iud. 20, est directissime ac certissimo ictu scopum tangere, Psal. 40 et 69. a numerositate loquutio sumitur, cum dicuntur peccata aut hostes nostri


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

non arbustis, nedum arboribus comparanda. Et in textu additur, Transivit fera, et conculcavit carduum: id est, facile est oppressus ab adversario. CARO, praeter propriam significationem, alias omnia animalia, alias solum hominem significat, per synecdochen: quia inter partes animalium maxima, maximeque conspicua est caro. Primum igitur Caro significat in genere omnia animalia. Psal. 136, Qui dat escam omni carni. Psalm. 145, Benedicat omnis caro nomini sancto eius. Sic sane etiam Gen. 6 et 7 accipitur, cum de deletione omnis carnis agitur. Levit. 17,


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

Tales verbi Dei cauponatores, suis somniis verbum Dei diluentes, reprehendit Deus per Ieremiam: Quid tritico cum paleis? qui habet meum verbum, recitet verbum: qui somnium, recitet ut somnium. CAUSA, varie etiam Latinis accipitur. Sequuntur autem versorum significationes huius vocis maxima ex parte Latinum sermonem. ut, Causa viduae non in greditur ad eos, Esa. 1. id est, lis, controversia. Magister litis, Esa. 50. pro actore aut accusatore accipitur. Dominus causavit aliquem in manus alicuius, Exodi 21: significat, Deum obiecisse eum illi interficiendum, praeter


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

aut spirituali, atque adeo etiam pro peccato ponitur. ut Psalm. 60. Non dedit in commotionem pedem meum. Idem et Psalm. 121 dicitur. Commovere populum, est quasi seditionem excitare, aut alioqui incitare: quod Lucae 23 Christo obiicitur. Commoveri viscera alicuius, Genes. 34, pro, maxima misericordia moveri aut affici erga aliquem. In commotionem aliquem aliquibus dari, videtur idem esse quod, exemplo calamitatis alicuius aliis terrorem incutere: nisi quis derisionem, aut solam admirationem significari putet. Nam et condolentes et deridentes, prae quadam admiratione


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus. Psal. 4. Quae dicitis in cordibus vestris. Quod porro haec vox saepe cum renibus coniungitur, et Dominus probare dicitur non tantum corda, sed et renes nostros, id postea in voce RENIUM exponemus. Ex hisce porro significationibus admodum variae, et Latinis auribus maxima ex parte ignotae phrases oriuntur, quarum praecipuas ordine percurram. Ponere cor super aliquid, ad aliquid, alicui rei: et vicissim Aliquid ponere super cor: est, alicui rei animum advertere, eam curare, aut intentius cogitare. ut Deut. 32. Ezech. 40. Ponite cor vestrum ad omnia


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

et propagationis verae religionis, Deus dicit se effecturum, ut in deserto sint fontes aquarum, utque ibi crescant pinus, abies, cedri, et similes arbores. Isaiae 41. 43 44. Quod si polliceretur hisce septentrionalib. hominibus, nemo magnifaceret: quia hic aquarum et pulcherrimarum sylvarum maxima copia est in desertis. Porro illi promissi fontes et arbores locis desertis, per metaphoram significant veram doctrinam, doctores, et alios Deum vere agnoscentes ac colentes. Ex hac porro declaratione de causis deserti in illis locis, facile multae phrases huc alludentes intelligi poterunt:


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

locis, nempe si quis diceretur non sitiisse in deserto. DESERTORES, sicut in Latino sermone male sonat de deserentibus castra contra militare sacramentum: ita etiam in Sacris, de desertoribus sanctae spiritualisque militiae, id est, verae pietatis, religionis, ac Dei ipsius, cum maxima reprehensione illorum inculcari solet. Isaiae 30. Vae filii desertores: et alibi, Desertores fuerunt ab utero matris: plane videtur convenire cum vocabulo Graeco ἀποστάτης. DESERERE ALIQUEM, aliquando nonnihil lenius accipitur.


