Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dignitate

Your search found 285 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 200-211:


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 761 | Paragraph | Section]

1 Totus mundus. 2 Omnes homines et rationales creaturae. 3 Imaginem Dei integram habentes, in iustitia, vita, et sua gloria agentes. Deus erat omnia in omnibus: Homo possessor mundi ac imago Dei in summa pietate erga Deum, et dignitate florebat: Omnia summa harmonia a prima causa seu Rege suo pendebant: et ad ultimum finem, id est gloriam eius tendebant. Deum sua imagine veluti speculo repraesentare, eum agnoscere, colere, celebrare, eique per omnia obedire.


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 763 | Paragraph | Section]

de qua prius. Evangelica, cuius Summa est: Quicunque crediderit, salvus erit. Offert autem ob et per Christum haec beneficia: Remissionem peccatorum seu iustitiam. Adoptionem Spiritum S. et renovationem Vitam aeternam. Galen. de Methodo definitiva: Quantum haec ab Analytica et dignitate et ipso docendi ordine superatur, tantum et ad totius compendium, et ad singulorum memoriam praestare invenietur. DE RATIONE COGNOSCENDI SACRAS LITERAS,


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Section]

qui perpetuo Patres iactantes, Sacras literas partem crudelibus edictis grassationibusque, partim etiam teterrimis calumniis ac sophismatibus ex omnium manibus cognitioneque excutere conantur. Longum esset, et non praesentis propositi, si de hoc uno horribili furore tyrannidis Antichristi pro dignitate conqueri vellemus. Ut igitur omnes veritatis cupidi, germanique discipuli Christi tum erudiantur ad cognitionem sacri voluminis, tum etiam agnoscant, nec nos quicquam malae fraudis in monstranda ratione intelligendi Sacros libros struere: nec istos ullo modo ferendos esse, qui vere clavem


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 847 | Paragraph | SubSect | Section]

bonitate revelatur. Nemo igitur in eius scientia ita perfectus est, ut proficere ultra non possit quia inferior est omnis profectus hominis, divinitatis altitudine eam inspirantis. Ibidem. Scripturae sacrae, quae ad cognoscendum redemptorem sunt aeditae, pro sublimitatis suae dignitate venerandae tunc etiam sunt, cum non intelliguntur. Itaque etsi nihil pensatur quod a me dicitur, nihilominus pensandum est quia haec sacra Scriptura (quae a me indigne exponitur) ei cui omnipotens Deus secreta aperire voluerit, bona et sublimia multa dicit. Scriptura enim sacra tam


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 943 | Paragraph | SubSect | Section]

evidentia styli, aut de eo quod est ante oculos rem facere. IMAGO est, cum illustri quadam ac gloriosa pictura aut specie, persona quaepiam aut res producitur: ut cum Christus dicitur ita a patre omnibus donis largissime ornatus aut ditatus venisse, sicut solent patres unigenitos pro dignitate condecorare. Ioan. 1, Vidimus gloriam eius, ut gloriam unigeniti, plenum gratia et veritate. Sic cum Christus sub typo Solis in Ecclesiam producitur, Psal. 19. Sic cum Deus puniens atrociter impios per imaginem ebrii gigantis, subitoque ex nondum edormita crapula


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 993 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hypallage dixi. Vide ibi exempla ex Gen. 6. cuius generis innumera sunt in sacris Literis. Observandum quoque est in Narrationibus, quod alius sit ordo temporis et actionis, alius autem dignitatis. Alias ergo hunc, alias illum scriptores sequuntur, ut scilicet iam priora tempore, iam dignitate praeponant. Narrare solent Hebraei ita res gestas, ut cum indicandus sit alicuius sermo, non tantum prolixus, sed et brevis, ipsummet inducant directe loquentem, non eius orationem oblique recitent: ut plerunque Latini, exceptis aliquibus historicis, qui prolixiores, orationes


