Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: dignitate Your search found 285 occurrences
1 2 3
Occurrences 1-6:1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ab eo petiit et accepit.
2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Pars maxima Hungarorum ibique ab aqua et luto pene omnes absorti sunt et extincti. Ibi ille famosissimus uir Vgrinus periit, ibi Mathias Strigonensis, ibi Gregorius Ioriensis episcopus, ibi multa prelatorum et clericorum turba occubuit.
3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] archidiacono Traguriensem episcopum nominauit, reliqui tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum residentes et ad inuicem conferentes omnes sedecim in eundem archidiaconum consenserunt. Sed archidiaconus ipse miratus, quod preter opinonem suam tanti a fratribus habitus erat, ut ipsum tanta dignitate crederent dignum, eis gratias retulit. Nullum tamen suscipiendi oneris gerens propositum dixit se electioni nec consentire nec dissentire ad presens.
4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Domnii per manum istorum suffraganeorum suorum: uidelicet Treguani Traguriensis, Nicolay Farensis, Bartholomei Scardonensis et Philippi Seniensis episcoporum anno Redemptionis millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, XII Kal. Octub., gerens annos natu circiter XL. Fuit autem utraque preditus dignitate, archiepiscopatus et comitatus, nec his contentus ad altiora semper et ditiora toto mentis desiderio hanelabat. Erat autem sanguinis nobilitate turgidus, iuuenili calore pomposus, stature proceritas et faciei uenustas, quibus ceteros precellebat, non permittebant eum mediocria de se
5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Is cum non paucis trieribus navigans per ora Dalmatici litoris pacifice vehebatur. Suscipiebatur vero magnifice a civitatibus, ubicumque applicare volebat, et tamquam prepotens rex honorabatur a cunctis. Sed quia pater suus ab Innocentio papa in concilio Lugdunensi fuerat condempnatus et imperiali dignitate cum omni sua prole privatus ac anathematis mucrone percussus, cum idem Coradus ad portum Spalatine civitatis applicuisset, Rogerius archiepiscopus ipsum sentiens, quod vellet ingredi civitatem, fecit claudi ecclesias, et ab omnibus cessare divinis. Ipse autem festinanter foras egrediens
6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] foras egrediens cum Thoma archidiacono et cum quibusdam de senioribus secessit ad uillas ibique tamdiu demoratus est, quamdiu rex ipse in ciuitate resedit. Videns autem rex, quod archiepiscopus eum uitabat, non modicum tulit indigne ex eo maxime, quod de suo regno natus in his partibus presulari dignitate fuerat sublimatus. Cum autem ciues Spalatenses ipsum gratanter suscepissent et fecissent eum in domibus episcopii hospitari, rex idem uersando scrinii cartulas, quas ibidem reperit, multum sollicite perquirebat, si forte aliquod inueniretur scriptum, ex quo posset ipsum de infidelitate
Bibliographia locorum inventorumToma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1 2 3
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.