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

praecessit. Rectius autem proculdubio accipietur de Antichristi horrendis abominationibus quae postea secutae sunt, quaeque Ecclesia ac religionem Christi pene funditus vastarunt et everterunt: ac denique de Interim, et adiunctis conatib. quibus Ecclesiae nostro tempore sunt vastatae. Forte autem maxima pars eius Prophetiae restat adhuc ante extremam diem implenda per novos aliquos errores, et adiunctas persecutiones. Memorabile autem est, quod propheta coniungit cessationem iugis sacrificii, cum illa abominatione desolationis: quia tum vera doctrina seu cognitio passionis Christi, quod est


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

dicas, aut instaurationes. Fuit solennis quaedam festivitas, quam Iudaei die 25 Novembris observarunt. Significat autem vocabulum renovationem, seu dedicationem. Alii putant hoc Festum initium sumpsisse a tempore Iudae Machabaei, qui templo insigni virtute recuperato, dedicationem eo die maxima laeticia fecit: ac deinceps communibus suffragiis statuit, ut eo die quotannis ἐγκαινία seu recordatio istius dedicationis ac mirandae recuperationis templi perageretur. 1. Mach. 4. Alii Festum esse antiquius asserunt, nempe quod a reditu


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

Rom. 4, ἐνεδυναμώθη et πληροϕορηθεὶς, robustus factus fide, et certo statuens. Quae omnia verba fortissimum quendam bellatorem describere videntur, qui ope Dei fretus, ac spiritu eius confirmatus, maxima et difficillima quaeque conari, adire et aggredi ausit, nihil dubitans de victoria ac felici exitu. IIII. Consideretur quoque fides et incredulitas ex adiunctis suis proximis effectis, nempe ex audacia aut animositate, et contra timiditate. Unde liquide patebit, fidem esse fiduciam, et


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

eperotemate, id est stipulatione Baptismi, primae Capite tertio disserit) et accipere, quod tamen in hoc foedere primarium est: sed etiam vicissim suas quasdam obligationes ac promissiones Deo offerre ac spondere, ut in foederibus fieri solet: quarum promissionum illa maxima et pene sola est, quod velimus ab hoc solo Deo omnia bona mendicare fide per Christum, ab eoque solo pendere. Hieremias capite trigesimo primo videtur novum Testamentum vocare ipsamet beneficia, nempe remissionem peccatorum, et renovationem: sicut et Epistola Hebraeorum octavo. cum tamen


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

mittentibus eum. Fumi combustio: id est, incendium, Iudic. 20. FUNDA, instrumentum bellicum, quo lapides. Aliquando etiam quasi figurate in Sacris literis accipitur: ut Iob 41, In stipulam vertuntur ei lapides fundae: pro, perinde parum laedunt tantam beluam lapides fundae, in eam maxima vi contorti, ac si essent stipulae. Funda animam alicuius proiicere, est temere, audacter, ac contemptim in exitium abiicere: Sicut pastores ocii causae praecipitant lapides funda, quos nunquam amplius quaerent aut curabunt. 1. Sam. 25. Animam inimicorum tuorum funda iaculabitur, in


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

malorum: cuiusmodi sunt insidiae bellorum, corruptelae religionum, expilationes subditorum. Maxime autem apta videtur esse ea expositio, quod ultra omnia sua peccata insultando irae ac minis Dei, veluti violenter sibi cumulabant et accelerabant peccata, iram Dei, et poenas: non aliter ac cum vi maxima plaustra valde onerata funibus a bobus aut equis, aliquo ad difficilem locum pertrahuntur. Solent enim in multis locis, curribus iuga funibus alligari. ideo etiam in 2. Psal. connectuntur ista duo. 2. Sam. 8 legitur. quod David percusserit Moab, et metitus sit eos funiculo:


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

patres testantur: quorum testimonia collegi, contra eos qui ociose comminiscuntur, filium a patre cogitatione esse genitum, dum pater semet intuetur, et quandam imaginem sui concipit aut fingit: quam haeresim Marcionis etiam Irenaeus refutat. GENS, primum proprie accipitur pro hominum maxima multitudine, in una aliqua regione vivente: ut Genes. 2, Num. 14, Faciam te in gentem magnam: item, Ponam te in gentem robustam: Deut. 9. pro, efficiam ut ex te propagetur gens magna et potens. Gen. 22. ponitur synecdochice pro primis parentibus duarum gentium. Dicit enim Deus ad