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1022 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eos Deus in passiones ignominiosas. Nam et mulieres eorum, immutaverunt, etc. Verum haec sane ad Epanalepsin reiiciantur. Cum orationem aliquam inchoant, saepe admodum vel multis verbis illud principium onerant, ut aliqua necessaria de eo subiecto dicant, illudve pro dignitate describant, vel etiam statim in aliquam coniunctam materiam delabuntur: inde accidit, ut commode illius principalis iam inchoatae propositionis reliquam partem principio annectere non possint. Coguntur igitur iterum novam orationis formam texere, quo illam nondum absolutam orationem vel


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1034 | Paragraph | SubSect | Section]

adhibentur tonitura: fit mentio mortis, inferni, ferarum crudelium, ut leonum, draconum, et similium: contra vero in describendis rebus laetis, cum etiam prata, montes et flumina sunt laeta. Sic in Actis sexto poterat dici, fuisse Stephani faciem gloriosam ac magnificam, aut plenam dignitate ac gravitate: sed Scriptura breviter et valde significanter inquit, Tunc intentis in eum oculis viderunt faciem eius, quasi faciem angeli. Sic Paulus Gal. 4, dicit se exceptum esse tanto studio et alacritate a Galatis, ut angelum Dei: et adserens certitudinem doctrinae suae, adhibet


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput ad Col. 1 ferme totum constat hac dicendi ratione. nam primum prolixe exponit, additis subdivisionibus ac commoratione, quam multiplicem pietatem illis a Deo precetur: deinde simili sermonis plenitudine ostendit, quam multis beneficiis sint a Christo affecti: tertio, quanta gloria ac dignitate sit ornatus filius Dei: quarto, quomodo voluerit, Deus per eum reconciliare totum genus humanum, et per ipsius Evangelion omnes ad se vocare ac servare. Sic mox sequenti capite, per commorationem exponit copiose, quomodo simus redempti per Christum condonatis peccatis, deleto et cruci


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1066 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sero adventu Christi ad festum, et ex sermonibus ac cogitationibus vulgi sumitur occasio dicendi. Sic Ioan. 9, ex sanatione caeci, et alias plerunque hunc morem observat. Gravitas. Gravitatem aliqui Ioanni tribuunt forte, quod cum quadam dignitate ac maiestate loquatur. Nam non pauca ex sua persona docet, cum alii tantum narrent: ut est initium eius Evangelii, ubi magis concionatorem quam historicum agit, ubi docet discrimen filii et Baptistae ac Moysis. Adserit vero cum authoritate: Nos vidimus gloriam eius, et habitavit in nobis.


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1080 | Paragraph | SubSect | Section]

bona opera proficiscuntur. Consimilis est illa Papistarum calumnia: Vos dicitis, divam Virginem et sanctos non esse invocandos ac colendos: igitur blasphematis eos, quod nequaquam sequitur. Non ideo, quia nego, nobilem, baronem, comitem aut principem loco regis colendum: ideo eum contemno, aut sua dignitate privo. 33 Ratiocinantur porro Papistae pro suis operibus valde inepte, etiam hoc modo: Saepe in sacris Literis post bona opera reperiuntur posita Dei dona, igitur propter illa opera nobis donantur: ut post calamitosam vitam Lazari sequitur felicitas aeterna, igitur propter


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

profiteor, et simplici ac perspicua oratione studiosi verae pietatis in rebus Theologicis contenti esse possunt ac debent. ἐθλὸν γὰρ τὸ σαφές, καὶ ἁπλοῦς ὁ λόγος τῆς ἀληθείας. Ante omnia autem de dignitate huius linguae dicendum esset, et multa sane ac praeclara sunt, quae in eam sententiam dici possent: sed temporis angustia et rerum aliarum quae dicendae erunt, copia impeditus, tantûm singulis verbis, veluti punctis quibusdam singula notabo. Summa igitur dignitas, amplitudo


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.