Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maxima

Your search found 789 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 664-708:


664. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

agredi et a Saracenorum jugo liberare; cum his Saracenis ingens copia Judaeorum irrepsit in Hispaniam, qui se etiam maxime ad Granatense receperunt regnum; Ferdinandus, Catolicus dictus ingenti flagrabat zaelo religionis, volebat ergo extirpare Judaeismum et Mahomedanismum; maxima vero causa fuit ut jure postliminii reoccuparet Granatense regnum; hinc 1481 anno initium belli factum est, regnante Boabdile calipha apud Saracenos, qui 10 integris annis sustinuit bellum suffultus viribus Africanis; tandem ad solam urbem Granatam restrictus, coactus est se


665. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

780 annis duravit. 15 Concessum fuit quidem initio exercitium liberum religionis incolis Granatensibus; sed 1493 anno renovatum prius decretum et coacti sunt omnes ad fidem catolicam amplectendam, et qui nollent, excederent provincias; quod decretum etiam cum maxima severitate executioni datum est; Iudaeorum ergo magna copia emigravit ex Hispania, et partim in Africam partim in Portugalliam se receperunt; idem etiam cum Saracenis contigit et quidem ad 17,000 familiarum, proin cum maximo totius regni dispendio, qua ingentem vastitatem


666. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

alios aemulos; fuit etiam mas unus, nempe Antonius de Crato, qui erat prior ordinis Melitensis in Crato; hic erat filius Ludovici et nepos Emanuelis Magni, sed objiciebatur ei quod non sit ex thoro legitimo; ferebatur enim Ludovicus cum sua matre matrimonium conscientiae inivisse; maxima tamen pars Portugallorum eum pro legitimo habuerunt regemque voluerat, et hinc bellum enatum est; suffultus quidem est a Gallis, sed non ita ut resistere potuisset Phillipo, et hinc expulsus est ex Portugallia, et in Gallia defecit. 2 Sic ergo Philippus


667. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

foederatis rescidit, prohibuit Portugallis omnem communionem cum Hollandis, omne commercium; enorme flagellum fuit hoc pro foederatis; in desperationem ergo acti id fecerunt quod non facile secus ausi fuissent; quaesiverunt nempe ipsi viam ad Indias orientales, impediti maxima inter pericula per viam consuetam fractis omnibus impedimentis, quae Portugalli et Hispani ipsis ubique locorum posuerunt, devenerunt ad Indias orientales et sic ipsi commercium hoc ad se adtraxerunt, varias possessiones ibi capiendo, et naves Portugallorum interceperunt;


668. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

10 vero annos induciae factae sunt circa ditiones occupatas; has tamen inducias neutra pars observavit; nam incolae Brasilienses rebellarunt contra Hollandos et se adjunxerunt Portugalliae, Belgae vero in Indiis orientalibus invaserunt ceteras provincias, sic insulam Ceilo, quam maxima ex parte Portugalli habebant, sibi occuparunt, et sic usque '661, '2, '3. perdurarunt altercationes inter eos donec '669. finalis pax coaluisset inter has nationes, Hollandos et Portugallos; Portugalli vero in usu libertatis suae permanserunt usque nostra tempora semper;


669. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Emanuel Iohannis 5‑i filius duxit Mariam Annam Victoriam filiam Philippi 5‑i, quam Ludovicus 15. repudiavit; et filius Philippi 5‑i Ferdinandus duxit Mariam Barbaram filiam Iohannis 5. 5 In limitibus Portugalliae conventum est, ubi permutatio sponsarum maxima cum pompa facta est, nempe in insula Pegon quam format fluvius Caja; est nempe locus Extremadurae; in hac ergo insula palatium splendidum ligneum exstructum est, et ad aequalitatem gentium observandam duplex ingressus factus est ad palatium, ut sic quivis regum solus sine


670. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

se non immiserint; Angli tamen renunciare debebant colonistis suis Americanis sicque pax '83. anno coaluit. 4 '86. decessit Petrus conjunx et patruus Franciscae. 5 '88. decessit etiam filius Petri Franciscus et quidem improlis, postquam maxima indicia et specimina magni ingenii et praestantis legislatoris dedisset; ab eo tempore Iohannes junior princeps et princeps Brasiliae, qui conjugem habet Mariam Carolinam, filiam Caroli 4‑ti regis Hispaniarum, in uxorem !; adhuc proles non habent.


671. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

classem eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima exercitus sui parte relicto Belgio jussu Philippi in Galliam proficisci debuit adversus Hugonotas; Mauritius ergo domi diversa loca Hispanis eripuit; prima fuit urbs Breda, quam per insultum cepit, hanc secutae sunt plures aliae civitates et sic


672. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et Transisalanae; in caeteris enim provinciis vicarius erat Philippus, frater senior Mauritii (dignitas vicarialis in Belgio ab antiquitus in usu erat; principes enim superioribus jam temporibus in absentia sua constituebant gubernatores vel vicarios; dignitas ergo vicarii in maxima aestimatione fuit apud plebem, et haec dignitas permansit etiam exauctoratis regibus).-- 4 Philippus, ut affligat magis Belgas adque incitas redigat eos, prohibuit ipsis omne commercium et communionem cum Portugallis, ut sic commercium aromatum, quod


673. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

aestimatione fuit apud plebem, et haec dignitas permansit etiam exauctoratis regibus).-- 4 Philippus, ut affligat magis Belgas adque incitas redigat eos, prohibuit ipsis omne commercium et communionem cum Portugallis, ut sic commercium aromatum, quod Belgae cum maxima sua utilitate pro Portugallis faciebant, interrumpat, Belgisque ramum omnem sustentationis adimat et cogat eos ad subjectionem; interim Philippus vehementer spe sua delusus est; Belgae enim in desperationem acti, non tantum se ipsi non subjecerunt, sed ipsi detecta nova in


674. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

latitabant, excedere Belgium jubeant, quod etiam factum est; imo et hoc postulavit Cromvellius, ne unquam ex domo principum Aransionensium vicarios deligant, ipsamque hanc dignitatem in perpetuum exstinguant; et hoc quoque promiserunt Belgae cum maxima sui ignominia, provincia vero Hollandiae hunc ultimum articulum publico decreto firmarunt, quod decretum Lex exclusionis nuncupatum est, anno ergo '654. 9-a Ap. tabulae pacis subsignatae sunt; ab hoc ergo tempore ipsae provinciae munus vicariale exercebant, militaria vero


675. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

dignitas jure hereditario; imo etiam speciali titulo vicarii generalis provinciarum generalitatis ornatus est, quem nullus adhuc habuit; anno '48. claudebatur bellum Acquisgrani ob successionem Austriacam; Galli omnia restituere debebant Belgis et Austriacis, Barrier Städte quidem maxima ex parte demoliti sunt Galli, urserunt ergo Belgae, ut Maria Theresia reparari curet, sed ea se excusavit defectu sumptuum, et hinc aliquantum restituta sunt praesidia, sed non omni ex parte. 2 Exorti sunt in Belgio tumultus per populum, in primis in


676. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

montes collocavit, etiam in dumeta et silvulas suos retraxit, Galli ergo ardentes cupidine Anglos delendi dispersi eos hinc inde persecuti sunt, praecipue equitatus Gallorum; Angli ergo sagittarum jaculatu equos eorum petierunt, divisosque reppulerunt, qui dein equites in fugam acti maxima damna in peditatu Gallico fecerunt, sic turbatum exercitum Angli adorti sunt junctis viribus, internecinamque cladem ipsis intulerunt; ipse rex Galliae Ioannes et eius filius junior captus est ab Anglis, tres vero seniores eius filii fuga se salvarunt; eodem hoc anno David


677. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ut Gallis molestias causaret; Hugonotae Anglis Portum Gratiae in pignus dabant, quem enim occuparunt, et sic Elisabetha omnes machinationes aulae Parisinae a suo regno avertit; interim circa '64. annum turbae in Scotia recruduerunt, et in apertam seditionem negotium abivit; causa maxima huius fuit frater naturalis Mariae C. Moraviae, accessit etiam vitae ratio Mariae; haec enim vidua facta nupsit Henrico Darley, cognato suo, descendebant enim ambo ex Iacobo 4-o rege Scotiae, Maria ex masculina, Darley vero ex feminea stirpe descendit; nam Iacobus 4. habuit


678. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sententiae subscripserunt tantum 59; executio suscepta est in area Vitehaliae, ubi in pegmate capite plexus fuit per larvatum carnificem 30-a Jan. 1649. 28.1 Post eius mortem species anarchiae incepit in Anglia usque 12-am decemb. 1653-ii; potestas maxima erat penes Cromvellium et eius asseclas, cuius conatus eo tendebant, ut descendentes Caroli in perpetuum extrudant ex regno; filius Carolus aberat cum matre in Gallia; curia ergo haec inferior abolevit nomen regium, juramentum fidelitatis et insigne regni mutavit, sicque


679. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

esse populo, hinc illud non suscepit nec se coronari sivit, ut specie libertatis tam religionis, quam civilis obcecet populum. 2 Haec anno '653. gesta sunt; felix generatim habuit gubernium, Belgas ad internecionem vicit, ut pacem petere coacti fuerint cum maxima sui ignominia, per quod sibi in tota Europa maximum nomen peperit, ita ut eius amicitiam omnes expeterent, quam tamen prius spreverunt. 3 Convocavit post haec novum parlamentum ex omnibus 3 regnis; hoc parlamentum primis


680. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

apertum foedus inivit cum Gallis, quae omnia displicebant Anglis; condescendit dein Carolus in favorem Ludovici 14. in belli contentiones cum Belgis, inter quod tempus Ludovicus Belgium Hispanicum oppressit; causa huius belli petita fuit ex nimio commercii progressu Belgarum, maxima tamen causa fuit vindictae studium, cum excedere jussus sit Belgium sub Cromvello. 5 Hoc bello parum profecerunt Angli, praesertim cum Belgae facinore maximo ingressi Thamesim exusserint classem Anglicanam in portu Schatan; coaluit ergo pax inter eos,


681. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

secuti sunt Anglos Vilhelmumque cum Maria receperunt; ipsi tamen Hiberni non transiverunt ad partes Vilhelmi, sed, ut erant plerumque Chatolici cum pro-rege suo Tirconel Jacobo 2-o fideles adhaeserunt; hic ergo Vilhelmus ab '689-o ad '702. annum regnavit, princeps hic in omnibus maxima cura satisfecit statibus et ordinibus, ut sibi devincat suorum animos, religioni Anglicanae se conformavit, nempe episcopali ecclesiae; maximam in id convertit curam, ut pericula a Ludovico et Jacobo ipsi intentata a se amoliatur, fere enim usque '97. annum strenue bellum


682. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sunt; sic Gallica, Hispanica, Italica sunt linguae affines, quia eiusdem matris Latinae sunt filiae. 8.1 Multum interest etiam numerum civium scire et impopulationem civitatum; verum quidem est quod in nulla civitate deprehendatur omnium possibilium maxima impopulatio; interim maior impopulatio erit signum florentis civitatis, ubi e contra desolata terra ceteris paribus erit signum barbarae gentis. 2 Per eruditos calculatum est in orbe terrarum demptis omnibus aquis quattuordecim milia millionum hominum


683. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

aliique grassantes morbi; 4--o) neglectus commercii, agriculturae, manufacturarum, nam numerus populi semper est in proportione cum occasionibus sustentationum. 2 Huc accedunt aliae dispositiones regiminis, odia religionis causa, celibatus clericorum et militum maxima ex parte, quae omnia impopulationem impediunt. 10.1 Ad cognoscendum populi numerum serviunt calculi politici, nempe census capitum, conscriptio, computatio ex numero mortuorum, quibus omnibus politici et


684. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

venti septentrionales ex Scotia mitigantur; in Anglia tamen varians est aestus et tempestas, aura tamen est salubris, utut humoribus et nebulis sit obnoxia. 2 In Scotia, quae montibus referta est, aura est frigidior, purior. 3 Anglia maxima parte planitie gaudet, Scotia montibus altissimis; colles tamen in ipsa Anglia, et etiam montes non desiderantur etiam in Anglia. 4 Scotia etiam dividitur in septentrionalem et meridionalem, septentrionalis maximis gaudet montibus, meridionalis non


685. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

copiosa, gossipium sericum, linum, canabes, tobaca optima ex Virginia et Marilandia, cineres clavellati, ligna omnis generis, herbae medicatae diversae; pix copiosa, captura salparum et piscis cete; sacharum, poma aurantia et citri; Jamaica insula ex his est memoratissima, maxima et populosissima, portu nobilissimo Royal instructo; hanc excipit insula Barbados, Granada propter sacharum et caffee celebre; ad insulas has excolendas Anglia maximos sumptus jam a duobus saeculis fecerant, sed ingentem etiam usum eorum habebant jam.


686. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deditae; sors feminarum in statu matrimonii optima refertur, ob discretionem et benignitatem maritorum. 10 Leges tamen publicae sunt severissimae contra delicta feminarum, sed et favorabiles. 11 Hactenus de Anglis dicta vera sunt maxima ex parte etiam de Scotis inferioribus, speciatim Scoti sunt humani, affabiles, sociales, hospitales et bellicosi. 12 Monticolae in omnibus differunt a Scotis et Anglis, sunt enim rudes, inculti et asperes; et haec etiam de Hibernis septentrionalibus


687. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gubernium, sed collegio virorum illustrium, qui vel a rege vel a parlamento eliguntur. 7 Regentes diversis utuntur titulis: protectores, Lord Gardyieng compellantur. 8 Inauguratio licet jus novum non tribuat, tamen semper locum habet maxima cum solemnitate in Abbatia Vestmonasteriensi; postquam inaugurationem publicatur rex [solemniter] in praecipuis totius monarchiae civitatibus coronatur solemniter in praesentia statuum; rex facit sponsiones, quibus jura et privilegia sarta et tecta conservare velit,


688. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est heres ultimus omnium suorum subditorum. 5 Rex reputatur Dei vicarius esse, declaratur per leges esse infallibilis et omnes errores ministris imputantur; eius persona est sanctissima, et, ut Angli dicere solent, sola cogitatio eum occidendi inter maxima crimina reputaretur; praerogativas regum appellant sacra sacrorum Deitatis Anglicanae Diadema. 4.1 Conventus statuum in Anglia appellatur Parlament; aliqui per parlamentum intelligunt regem, superius et inferius parlamentum seu


689. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

a quo tamen instructio haberi non potest tam facile, sicut apud nos, ubi tantum comitatus ipse dat instructionem. 12 Et haec est organisatio Parlamenti Anglicani. 13 Per totum tempus parlamenti omnia eius membra gaudent immunitate maxima, et excepto casu perduellionis violari et incaminari ! nequeunt, proin et reali et corporali immunitate gaudent; omnis habent jus promotiones faciendi in parlamento circa quodcumque objectum; praecipua potestas parlamenti se exserit in jure legum ferendarum,


690. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nempe: decanus sacellae regiae, qui est episcopus; huic subest vice-decanus, quem eligit decanus; secunda est dignitas magni elemosinarii, qui subelemosinarium habet adnexum; initium huius officii est quod reges per tales elemosinas distribuerint; hi officiales comparent in maxima pompa cum rex publice comparet cum aula sua. 4.1 Ordines equestres in Anglia sunt tres. 1--o) ordo Sancti Georgii qui etiam periscellidis caeruleae ordo; Angli asserunt '349. ab Eduardo 3--o fundatum esse hunc ordinem; patronus ordinis


691. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inferius sunt 200 officinae mercatorum et copiosae camerae. 3 Domus feloniaria, correctionis, mente captorum, orphanotrophium, carcer publicus (Nefgatae) sunt nobilissimae aedes quibus 500 aedes accedunt, ex quibus eminet ecclesia cathedralis S. Pauli, maxima in orbe post S. Petri ecclesia. 4 Duo pontes etiam commemorari debent, qui Londinum cum oppido Sudvark conjungunt per Tamesim, qui 30 pedes in latitudinem et longitudinem 800 habet et 19 arcubus imminent, et aedibus utraque ex parte aequalibus


692. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

se obligat pro his debitis, quae omnia in chartis publicis consistunt. § 8 De commercio, industria etc. 1.1 Natio Anglica una ex maxime industriosis est, idque ex desiderio habendarum opum; res rustica maxima contentione exercetur, magna obtinet rei rusticae cultura apud eos; antiquissima est in Anglia societas agraria, quae fundo amplissimo et locupletissimo gaudet, ex quo praemia et incitamenta pro re rustica distribuebantur; et etiam pro


693. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

evehit, ne civitas matrix detrimentum capiat, neque permittuntur ad summum florem perduci fabricae mercium, quae in Anglia florent, et has merces non audent emere ab aliis gentibus, sed debent emere ab Anglis; distrahunt saponem, sebum, pelles crudas; pecunia ex his percepta maxima ex parte refluit in Angliam pro pannis aliisque. 5.1 Pro commercio hoc florente habentur plures societates commerciales; antiquissima est societas Russica, quae 16. saeculo florere cepit et cum Russis commercium habent utilissimum.


694. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et ineptiis repleta; mathesis tamen et physica sunt ipsis amoenissimae scientiae. 4 Iurisprudentia etiam per omnes partes suas publice traditur, privatim tamen excolitur quam maxime tam theoretice, quam practice; in partibus philosophicis juris maxima merita habent, nempe jure naturae, jure gentium, et publico universali. 5 In medica aeque excellunt, habent praestantissimos medicos, in observationibus practicis eminent maxime; studium theologiae omnium minime


695. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

creati, qui per regem eliguntur pro lubitu, horum numerus non est definitus. 2.1 Secundum collegium est Secretariatus status, secretarii status sunt duo, qui ambo sunt consiliarii intimi status; hi tractant, ut ministri, negotia amplissima et maxima, et tam interna quam externa tractant; unus nempe provincias septemtrionales Europae pertractat, alter meridionales; prius habet Belgium, Germaniam, Borussiam, Poloniam, Russiam, Daniam et Sveciam; ad meridianam spectat Gallia, Hispania,


696. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

impedit distractionem earundem; res autem ex eo sunt caro pretio, quia massa pecuniae circulantis in Anglia est enormis; solvantur ergo debita publica, chartarumque massa imminuatur, ut sic circulans pecuniae massa imminuatur. 3.1 Potentia maxima semper instructa esse debet ob securitatem commercii et coloniarum aliarumque possessionum; ratio ergo status poscit ut celebritas nominis potentiaeque maximae auctoritas conservetur; tantae Anglorum progressiones invidiam et aemulationem caussant apud alias gentes, hinc


697. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

septemtrionalis gradum et intra 22. et 25, proin sub zona temperata septemtrionali; tota superficies 625 milliaria quadrata continet. 2.1 Tota provincia constat ex 7 provinciis foederatis; sunt hae ordine praerogativae honoris: Geldria, seu maxima pars antiqui Geldriae ducatus; huc pertinet etiam comitatus Zutfaniae antiquae; ista provincia divisa est in superiorem et inferiorem, inferior rursus divisa est in Vetaviam et Velaviam; Comitatus Holandiae, haec antiquitus Batavia nuncupabatur, constat ex ipsa Hollandia


698. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam comitatus Zutfaniae antiquae; ista provincia divisa est in superiorem et inferiorem, inferior rursus divisa est in Vetaviam et Velaviam; Comitatus Holandiae, haec antiquitus Batavia nuncupabatur, constat ex ipsa Hollandia et Frisia occidentali; haec provincia est maxima et potentissima ex omnibus provinciis, habet enim 300 milliaria  in superficie sua; Comitatus Zeelandiae – haec provincia ex 8 insulis constat, nempe: Valcria, Bevelandia australis; Tola, S. Phylipi, Valferdic, Bevelandia septemtrionalis, Duibeland, Scaldria; quarta


699. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Praeter has possessiones Europeas Belgae possident etiam in aliis mundi partibus amplissima territoria, quae omnia vi armorum sibi subjecerant in omnibus 3 mundi partibus; in America occasione belli Hispanici subegerunt sibi fere totam Brasiliam Portugallicam, quam tamen maxima ex parte amiserunt; in Provincia Guiana 3 colonias possident; 1--a Suinane est, haec ad 30 milliaria extenditur introrsum versus, 2/3 partes huius coloniae pertinent ad urbem Amsterodamensem, 1/3 vero ad Indiae societatis


700. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Austrico-successionis desolatae sunt hae provinciae a Gallis; Iosephus 2. anno 83--o via facti exegit militiam Belgicam ex his provinciis. 3.1 Belgae in 3 classes dividunt munimenta sua; in prima sunt maxima munimenta, quae Guvernemente apellant et sunt 14; in 2--a sunt 30, quae Commendantenplätzen dicunt; in 3a sunt 16 Majorsplätze dicta; proin universim 60 munimenta. 4.1 Quod classem adtinet, etiam haec in longe inferiori deprehenditur statu


701. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

occupantur; pisces hi partim ad littora Belgii partim intra Islandiam et Luttiam capiuntur; pisces hos partim vivos perferunt in patria, partim statim in mari insalsant et hic est piscis Laberdan. 2 Alia est piscatura Halecum, Herringfischerei; haec est maxima eorum piscatio, praesertim ab eo tempore quo arcanum saliendi detectum est; hac piscatura 1500, imo etiam 2000 naves occupabantur, haec piscatura 25--a Iunii initium sumit et durat usque 25 Novembris, incipiendo in septemtrione, regrediendo semper ad patriam suam;


702. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod '609. erectum est; communiter pecuniae in hac mensa argentaria existentes ad 400 milliones existimantur; hic ergo pecuniae privatorum sub cura publica existunt pro commercii facilitatione; apochae seu chartae huius banco per totam Europam circulant, et quidem sub maxima fide, quia quaevis charta habet suam pecuniam repraesentatam in banco. 10.1 Belgae pro commercio promovente in omnibus mundi partibus habent suos portus, factores, procuratores et emporia; Amsterodamum est


703. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

2 Belgae ad culturam litterarum omnem possident proclivitatem neque desunt media et incitamenta apud ipsos, et reipsa plurimos eruditos huius gentis habemus, in omni scientiarum genere insignes; cultura tamen litterarum non est communis Belgis, maxima enim pars lucrosis artibus operam impendunt, commercio, piscationi, agriculturae et fabricis. 3 Copiosa habentur instituta litteraria pro elementis scientiarum; in omni fere pago habentur scholae, in urbibus habentur gymnasia et grammaticales


704. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

majus; praeter hoc habetur minus, in quo tantum Legionis, Castiliae, et stirpis Antegavensis adest scutum. 7.1 Archiofficiales in effectu quidem cesserunt, eorum tamen supersunt nomina. 2 Cancellarius magnus, penes hunc erat maxima potestas; connetabilis seu comes stabuli; admiralis regni. 3 Aulae officiales sunt: magnus elemosinarius, supremus aulae praefectus, camerariorum magister, stabulis praefectus, falconariorum magister et venatorum magister.


705. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut Romani pontifices colantur, hi enim prius plurimum prodesse et nocere poterant; hodie tamen relate ad aulam Romanam mutata est vehementer ratio status omnium provinciarum, Hispani tamen maxime adhuc aulam Romanam colere debent. 2 Cum Italia quoque maxima mutatio facta est, Hispania enim nihil amplius possidet in Italia; cum tamen principes agnati in Italia possideant, opus est curam Italiae habere, et foedus colere maxime cum Sardinia. 3 Cum Romano Imperio Germanico hodie non est tantus nexus Hispaniae,


706. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1.1 Portugallia aeque ac Hispania duplici exercitu opus habet, campestri et maritima; saeculo 16. formidabilis fuit classis Portugallorum, sed adtriti per Hispanos, Belgas vix tot habuerunt naves quibus ad tuendos limites suos opus fuit. 2 Maxima sub Ioanne 5--o evasit potentia eorum; Iosephus tamen 1--us ad 10 naves lineales perduxit et 20 fregatas. 3 Ad procurationem classis non carent materialibus, ligna adsunt sufficientia, adsunt metalla;


707. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

religionis; maxime Mahometani et Judaei ipsis odio sunt, Judaeorum tamen latentium ingens est copia. 2 In cultu sanctorum plane excedunt; beatam Virginem, sanctum Antonium de Padua et Franciscus Sarefia maxime reverentur. 3 Clerus in maxima existimatione est; ritus externos maximi habent, cum saepissime essentialia ignorant. 4 Olim ecclesia tota per 3, hodie per 4 archiepiscopos regebatur: per Ulissiponensem, Bragensem, Eborensem; hoc saeculo Ioannes regiam cappellam levavit ad


708. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

11 De educatione et scholis 1.1 Educatio privata magis quam publica est, parentibus enim relicta est omnis cura educationis; scientiae nec propagatae, nec excultae sunt hactenus, hinc spissae ignorantiae tenebrae mentes Portugallorum occupant maxima ex parte. 2 Universitates habent tamen Coimbriae, quam 1290. Dionysius rex fundavit, formam tamen meliorem primo sub Iosepho accepit haec; Ullissiponae fundata est, sed per eundem translata est Coimbriam; Alfonsus 4. rursus Ulissiponam transtulit, et


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.