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Rom. 2. Gal. 2. Indicabant igitur Iudaei hac voce omnes alias gentes, sicut Graeci et Romani voce Barbari. 1. Cor. 5, simpliciter pro impiis accipitur, cum dicitur talis scortatio nec inter gentes quidem nominari: id est, inter nondum conversos, seu in gentilismo. Alioqui ipsi Corinthii maxima ex parte gentiles genere erant. Ex hac significatione, cum gens significat alienos a Iudaismo, oritur disputatio de Vocatione gentium, cum olim Iudaei, et etiam ipsi Apostoli dubitaverrunt, vel potius indubitanter senserunt, gentiles non esse accersendos a Deo per suum verbum, nec


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

ignis spiritus procellarum, fulmina et similia meteora, quae concurrere solent. Tales sunt quaedam descriptiones in Apoc. cap. 8. 11. 16. GRATIA. vox Gratia, si quae alia in Sacris literis, cum primis indiget explicatione, quia et magnus est eius usus, et in longe maxima re, nempe in articulo Iustificationis, et denique quia perniciosissimis erroribus huius vocis inscitia antehac occasionem praebuit, ut postea ostendetur. Accipitur autem apud Latinos et Hebraeos tum active, pro benevolentia ac favore superioris erga inferiorem, qua eum fovet: ut frui aut


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

Saul a Samuele, ut se honoraret coram senibus Israel, deducendo eum usque ad tabernaculum, et ibi sacrificando. Lib. 1. Sam. cap. 15: et contra, prius cap. 2 accusatur Eli, quod magis honoraverit filios suos, quam Deum. i. quod ipsos indignissimos et impurissimos cum maxima Dei contumelia et scandalo Ecclesiae in ea functione toleraverit, prorsus nimia pravaque indulgentia, aut praepostero amore in liberos, quos (Deum filiis praeferendo) dudum longissime ac cum ignominia amovisse debuerat. Sic Deus prohibet honorari pauperem in sua causa, Exod. 2, indicans,


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in Psal. habetur: Terra autem plenitudo eius. de qua loquutione in voce Plenitudinis. Implere alicuius faciem ignominia, est, eum plane confundere, aut pudefacere. Impleri agnitione Dei, Col. 1 item Impleri Spiritu S. Luc. 2. item in Actis, Vir plenus spiritu. i. maxima quadam illustratione et motu Spiritus S. ornari ac permoveri ad aliquod eximium opus. Impleri aliquem longitudine dierum. i. ad decrepitam usque aetatem perduci, aut vitam ei prorogari. Sic Impleri dies alicuius, 1 Par. 17. i. satis vixisse eum. Implere sermon Dei. Col. 1 est


263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

optimeque merito adhibitae. Quartum quoque hisce tribus addi solet, Claritas tum in prophanis, tum et in Sacris literis: quam Seneca ita a gloria distinguit, quod gloria quidem multorum iudiciis ac laudibus constet, sed claritas bonorum. Haec quidem de hisce tribus aut quatuor vocibus ac rebus maxima ex parte ex prophanorum scriptorum usu annotavimus. Sed tam en in Sacris eodem ferme modo in genere ac plerunque usurpantur. Quare iam ad ipsa idiomata Sacrarum literarum in verbo ac nomine Laudare et Laus accedamus. ¶ Laudare verbum, et Laus nomen, de Deo, eiusve doctrina


264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

te solum celebro, vel etiam tu me solus laudatum ac honoratum facis. Ita Deus laudis alicuius alias intelligitur, quod Deus illum laudet et glorificet: alias, quod laudetur ab eo. De te laus mea in coetu multo, [?:-ota ] mea solvam coram timentibus te: pro, laudabo et celebrabo te in maxima frequentia populi. Urbs laudis, urbs gaudii mei Damascus: Hier. 49. pro, urbs omnibus laudata, et grata. Laus, pro re laudata. Laus universae terrae dicitur Babel: id est, laudata ac celebrata ab omnibus gentibus. Hier. 51. Quomodo capta est Sesach, quomodo comprehensa est laus


265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua ratione damnationem irae, aut severae Dei iustitiae effugimus. Lex peccat hic significat ipsum ius ac potestatem peccati, quo tum inhaerens peccatum aut malitia, tum et totum regnum peccati in hominem [?: e--- ] gratiam existentem, saevit ac dominatur. Haec vero ipsa potestas maxima ex parte venit ex lege Dei, unde peccatum suam vim haurit, eoque forte probabiliori ratione lex peccati nominatur. Rom. 9 dicitur Israel [?: ] legem iustitiae, et ad legem iustitiae non pervenisse. i. ad leges iustificantem. Verum videtur esse Hebraismus: pro, iustitiam


266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

SI ponitur, ut Exod. 22. Cum vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo cap. talis catachresis voculae Cum est Sic et Levit. 5. Deut. 4. habetur: Invenietis Dominum, cum ex toto corde quaesieritis eum: pro; si vere ac ex animo quaesieritis. Maxima omnino est inter istas duas coniunctiones aliquando vicinitas, ut Lucae 14. Cum. invitaris ad nuptias, noli sedere summo loco. Ibidem, Cum facis convivium, noli invitare divites et amicos, sed pauperes: pro, Si facis convivium. Sic et in Latino sermone cum et quando non raro pro Si


267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 294 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam sunt. Non autem sic ab uno Deo ad plures proni praecipitesque ruerent mortales, si eius noticiae innata principia, naturalemve idoneitatem haberent, ut supra audivimus. Septimo, Paulus dicit, quod mundus per sapientiam [?: ] cognoverit Deum. Essent vero talia principia vel maxima hominis sapientia, ac per ea excitata, exculta ac illustrata, mundus Deum agnovisset: cum nunc omnis hominis sapientia tantum in corporalibus versetur, et in effectibus ac operibus Dei considerandis commoretur, ad ipsum vero artificem respicere prorsus nequeat: aut etiam si respicit, mos se


268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 303 | Paragraph | SubSect | Section]

Est autem Galeno non parva differentia inter ὀξυθύμους καὶ θυμώδεις: quomodo etiam apud Latinos non tantum inter irae praecipitis, sed etiam inter acerbae vehementisque iracundiae homines et animosos differentia maxima est Iram igitur qui differre et cohibere possunt, dicuntur μακρόθυμοι, quos nonnulli longanimes vocant, vocabulo parum Latino. et μακροθυμία idem pene est quod


269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

דבר Dabar, quod a verbo Dibber loqui venit, quiddam certius ac solidius sonet, quam nomen אמרה imara oratio, quod ab אמר verbo Dico. Huc accedit, quod Psal. 33 in re longe maxima nobis horum duorum verborum significationem confundit. Nam de creatione loquens dicit: Verbo Domini caeli firmati sunt vel potius loquela: utens nomine דבר, sumpto a verbo דבר, quod loqui significat: cum in 1


270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

qualitatem aliquam alteri non tam diminventis, quam prorsus detrahentis, alibi quoque dixi. MAIOR, pro maximo, Graeco more ponitur, qui interdum comparativo pro superlativo abutuntur: ut primae Corinthiorum decimotertio, Maior autem horum est charitas. pro maxima. et Matthaei vigesimotertio: Qui maior est vestrûm, sit omnium minister. pro, qui est omnium maximus, aut etiam vult esse vel videri maximus. MAGNUS pro seniore: quia Hebraei positivis utuntur pro comparativis aut superlativis. Genesis 27, Et vocavit Isaac Esau filium suum


271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 319 | Paragraph | SubSect | Section]

manducaveritis carnem filii hominis: pro, fide fructum passionis carnis eius perceperitis. Psalm. 128. Laborem manuum tuarum si comedes, beatus es, et bene tibi erit, id est, si iuste tibi victum parabis. Comedere aut manducare [?: p--m ] doloris, Psalm. 127, est tenuiter et maxima cum difficultate, labore, et quasi desperatione victitare. Cinerem tanquam panem manducavi: pro, in magno dolore aut luctu existens, iacui in cinere. Manducare met et butyrum, expositum est supra in comedere, exponetur quoque infra in voce Mel. Hac supra notata metaphora volunt quidam


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 333 | Paragraph | SubSect | Section]

non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris exegissem illam? Solebant enim mensarii illi a quibusvis accipere pecuniam minorib. foenorib quam quantis illi porro eam extrudere poterant, ut interea id lucelli illis decideret Non tantum igitur dabant in illis mensis pecunias ad maxima foenora, sed etiam accipiebant ad parva, M nistrare mentis. Act. 6. Non est bonum, vos relicto sermone Dei, ministrare mensis. i. occupatione distribuem di victus et eleemosynarum pauperib. impediri in praedicatione verbi Dei. Mensa Domini despecta est, Malach. 1. Aliqui, per mensam


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

ut simpliciter consequi aliquid sive ex merito sive gratis declararet. Quod innumeris exemplis in scriptorib. vitarum Caesarum (ut est Iulius Capitolinus, Lampridius, Spartianus, et alii) probari posset. Hanc porro barbaram significationem huic verbo ac aetati inde opinor accidisse, quod cum maxima essent commercia hominum, non facile potuerunt alioqui reperire aliud vocabulum, quo Graecum ἀξιοῦσθαι τινὸς aliquem, exprimerent: quod ent, aliquem aliquid nancisci merito, aut alioqui gratis, non raro denotat. Confirmat hanc coniecturam,


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

tractes aut obiurges, ut filiam Belial. ne quaeso me pro tali habeas, aut cum tali conferas. Sic et hic Esaias dicit, Christi sepulchrum et mortes esse datas cum impiis et divitibus. id est, comparatum esse Christum in ea parte cum impiis, aut cum divitibus: quae duae voces ibi synonymae sunt. Maxima sane similitudo Hebraismi est, Dari in facie filiae Belial, et dari cum impio et divite, et poni cum hypocrita ac infideli. Porro sepulchrum aut funus pro tota morte ac passione synecdochice ponitur. Dives quoque, quia plerunque vel iniustus est, vel iniusti haeres, crebro in malam partem


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 355 | Paragraph | SubSect | Section]

mei gubernatores sunt pueri, et mulieres dominantur ei. Tristissimus status indicatur, quando pueri et mulieres, aut alioqui parum idonei gubernatores imperitant alicui civitati aut genti: ut de Atalia et Iezabellegitur. Apprehendent septem mulieres in die illa virum unum: Isaiae 4. id est, maxima erit paucitas virorum, et numerositas viduarum, ob tristia bella ut non sit absurdum tale quid accidere, ut plures sese uni in uxores obtrudere conentur. Vae ei qui dicit patri. Quid generas? et mulieri, quid parturis? Is. quadragesimoquinto. id est, Vae illi qui contendit cum factore suo,


276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 357 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi remissionem peccatorum, aliaque beneficia supplex orabo ac mendicabo. Pacis multitudo, pro multa pax: Hieremiae 33, Revelabo eis multitudinem pacis et veritatis: id est, impartiar eis multam et constantem pacem, quam mundus dare non potest. Multitudo populi cecidit, 2. Sam. 1. pro, maxima pars exercitus deleta est. Multitudo exercitus caelestis Lucae secundo. pro, maximus exercitus caelestis. Multitudo pro plebe ponitur, ut et antea monui de Graeco οἱ πολλοὶ Is. [?: ] Viri gloriae eius, viri famis, et multitudo eius


277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 358 | Paragraph | SubSect | Section]

vos autem plorabitis. Mundus me odio habet: Mun-dus quod suum est deligit. Usitatissima omnino significatio vocis istius haec est. Ideo autem impii vocantur Mundus, quod nihil prorsus habent in se spirituale aut [?:-num ] , sed tantum caro et terra sunt: vel potius, quia haec maxima et florentissima pars totius generis humani [?: anima ] enim et vilissima pars ad Deum vere [?: convertatur ] . In hac significatione dicitur satan Princeps mundi, id est impiorum, quin et Deus mundi vocatur. Sic inquit Christus Io. 16. Confidite, ego vici


278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

Propheta ibi obiicere Israelitis, quod deserta lege Dei, magiae, auguriis, et aliis exterorum maleficis artibus vacarint, ac secundum eas vitam, mores ac religionem suam instituerint: sicut et Ionathan vertit, quod in legibus peregrinorum ambulaverint: et sicut tempore Christi suam Theologiam maxima ex parte ad Philosophiam attemperaverant. Natos ergo expone, vel de inventionibus ac malis artibus gentilium, vel etiam de ipsis magistris earum. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista: i. inter filios aut natos ex mulieribus. NASUS: suprâ in NARIBUS.


279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 376 | Paragraph | SubSect | Section]

Is. 45. Vicinum huic est, quod Psal. 147 dicitur Deus numerare stellas, ac imponere eis nomina: i. omnia nosse, curare, et fovere. Contra autem dicitur redarguendi gratia Prov. 30, Quod est nomen eius, aut filii eius, si nosti. Sic non solum a philosophis, sed etiam a doctis maxima quaedam sapientia tribuitur ei, qui primum reb. nomina imposuit. Invocari nomen alicuius hominis super alium, est, hunc cognominari de illius nomine. Nam Hebraei non habebant alia cognomina, sicut nec Graeci, quae ut ad proprium nomen filii patris nomen adiicerent: ut Saul filius Cis,


280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 402 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium rerum bonarum significant. Iob 29 Cum inundarent itinera mea butyro, et petra effunderet mihi rivos olei. pro, cum undique omnia bona, commoda et opes mihi large affluerent. similis locutio est illa Deuteron. 32. Fecit eum sugere mel de petra et oleum de silice durissimo. pro undique et maxima commoda ministravit, Talis hyperbole est et illa Deut. 33, Assur erit acceptus fratribus suis, et tinget in oleo pedem suum. pro, abundabit oleo, et aliis commodis ac opibus, ita ut vel pedes lavare in oleo prae copia et vilitate posset. Diximus fuisse moris. caput perfundere oleo. De eo


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 417 | Paragraph | SubSect | Section]

2. Sam. 19. Et omnes Israelitae ad David, 1. Par. 11, captantes hoc nomine eius benevolentiam, quod esset ex iisdem parentibus Iacobo, Isaaco et Abrahamo. Multo vero maior coniunctio significatur hac phrasi Genes. 1 et Eph. 5, cum uxor dicitur esse caro et os viri. Denique omnium maxima et longe mysticissima, cum omnes pii dicuntur esse caro et os Christi, eiusque membra. Porro quia ossa sunt quasi fundamentum corporis humani, ac in eis potissimum vita hominis haeret, ideo crebrae inde locutiones sumuntur. Alias dicuntur Ossa benedicere Deo, ut Psalm. 35, Omnia ossa


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

Omnis castigatio in praesens quidem videtur non gaudii, sed doloris, postea autem reddit exercitatis per eam fructum pacatissimum iustiticiae id est, commoda ingentia percipiunt honestae ac piae vitae, aliorumque bonorum. PACIFICUS, post vocem Pacis exponetur. PACTUM vox maxima ex parte exposita est in suo synonymo, voce Foederis. dicetur aliquid de ea etiam infra in voce Testamenti. nam in Hebraeo est plerunque [?: ] et eadem vox, nempe ברית Berith: quod Interpretes varie verterunt: LXX crebro


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

scribere videantur. inquit enim Diodorus Siculus lib. 3, cap. 1, suae fabulosae Historiae: Quae omnia postmodum Persarum reges subripuere, regiae et reliqua ornamenta, tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Ipsius quoque Babyloniae parva quaedam portio superstat, maxima parte inter moenia cultui agrorum exposita, proculdubio et illa ipsa pars fuit postea demum nonnihil instaurata. Idem historicus consonat etiam in illa parte cum Ieremia, Daniele, et aliis Historicis, quod affirmat tunc regem Babylonis solenne convivium instruxisse. Quinetiam addit


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

vide totum illud Caput. Parietis artifices, 2. Sam. 2 vocantur latomi, et [?: fabri- ] rii. Parietes cordis, vocantur Hieremiae quarto praecordia, quin et latera ipsa, in quibus sub hypochondriis in magno moerore dolor sentitur, inquit enim Propheta de suo dolore in maxima calamitate populi: Ventrem meum doleo, et parietes cordis mei. Mingens ad parietem, est canis: de qua voce supra. Sic enim illi solent ad parietem, aut arborem, aut aliud aliquid elevatum proiicere urinam. Parietem nudabit clypeus: id est, clypei de pariete ad bellum rapientur, quod


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

Est autem Galeno nos parva differentia inter ὀξυθύμους καὶ θυμώδεις: quomodo etiam apud Latinos non tantum inter irae praecipitis, sed etiam inter acerbae vehementisque iracundiae homines, et animosos differentia maxima est. Iram igitur qui differre et cohibere possunt, dicuntur μακρόθυμει, quos [?: ] nulli Longanimes vocant, vocabulo parum Latino. Et μακροθυμία idem pene est, quod


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

somniant inde suum Purgatorium, quod animae per eum purgentur ac serventur: cum propre sit sensus, quod sic servabuntur tales periculosorum, aut etiam inutilium dogmatum autores, tanquam si ingenti Dei misericordia ex medio incendio essent rapti: nempe adhibita ex singulari Dei clementia, maxima condonatione aut remissione peccatorum. Quasi diceret: Talis doctor est una cum illis suis stipulis, in medio terribilis incendii, et illa quidem iudicio Dei damnata peribunt: sed ipse aegre ac vix servabitur, veluti singulari ac raro beneficio Dei inde ereptus. Hanc significationem ac


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

quod ad traiectionem attinet, infinita pene similia exempla occurrunt, quae passim annotavimus. ut Rom. 12, et apud Lucam saepe, et infra in hoc ipso 8. cap. ὅ, τι vero, non ὅτι scribendum esse, docet maxima pars superiorum interpretationum, et ita etiam legitur in Theophylacto Romano. Postremo, haec est natura responsionum, ut in iis repetatur verbum positum in quaestione: ut hoc loco plane sit germana repetitio verbi substantivi, quod fuerat in quaestione usurpatum. Quod autem attinet ad


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

adventus eius, id est, an' non irrita et falsa est facta promissio Christi de eius extremo adventu et iudicio? PROMISSUM: pro, res promissa, aut bonum promissum. Luc. 24, Mittam promissum patris. Rom. 9 Quorum sunt, obsequium et promissa. in Graeco est, Cultus et promissiones. 2. Pet. 1. Maxima et preciosa promissa nobis sunt donata, ut divinae naturae participes efficeremur. id est, promissa bona. PROPAGINES, per metaphoram significant interdum instaurationem status ac rerum alicuius, post aliquam gravem cladem. Nahum 2. Evacuaverunt nos evacuatores, et propagines


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo Capite talis catachresis voculae Cum est. Sic et Levitici 5. Deuteron. 4 habetur: Invenietis Dominum, cum ex toto corde quaesieritis eum. pro, si vere ac ex animo quaesreritis. Maxima omnino est inter istas duas coniunctiones aliquando vicinitas. ut Lucae 14: Cum invitaris ad nuptias, noli sedere summo loco. Ibidem: Cum facis convivium, noli invitare divites et amicos, sed pauperes. pro, Si facis convivium. Sic et in Latino sermone, Cum et Quando non raro pro Si


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, et gloriosa bona afferet, gloriamque Dei, qua destituuntur homines, reparabit, coram exhibebitur, ita ut videamus gloriam unigeniti nobis exhibitam: verissimaque ea omnia esse, quae ante a Deus promiserat. Amos quinto: Et revelabitur sicut aqua iudicium, et sicut torrens iustitia. id est. maxima copia exhibebitur, sicut aquae in copia contingunt. Hoc Hebraismo Revelatio Christi, eius apparitio et adventus dicitur. Talis erit dies, quo filius hominis revelabitur: Lucae decimoseptimo: id est, in suo secundo adventu exhibebitur, aut adveniet: tunc omnium vel maxime patefiet.


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

indicia rerum agendarum sumunt. Sic et futurarum tempestatum inde colliguntur indicia. Quin et multa miracula in eis conspiciuntur, quae sunt signa divinae irae ac poenarum. Quare nihil est necesse, ob dictum Gen. 1, cum Genethliacis ex signis facere causas rerum contingentium ac eventuum, quae maxima ex parte aut ex nobis et diabolis proficiscuntur, ut sunt peccata et pravae cogitationes: aut ex Deo solo, ut sunt poenae, calamitates: aut etiam beneficia, quae nobis Deus confert, ac ex solo ipso primario oriuntur, non a planetis ac astris causantur aut indicantur. Signa sunt aliquando


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

tempora aut festa, ut paschae, primitiarum, pentecostes [?:-ictionum ] seu ieiunii, et tabernaculorum. Ponuntur vero ea synecdochice, pro tota religione, quam An [?:-chus ] et Antichristus in suas abominationes convertere voluit. TENEBRAE, vox valde usitata, maxima ex parte exposita est supra in vocibus, Caliginis, Noctis, Obscuritatis: [?: ] contrariis, Lucis, Diei, Solis, et similibus. Quare hic breviter eius significata percurram. Primum igitur significat haec vox, omnis generis calamitates ac adversa. Psalmo 112. Oritur in


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

tum essentiam, tum et confirmationem est adepta. Cui accedit et ea causa quod omnis tum obligatio servandi huius contractus, tum et fructus inde proveniens, tantum in alteram partem, nempe in hominem derivari externa specie videtur: tametsi etiam Deus hic se revera vel maxime obliget, ac ad eum maxima gloria hinc proveniat. Huc illa quoque causa referri queat, quod cum filii et haeredes Dei, ac cohaeredes Christi fieri dicamur, et Deus noster pater caelestis nominetur: magis huic contractui nomen Testamenti quam Foederis congruere videatur. Vox nihilominus Testamenti magis Sacramento


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

Aliquando copiam rerum vel bonarum, vel etiam malarum denotat. Psal. 36, Torrente deliciarum tuarum saturabis eos. id est, longissima copia favoris et omnigenoram donorum. Isa. 66, Declino ad eam tanquam fluviam pacem, et tanquam torrentem inundantem gloriam gentium. id est, maxima copia gentes et earum opes ad Ecclesiam adducam. Sic torrentes mellis et butyri. Iob. 20, pro maxima optimarum rerum copia ponuntur. Sic Amos 5 Et revelabitur iudicium ceu aquae, et Iustitia sicut torrens vehemens. Torrentes in solitudine, summa commoda opportuno loco significant: quia


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

deliciarum tuarum saturabis eos. id est, longissima copia favoris et omnigenoram donorum. Isa. 66, Declino ad eam tanquam fluviam pacem, et tanquam torrentem inundantem gloriam gentium. id est, maxima copia gentes et earum opes ad Ecclesiam adducam. Sic torrentes mellis et butyri. Iob. 20, pro maxima optimarum rerum copia ponuntur. Sic Amos 5 Et revelabitur iudicium ceu aquae, et Iustitia sicut torrens vehemens. Torrentes in solitudine, summa commoda opportuno loco significant: quia quae deserta, in illis meridionalibus regionibus sunt, plerunque ob aquarum defectum et ariditatem sunt,


296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

fecisti propter veritatem, seu ut nobis promissa praestares. Sic saepe alias signum aut vexillum, et elevatio vexilli, significat doctrinam caelestem. VIA, per metaphoram plura significat, quibus externa ista via similitudine quadam correspondet: Hebraismos eius superius in Semita, maxima ex parte exposui. Primum igitur denotat doctrinam. Psal. 25: Vias tuas Domine ostende mihi, et semitas tuas doce me: Fac me ambulare in veritate tua, et doce me. Idem quater dicit. Isaiae 2: Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius. Psal. 67: Ut


297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

nubes. Significat etiam sepulchrum: Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis terram obscuritatis, sicut caligo mortis. Per umbrae magnitudinem depingitur ipsius corporis magnitudinno. Sic Psalmo octuagesimo dicit: Operuit montes umbra eius. id est. vitis populum Israeliticum denotans maxima facta est. Matthaei. 14, Sub umbra eius aves Israeli nidificant. Eadem loquutio est etiam Ezechielis [?: ] Inclinatae sunt umbrae vespertinae, Hieremiae 6, id est iam vesperum imminet. Sic Poeta in Bucolicis: Maioresque cadunt altis de montibus umbrae. OBUMBRARE


298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 662 | Paragraph | SubSect | Section]

fugacius et instabilius? Ioann. in sua Apocalypsi 14 capite inquit: [?: D- ] de vidi angelum volantem per medium caeli, [?: hab- ] aeternum Evangelion, ut evangelizaret incolis terrae, et omni genti tribui, populo et linguae: id est, praedicatorem propalam, aperte et maxima alacritate praedicantem Evangelion Christi omnibus gentibus. VOLO, et VOLUNTAS, vide supra in Beneplacito. VOLVO, verbum perspicuum est: duo tantum eius dicta annotabo. Amos quinto: Voluat se sicut [?: aq- ] iudicium, et iustitia veluti torrens


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.